Immagini della pagina
PDF
ePub

meis moribus): et tamen faciam, ut intelligas, quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina: libera rempublicam metu in exsilium (si hanc vocem exspectas) proficiscere. Quid est, Catilina? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silentium? Patiuntur; tacent. Quid exspectas 5 auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis?

At, si hoc idem huic adolescenti optimo, P. Sextio, si fortissimo viro, M. Marcello, dixissem; jam mihi consuli, hoc ipso in templo, jure optimo, senatus vim et manus intulisset. 10 De te autem, Catilina, cùm quiescunt, probant: cùm patiuntur, decernunt: cùm tacent, clamant: neque hi solùm, quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima; sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, cæterique fortissimi cives, qui circumstant senatum, quorum tu 15 et frequentiam videre, et studia perspicere, et voces paulo antè exaudire, potuisti: quorum ego vix abs te jamdiu manus ac tela contineo; eosdem facile adducam, ut te hæc, quæ jampridem vastare studes, relinquentem, usque ad portas prosequantur.

20

IX. Quanquam quid loquor? te ut ulla res frangat? tu ut unquam te corrigas? tu ut ullam fugam meditere? tu ut ullam exsilium cogites? Utinam tibi istam mentem Dii immortales duint! tametsi video, si, meâ voce perterritus, ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiæ nobis, 25 si minùs in præsens tempus, resenti memoriâ scelerum tuorum, at in posteritatem, impendeat. Sed est mihi tanti, dummodo ista privata sit calamitas, et a reipublicæ periculis sejungatur. Sed, tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum pœnas pertimescas, ut temporibus reipublicæ concedas, non est 30 postulandum: neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor a turpitudine, aut metus a periculo, aut ratio a furore, revocârit.

Quamobrem, (ut sæpe jam dixi) proficiscere: ac, si mihi, inimico (ut prædicas) tuo, conflare vis invidiam; rectà perge in exsilium. Vix feram sermones hominum, si id feceris: 35 vix molem istius invidiæ, si in exsilium ieris jussu consulis, sustinebo. Sin autem servire meæ laudi et gloriæ mavis, egredere cum importunâ sceleratorum manu; confer te ad Manlium; concita perditos cives; secerne te a bonis; infer patriæ bellum; exsulta impio latrocinio, ut a me non ejectus 40 ad alienos, sed invitatus ad tuos, îsse videaris.

Quanquam quid ego te invitem? a quo jam sciam esse præmissos, qui tibi ad Forum Aurelium præstolarentur armati; sciam pactam et constitutam esse cum Manlio diem: a

quo etiam aquilam illam argenteam (quam tibi ac tuis omnibus perniciosam esse confido et funestam futuram, cui domi tuæ sacrarium scelerum tuorum constitutum fuit) sciam esse præmissam. Tu ut illâ diutiùs carere possis, quam venerari, 5 ad cædem proficiscens, solebas? a cujus altaribus sæpe istam impiam dextram ad necem civium transtulisti.

X. Ibis tandem aliquando, quò te jampridem tua ista cupiditas effrænata ac furiosa rapiebat. Neque enim tibi hæc res affert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem ad 10 hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. Nunquam tu non modò otium, sed ne bellum quidem, nisi nefarium, concupîsti. Nactus es, ex perditis, atque ab omni non modò fortunâ, verùm etiam spe derelictis, conflatam improborum manum.

15

Hic tu quâ lætitiâ perfruêre! quibus gaudiis exsultabis! quantâ in voluptate bacchabere! cùm, in tanto numero tuorum, neque audies virum bonum quenquam, neque videbis. Ad hujus vitæ studium meditati illi sunt (qui feruntur) labores tui; jacere humi, non modò ad obsidendum stuprum, verùm 20 etiam ad facinus obeundum; vigilare, non solùm ad insidiandum somno maritorum, verùm etiam bonis occisorum. Habes, ubi ostentes illam præclaram tuam patientiam famis, frigoris, inopiæ rerum omnium; quibus te brevi tempore confectum esse senties. Tantum profeci tum, cùm te a con25 sulatu repuli, ut exsul potiùs tentare, quàm consul vexare, rempublicam posses; atque ut id, quod esset a te scelerate susceptum, latrocinium potiùs quàm bellum nominaretur.

XI. Nunc, ut a me, Patres Conscripti, quandam prope justam patriæ querimoniam detester ac deprecer; percipite 30 (quæso) diligenter, quæ dicam; et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. Etenim, si mecum patria, quæ mihi vitâ meâ multò est carior, si cuncta Italia, si omnis respublica loquatur: "M. Tulli, quid agis? tune eum, quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem 35 exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem conjurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiêris, ut abs te non emissus ex Urbe, sed immissus in Urbem, esse videatur? Nonne hunc in vincula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari, 40 imperabis? Quid tandem impedit te? mosne majorum ? at persæpe etiam privati in hac republicâ perniciosos cives morte multârunt: an leges, quæ de civium Romanorum supplicio rogatæ sunt? at nunquam in hac urbe ii, qui a republicâ defecerunt, civium jura tenuerunt. An invidiam posteritatis

times? præclaram verò populo Romano refers gratiam, qui te, hominem per te cognitum, nullâ commendatione majorum, tam maturè ad summum imperium per omnes honorum gradus extulit, si, propter invidiam aut alicujus periculi metum, salutem civium tuorum negligis. Sed, si quis est invidiæ 5 metus, num est vehementiùs severitatis ac fortitudinis invidia, quàm inertiæ ac nequitiæ, pertimescenda? An, cùm bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiæ incendio conflagraturum?"

