Immagini della pagina
PDF
ePub

tur flaminem Iovi adsiduum sacerdotem creavit insignique eum veste et curuli regia sella adornavit. huic duos flamines adiecit, Marti unum, alterum Quirino, virgines- 3 que Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum. iis, ut adsiduae templi antistites essent, stipendium de publico statuit, virginitate aliisque caerimoniis venerabiles ac sanctas fecit.

Salios item duodecim Marti Gradivo legit tunicaeque 4 pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit.

Pontificem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex 5. patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. cetera quoque omnia publica privataque sacra pon- 6 tificis scitis subiecit, ut esset, quo consultum plebes veniret, ne quid divini iuris neglegendo patrios ritus percgrinosque adsciscendo turbaretur, nec caelestes modo cae- 7 rimonias, sed iusta quoque funebria placandosque manes ut idem pontifex edoceret quaeque prodigia fulminibus aliove quo visu missa susciperentur atque curarentur. ad ea elicienda ex mentibus divinis Iovi Elicio aram in Aventino dicavit deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.

XXI. Ad haec consultanda procurandaque multitu- 1 dine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant et deorum assidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac iusiurandum proximo legum ac poenarum metu civitatem regerent. et 2 cum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent, tum finitumi etiam populi, qui antea castra, non urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in cultum versam deorum violari ducerent nefas.

Lucus erat, quem medium ex opaco specu

fons per

3

enni rigabat aqua: quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua 4 Egeria essent. et soli Fidei sollemne instituit. ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere, significantes, fidem tutandam sedemque eius etiam in dextris 5 sacratam esse. multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quae Argeos pontifices vocant, dedicavit. omnium tamen maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus haud minor pacis quam regni.

6

Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello hic pace, civitatem auxerunt; Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta. cum valida tum temperata et belli et pacis artibus erat civitas.

1 XXII. Numae morte ad interregnum res rediit. inde Tullum Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus ius2 sit; patres auctores facti. hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam quam Romulus fuit. cum aetas viresque tum avita quoque gloria animum stimulabat. senescere igitur civitatem otio ratus undique materiam excitandi belli quaerebat.

3 Forte evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, 4 Albani ex Romano praedas invicem agerent. imperitabat tum Gaius Cluilius Albae. utrimque legati fere sub idem. tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis, ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat, nega5 turum Albanum: ita pie bellum indici posse. ab Albanis socordius res acta; excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne comi fronte regis convivium celebrant. tantisper Romani et res repetiverant priores et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant. haec renuntiant Tullo. 6 Tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, fecit. illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: se invitos quicquam, quod minus placeat Tullo, dicturos, sed imperio subigi: res repetitum se ve7 nisse, ni reddantur, bellum indicere iussos. ad haec Tullus 'nuntiate' inquit 'regi vestro, regem Romanum deos

facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.'

XXIII. Haec nuntiant domum Albani. et bellum 1 utrimque summa ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque, Troianam utramque prolem, cum Lavinium ab Troia, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. eventus 2 tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est et tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti 3 exercitu in agrum Romanum impetum fecere. castra ab urbe haud plus quinque milia passum locant, fossa circumdant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. in his castris Cluilius, Albanus rex, moritur, 4 dictatorem Albani Mettium Fufetium creant.

Interim Tullus ferox praecipue morte regis magnumque deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte praeteritis hostium castris infesto exercitu in agrum Albanum pergit. ea res ab stativis excivit Met- 5 tium. ducit quam proxume ad hostem potest. inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio; si secum congressus sit, satis scire ea se allaturum, quae nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant. haud aspernatus Tul- 6 lus, tametsi vana adferri rebatur, in aciem educit. exeunt contra et Albani.

Postquam structi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces prodeunt. ibi infit Albanus: 'in- 7 iurias et non redditas res, ex foedere quae repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium causam huiusce esse belli audisse videor nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre. sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. neque recte an perperam interpretor, fuerit ista 8 eius deliberatio, qui bellum suscepit. me Albani gerendo bello ducem creavere. illud te, Tulle, monitum velim:

Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propior Tuscis, hoc magis scis. multum illi terra, plurimum 9 mari pollent. memor esto, iam cum signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore, ut fessos confectosque simul victorem ac victum adgrediantur. itaque si nos di amant, quoniam non contenti libertate certa in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, qua, utri utris imperent, sine magna clade, sine multo 10 sanguine utriusque populi decerni possit.' haud displicet res Tullo, quamquam cum indole animi tum spe victoriae ferocior erat, quaerentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa praebuit materiam.

1 XXIIII. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres nec aetate nec viribus dispares: Horatios Curiatiosque fuisse satis constat nec ferme res antiqua alia est nobilior, tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. auctores utroque trahunt: plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar, inclinat animus. 2 Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro: ibi imperium fore, unde victoria fuerit. 3 nihil recusatur, tempus et locus convenit. priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cuiusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret.

Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia 4 fiunt. tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est: fetialis regem Tullum ita rogavit 'iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?' iubente rege, 'sagmina' inquit 'te, rex, posco;' 5 rex ait 'puram tollito,' fetialis ex arce graminis herbam puram attulit, postea regem ita rogavit: 'rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?', rex respondit: 'quod sine fraude mea po6 pulique Romani Quiritium fiat, facio.' fetialis erat M. Valerius. is patrem patratum Spurium Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est sanciendum fit foedus, multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est

referre, peragit. legibus deinde recitatis 'audi,' inquit 'Iup- 7 piter, audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus: ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. si prior defexit publico consilio dolo s malo, tum, ille Diespiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam, tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque.' id ubi dixit, por- 9 cum saxo silice percussit. sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

XXV. Foedere icto trigemini sicut convenerat arma 1 capiunt. cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ać parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt. consederant utrim- 2 que pro castris duo exercitus, periculi magis praesentis quam curae expertes, quippe imperium agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna positum. itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo intenduntur.

Datur signum, infestisque armis, velut acies, terni iu- 3 venes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt. nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent. ut primo statim con- 4 cursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantis perstringit, et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. consertis deinde manibus, cum iam 5 non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani super alium alius, vulneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt.

Ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus 6 exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. forte is integer fuit, ut universis 7

« IndietroContinua »