Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVII

HISTORIARUM ROMANARUM

LIBRI QUI SUPERSUNT.

EX RECENSIONE

Io. NIC. MADVIGII.

EDIDERUNT

Io. NIC. MADVIGIUS ET Io. L. USSINGIUS.

[blocks in formation]

PRÆFATIO

Io. NICOLAI MADVIGII.

Quæ in Livii libris a tricesimo primo ad quadragesimum edendis una erat utilis et necessaria post ea quoque, quæ in emendationum volumine exposueram, præfandi materia, ut de codicis Moguntini, Bambergensis, ceterorum vulgarium anctoritatis comparatione et usu diceretur aliquid ad rectam rationem confirmandam tollendamque plane dubitationem, eam materiam, quum priorem huius voluminis fasciculum (a. 1863) ederemus, pæne totam exhausimus. Atque etiam Weissenbornius, quem contra illa maxime disputanda fuerunt, iam in octavo Livii cum commentariis editi volumine (libb. XXXV—XXXVIII), quod a 1862 evulgatum est, tum vero in nono (libb. XXXIX —XLII), quod 1864 prodiit, paulo fidentius codicis Moguntini præstantem auctoritatem amplexus aliquanto rarius ex ceterorum, etiam Bambergensis, in lacunis et mendis consensu ab unius librarii summa negligentia et imperitia nato inanes suspiciones duxit, quanquam hic quoque sæpius id fecit, quam velles.1)

1) Exemplo esse, si tanti est, possunt, quæ annotantur ad XXXVII, 16, 9 et 17, 10. C. 18, 7 sine ulla causa dubitatur, e codicene sumpta sit, quam Gelenius „,sinceram lectionem" ponit (vid. præf. fasciculi prioris p. XI), eodemque errore XXXVIII, 28, 8 vera scriptura indidem a Gelenio sumpta (legendum") eiicitur. Lib. XXXIX, 37 Weissenbornius codicem Moguntinum simpliciter sequitur § 6, 8, 9, 20, atque etiam § 5, ubi in ceteris codicibus est deformes nota servitutis, e Mog. (deformes veluti cicatrices servitutis) adsciscit veluti, pro nomine, cuius figuratus usus illo addito mitigatur, retinet vulgarem scripturam. In libri XL, 5, 6 suspiciose scilicet annotatur, agenda in solo codice Moguntino esse, in 6, 6, in illo solo esse verba dimicaretur ita concurrerunt multaque vulnera; in cap. 8 non annotatur, § 4 in illo solo esse verbum iuvenalium, § 11 se stirpemque suam pro stirpem suam, § 16 deterrere a vecordi

[ocr errors]

Ac tamen ita codicem Moguntinum admiramur et sequimur, ut non negemus in illo quoque apparere præter scribendi errores etiam antiquioris cuiusdam et simplicioris interpolationis rara quædam vestigia, verbum aliquod alii substituentis aut formam orationis non recte mutantis. Ea interpolatio aut manifesto tenetur aut probabili suspicione deprehenditur in his locis: XXXVI, 17, 5 (bellicosissima pro ferocissimæ, quum præsertim duobus post versibus sequatur rex bellicosissimus), XXXVII, 28, 1 (in agris pro in oculis), 48, 6 (adiecit pro subtexit), XXXVIII, 2, 6 (concitatoque agmine), 3, 4 (in Ætolorum imperio pro Etolorum), 28, 4 (pluvia pro aquæ), 42, 11 (vendentes pro venditantes), 52, 2 (ut res esse inciperet pro ut reus esse sciret), XXXIX, 20, 8 (nec prius pro prius). Maiorem dubitationem habere videntur alia quædam, ut XXXVI, 17, 1 occupata pro insessa et XXXVII, 26, 10 detinebat pro offendebat, minus, ut videtur, ad sententiam aptum; in XXXVI, 17, 8, vereor, ne Moguntini scriptura (levissima pro ingratissima) restitui debuerit. Mire XXXIX, 36, 8 pro eo nomine, quod ceteri habent (Q. Cæcilium) rei et superiori narrationi conveniens, substituitur in Mog. P. Sulpicium; nam XXXIX, 19, 4 in mirifico illo: neve censor Licinius equum publicum assignaret potest subesse aliqua et fortasse maxima ex parte Carbachii legendi error. (Frob. II tacite dedit neve censor ei equum p. assignaret pro neve censores equum p. assignarent, quod ceteri habent.) In numerorum notis et codex minus diligenter scriptus fuisse videtur et Carbachius legendo sæpe aberrasse. Illud in his quinque libris ut in superioribus molestissimum est, quod tam sæpe, quid in Moguntino codice fuerit, ignoratur aut dubitatur. Præterquam enim quod in ipsis scripturis a Carbachio annotatis et aliquoties aberratum esse apparet dixitque aperte Gelenius et uno et altero loco aliqua ambiguitas est (velut XL, 25, 4 quum pro superiorum editionum

discordia. Et hoc loco et infinitis aliis eodem iure mirari poterat, quod interdum admiratur (velut ad XXXVII, 30, 7), quæ fuerit verborum in ceteris codicibus omittendorum causa; ea una fuit singularis quædam negligentia eius librarii, a cuius exemplo vulgaria omnia orta sunt. Quantopere ab uno pendeamus Mog., vel unum caput primum libri XXXIX ostendere potest, ex eo solo suppletum et restitutuma § 1, 5, 6 bis aut ter, 7, 8. Omnia sequitur Weissenbornius, cetera tacite, in § 1 annotat, verba si modo hoc anno acta sunt in solo esse Moguntino, additque, non de solo anno dubitari. (XL, 15, 8 in M prave scribi reservatur annotat; sed idem in ceteris codicibus est. Poteram alia eiusdem generis ponere.)

« IndietroContinua »