Immagini della pagina
PDF
ePub

et terrarum praedonem, tunc enim uereque arguteque datam a pirata responsionem laudaueris. Et ita fallitur etiam Alciatus, qui idem piratae dictum aliquando adprobare uidetur, et aliquatenus piraticam, ea scilicet ratione, quia piratae a Principibus tolerentur1. Et fuerint gentes, quae piraticam publice exercuerunt. 'Normanni' (id nunc addam) ‘uetustissimorum temporum 'opinione piraticam in laude ponebant:' inquit P. Æmylius 2. Et Alciatus, quod minus hi peccent qui in mari delinquunt, ubi ius gentium ualet, non alia lex: atque eo iure est mare commune. Indigna tanto uiro disputatio. Ut Plautini eius ridicula, qui dicebat licitum, auferre pisces in macellum allatos, quoniam essent in mari capti, quod commune esset3. Haec simul atque apprehensa sunt, sine dubio eius, in cuius potestatem peruenerunt, domini fiunt 4. 'Mare omnibus commune; sed pisces eorum qui eme' rent;' dixerat Phoenicides. Capta desinunt esse communia". Et ipsa aqua maris ad salem conficiendum accepta, accipientis est. Id hic uidendum est nobis, ne ex latrone, et latrocinio in ducem, et in bellum euadatur. Quod de Aristonico Iustinus; de Uiriato Frontinus; de ipso Spartaco, et piratis, et Apuleio quodam proscripto, et de Sex. Pompeio Appianus ait. Quodque fiet non tam iusti exercitus auctu, et urbium interceptu ut scriptores isti et alii historici credere uidentur, quam adeptione publicae caussae 8. Ita enim Uiriatus quum a priuato latrocinio ad patriae caussam tuendam se contulisset, dux de latrone factus est, et bellum gessisse dicetur. Et itaque pacem cum eo, et foedus iniit populus Romanus: et eundem appellauit amicum. Et ita etiam Arsaces, quum patriae regnum subducere Macedonibus occoepit, de latrone rex in Persia fuit. Et ita Aristonicus, dum Asiae regni successionem iure uindicat sanguinis, Imperator fuerit merito, et bellum habuerit cum Romanis iustum. Et ita notatum est, nec uoluisse Deum, ut Sampson absque causa moueretur in Philistaeos, at fecisse, ut a priuatis paulatim ad publicam caussam iret 1o. At uero qui caussam istam non habent, hi neque hostes sunt: etiam si exercitus habent; et non improspere rem gerunt; et milites, Imperatoresque

1 Al. I. cons. II.

2 P. Aemyl. 3. Franc. p. 89. 1. 14. de adq. rer. dom. (D. 41. 1).

Bal. 1. 3. de diu. re. (D. 1. 8).

8

I Herodia. c. 30.

3 Plau. Rud. act. 4. sc. 3; Pris. lib. 7.
5 Athen. 8. c. 7.

I. lib. 35; F. 2. c. 5; A. 1 ciu. c. 116, 2. c.c. 85, 46.
9 41 Iustin. c. 4.
10 Iud. 14.

se ferunt; et imperatores, et legiones aduersas excipiunt. Ille hostis est, qui habet rempublicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam ciuium, et rationem aliquam, si res ita tulerit, pacis, et foederis. ut contra Antonios haec, ueluti contra latrones, Cicero disserebat uerissime1. Et Carolus Martellus de Saracenis, eos non idcirco minus esse praedones, quod ingenti numero uagarentur, ducesque, et castra, et signa haberent; cum non haberent belli caussam 2. 'Facit ubique omnia caussa 3.' Atque de illis uagis Saracenis sic quoque doctores nostri1. Belli morem, non latrociniorum, sequi piratae possunt: ut Paterculus de illis scribit, contra quos profectus Pompeius: sed bellum tamen non gerunt. Non illi piratae bellum gessere iusti hostes: etsi aduersum eos Pompeius cum potestate insolentissima, et cum apparatu plusquam solenni missus est. Fecit enim ista periculi magnitudo. Et magnitudo eadem fecerit, non Mithridatici modo belli, sed et huius piratici, item et Sertoriani triumphis tribus (quod alicubi legimus 5) Pompeium fulgentem. Nam populus Romanus neque Spartaci, neque Crixi, sed neque proscriptorum ciuium Sertorii, aut Perpennae ciuilia bella unquam uocauit. Et ouationem deferebat, non triumphum his, qui non cum iustis hostibus, sed cum piratis, et cum seruis, similibusue rem peregissent: quorum aut hostium humile nomen uisum erat. Scilicet hostis nomen notat aequalitatem. Quod etsi, item et belli, communicetur aliquando et cum non aequalibus, cum piratis, proscriptis, defectoribus: ut generalia sunt nomina, et pertinentia ad plures species: non tamen ius tribui hostium, qui proprie dicuntur, item ius bellorum iustorum ualet. Nam quid respondeo de omnibus, qui nomen sibi demutant? Nemo sibi causam possessionis mutat. Nemo sic mutat nomen, et cum nomine rem 10. Sed quid sentimus nos de his Gallis, qui capti postremo bello Lusitanico ab Hispanis, et tractati sunt non quasi iusti hostes? Tractati sunt quasi piratae: qui Antonio militarent, pulso iam de regno uniuerso, et in regem agnito ab Hispanis numquam. At ipsa historia uincit, eos non fuisse piratas11: non dico per argumentum ductum a numero, et

[blocks in formation]

qualitate uirorum ac nauium; sed per literas, quas regis sui ostendebant, cui regi seruiebant, non Antonio, etsi maxime pro Antonio. quod illos non tangebat.

CAP. V.

Bella iuste geruntur.

NUNC de iustitia quaeratur primum, si bellum gerere licet. Etenim si belluarum, ut inquit Cicero, est bellum: atque ita nomen habet a belluis1: uideri sane potest, bellum homines non decere. Audi Senecam, 'Homi'cidia compescimus, et singulas caedes: quid bella, et occisarum gentium 'gloriosum scelus? Non auaritia, non crudelitas modum nouit. ex S. C. ' plebisque scitis saeua exercentur, et publice iubentur, uetita priuatim. 'Quae commissa capite luerent, tum, quia paludati fecerunt, laudamus 2. 'Non pudet homines, mitissimum genus, gaudere sanguine alterno, bella 'gerere, gerendaque liberis tradere: cum inter se etiam mutis, et feris pax 'sit' Et magnum hoc est argumentum, quod, si muta animantia, quae oratione nequeunt de causis irarum disceptare, et quae propter naturalem feritatem aliena a pace, prona ad praelia sunt, uiuunt in pace tamen : quanto magis hoc agere homines oporteret, ni belluis magis belluae esse uelint. Sed et Cyprianus paria Senecae, 'Homicidium, quum admittunt 'singuli, crimen est. uirtus uocatur, quum publice geritur. impunitatem ' sceleribus adquirit non innocentiae ratio, sed saeuitiae magnitudo1.' Et ad aliud quidem propositum, sed et ad hoc nostrum itidem apte, 'Consensere 'iura peccatis, et coepit esse licitum, quod publicum est. Et Seneca rursus, 'Sacrilegia minuta puniuntur, magna in triumphis feruntur." Et Tertullianus iniustitiam propriam bellorum dixit et militiam Christianis interdixit 7. Et Lactantius asseruit, militare non licere iusto. quicquid

1 Fest. Paul. s. v.

3 Sen. Ep. 95.

• Sen. Ep. 87.

2 Cuiac. Criticar. no. 1; Lips. 2. Mil. Ro. 12.
* Cyp. 2. Ep. 2.
5 Ibid.

7 Tert. adu. Iudae, de Idol. c. 19, et de Co. Mi. c. II.
Lact. 6. Instit. c. 6. c. 18.

E

autem de officiis ad rem militarem pertinentibus disputetur, id neque ad iustitiam, neque ad ueram uirtutem adcommodari, sed ad uitam hanc, et ad ciuilem morem. cum id genus aliis. Etiam magni Basilii canon perhibetur, quo arcentur sacris per triennium, qui hostem in bello interfecissent1. De Gregorio et relatum est in Decretum, 'Nisi bella ista car' nalia figuram bellorum spiritualium gererent, nunquam, opinor, Iudaicarum 'historiarum libri discipulis Christi, qui uenit pacem docere, legendi in 'Ecclesiis fuissent ab Apostolis traditi,' etc.2 Atque Erasmum quid dicam? qui per longissimam digressionem in suis Prouerbiis iniustitiam belli exagitat 3.

Alii fortassis non omne bellum condemnent, sed quod non pro fide, aut non pro salute suscipitur. Sic enim Cicero, 'Nullum bellum suscipi a ' ciuitate optima, nisi pro fide, aut pro salute.' Item quod suscipitur a non lacessito. Ut sic Ambrosius tradit, quod Dauid nunquam, nisi lacessitus, bellum intulit 5. Et Baldus noster scribit, contra ius naturae esse bellum, nisi necessitas defensionis incurrat . 'Militaris res, belluae est, quum infers 'bellum: quum tueris fines tuos, hominis:' Scaliger. Et alia afferri huc ualent.

[ocr errors]

Caeterum opinio haec refutata est post Augustinum a Theologis omnibus. Et contra eam sunt Iurisconsulti nostri omnes, et omnes omnium temporum Philosophi. Sane enim si magistratui datus gladius est, quo malum a suis prohibeat, cur non prohibeat extrinsecus adueniens, atque quod est intrinsecus? Etiam bellum defensionis illicitum, quod est a natura? Sed rationum abunde pro hac parte apud eos, qui patrocinium eius susceperunt etiam et in sequentibus nostris disputationibus. Aduersariis autem respondemus. Et primum Senecae, Festo Pauli, nec eam etymologiam belli ueram esse; ut nec aliam Grammaticorum per contrarium, ueluti ' minime belli.' Et ea licet uera esset, non tamen probaret de iniustitia rei, nisi Latinis. nam Graecis bellum a multitudine,' aliis linguis ab aliis rationibus est dictum. ac Ciceroni, bellum quidem esse contra aliquam.

1 Cedren. Par. 2. 323.

Aug. de Ciu. c. 21.

• Decr. 2 causa 23;

2 Decr. 2. causa 23. q. I. 3 Eras. Chil. 4. ce. I pr. 5 Amb. 1. de Off. c. 35. Bal. I. cons. 483. 7 Scal. 3. Poe. 1.

Aqu. 2. 2. q. 40; Castald. de Imp. q. 108; Ber. ad Mil. Tem. c. 3.

rationem humanam, qua ad societatem, non ad dissidia geniti sumus: sed non tamen contra humanam rationem omnem, eamque quae iubet discedentes ab humana societate, et iura hominum non tuentes, ulcisci, atque in ea iura, legesque et mores cogere. Et hoc in quaestione nostra, bella ex iure esse, etsi tam multa a bellis sint mala: quia sequuntur finaliter bona, reductis rebellibus ad debitum rationis1. Et quod cuius finis est bonus, ipsum quoque bonum, et iustum est. Et quod omnia suo fine terminantur, etc. Quae de Aristotele sunt 2. Finis autem belli pax. ad quam, et ad aequitatem (sic comparatum dicitur natura 3) nisi per sanguinem, et has bellorum iniurias ueniri non ualeat. Sic seruitus et contra naturam est; et tamen secundum naturam quoque; quia, qui faciunt contra naturam, hi bono naturae, libertate, frui non debent. Qua de re plenius in libro tertio. Et haec ita dixerit ipse Cicero. Et neque sentit Seneca aliter. De bellis iniustis aiunt. Nam laudat Herculis bella Seneca, quae iusta credidit 1. Tertullianus item intuitus in ea, quae fieri solent in bellis saepius, et qua iniusta sunt, iniustitiam propriam bellorum dixit. At nos quaerimus, quid fieri in bello debeat, et uero etiam possit, et factum sit, atque fiat a probis semper. Quod autem militiam condemnat, id praecipue propter idololatriam facit: quae tum temporis in Sacramenta, et in Principum imagines impendebatur. ut liquido apud eum uidere est. Lactantio nunc respondemus eodem modo, et Cypriano, et Gregorio, ipsique adeo Erasmo. Is enim sic ad Cyprianum adnotat, quemadmodum sanctus ille uituperauerit bella, quia pleraque essent omnia iniusta, imo omnino omnia iniusta essent, ut nunc bella geri consueuerunt. Ex isto praeiudicio Erasmus ipse suas conficit rationes, et declamitat. Itaque puerilem eius disputationem dicere possit merito Bellarminus. Alii Erasmum nobis, alii in contraria afferunt sic parte. Forte autem tertia fuerit opinio uerior, nec eum scisse, quid censeret, pendulus litterator. Etiam uidetur mihi, neque alios sibi constitisse hic semper patres. Audiuimus Gregorium. eius tamen plura sunt in Decreto, quae bellum probant'. Theophylactus ait, 'minus esse

1 Bal. Castr. 1. 5 de iust. (D. 1. 1).
4 Sen. 1. de Benef. 13.

2 Arist. 7. Po. 14. 7.
3 Scanderb. 6.
5 Suet. Tib. 44; 4. Herodia. c. 3.

Bel. Cont. de Concil. lib. 3. c. 14; Pam. ad Cypr.; Dan. ad Bellar. 7 Decr. 2. causa 23. q. 8. c. 17.

« IndietroContinua »