XII. His ego sanctissimis reipublicæ vocibus, et eorum 10 hominum, qui idem sentiunt, mentibus; pauca respondebo. Ego, si hoc optimum factu judicarem, Patres Conscripti, Catilinam morte multari; unius usuram horæ gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim, si summi viri, et clarissimi cives, Saturnini, et Gracchorum, et Flacci, et superiorum 15 complurium sanguine, non modò se non contaminârunt, sed etiam honestârunt; certè mihi verendum non erat, ne quid, hoc parricidâ civium interfecto, invidiæ mihi in posteritatem redundaret. Quòd si ea mihi maximè impenderet; tamen hoc animo semper fui, ut invidiam virtute partam, gloriam, 20 non invidiam, putarem.

Quanquam nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quæ imminent, non videant; aut ea, quæ vident, dissimulent; qui spem Catilinæ mollibus sententiis aluerunt, conjurationemque nascentem, non credendo, corroboraverunt, Quorum auctor- 25 itatem secuti multi, non solùm improbí, verùm etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter, et regiè factum esse dicerent. Nunc intelligo, si iste, quò intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat conjurationem esse factam, neminem tam improbum, 30 qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto, intelligo hanc reipublicæ pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi, posse. Quòd si se ejecerit, secumque suos eduxerit, et eòdem cæteros undique collectos naufragos aggregaverit; exstinguetur atque delebitur, non modò hæc tam adulta rei- 35 publicæ pestis, verùm etiam stirps ac semen malorum omnium.

XIII. Etenim jamdiu, Patres Conscripti, in his periculis conjurationis insidiisque. versamur: sed, nescio quo pacto, omnium scelerum ac veteris furoris et audaciæ maturitas in nostri consulatûs tempus erupit. Quòd si ex tanto latrocinio 40 iste unus tolletur; videbimur fortasse ad breve quoddam tempus curâ et metu esse relevati: periculum autem residebit, et erit inclusum penitùs in venis atque in visceribus reipublicæ. Ut sæpe homines ægri morbo gravi, cùm æstu feb

5

rique jactantur, si aquam gelidam biberint, primò relevari videntur, deinde multò graviùs vehementiùsque afflictantur; sic hic morbus, qui est in republicâ, relevatus istius pœnâ, vehementiùs, vivis reliquis, ingravescet.

Quare, Patres Conscripti, secedant improbi; secernant se a bonis; unum in locum congregentur; muro denique (id, quod sæpe jam dixi) secernantur a nobis: desinant insidiari domi suæ consuli, circumstare tribunal prætoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam 10 urbem comparare: sit denique inscriptum in fronte uniuscujusque, quid de republicâ sentiat. Polliceor hoc vobis, Patres Conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut, Catilinæ 15 profectione, omnia patefacta, illustrata, oppressa, vindicata, esse videatis.

Hisce ominibus, Catilina, cum summâ reipublicæ salute et cum tuâ peste ac pernicie, cumque eorum exitio qui se tecum omní scelere parricidioque junxerunt, proficiscere ad impium 20 bellum ac nefarium. Tum tu, Jupiter, qui iisdem, quibus hæc urbs, auspiciis a Romulo es constitutus ; quem Statorem hujus urbis atque imperii verè nominamus; hunc et hujus socios a tuis aris cæterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vitâ fortunisque civium omnium, arcebis : et om25 nes inimicos bonorum, hostes patriæ, latrones Italiæ, scelerum fœdere inter se ac nefariâ societate conjunctos, æternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

[ocr errors]

ORATIO II.

IN

L. CATILINAM.

I. TANDEM aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audaciâ, scelus anhelantem, pestem patriæ nefariè molien30 tem, vobis atque huic urbi ferrum flammamque minitantem, ex urbe vel ejecimus, vel emisimus, vel, ipsum egredientem, verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. Nul

Non

la jam pernicies a monstro illo atque prodigio manibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum, hujus belli domestici ducem, sine controversiâ vicimus. enim jam inter latera nostra sica illa versabitur: non in Campo, non in foro, non in curiâ, non denique intra domes- 5 ticos parietes, pertimescemus. Loco ille motus est, cùm est ex urbe depulsus: palàm jam cum hoste, nullo impediente,

bellum justum geremus. Sine dubio perdidimus hominem,

magnificèque vicimus, cùm illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium conjecimus. Quòd verò non cruentum mu- 10 cronem (ut voluit) extulit, quòd vivis nobis egressus est, quòd ei ferrum de manibus extorsimus, quòd incolumes cives, quòd stantem urbem reliquit; quanto tandem illum mærore afflictum esse et profligatum putatis? Jacet ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque abjectum esse sentit; 15 et retorquet oculos profectò sæpe ad hanc urbem, quam ex suis faucibus ereptam esse luget; quæ quidem lætari mihi videtur, quòd tantam pestem evomuerit, forasque projecerit.

II. At, si quis est talis (quales esse omnes oportebat), qui, in hoc ipso, in quo exsultat et triumphat oratio mea, me ve- 20 hementer accuset, quòd tam capitalem hostem non comprehenderim potiùs, quàm emiserim; non est ista mea culpa, Quirites, sed temporum. Interemptum esse L. Catilinam, et gravissimo supplicio affectum, jampridem oportebat; idque a me et mos majorum, et hujus imperii severitas, et res publi- 25, ca postulabat. Sed quàm multos fuisse putatis, qui, quæ ego deferrem, non crederent? quàm multos, qui, propter stultitiam, non putarent? quàm multos, qui etiam defenderent? quàm multos, qui, propter improbitatem, faverent? Ac si, sublato illo, depelli a vobis omne periculum judicarem; 30. jampridem ego L. Catilinam non modò invidiæ meæ, verùm etiam vitæ, periculo sustulissem. Sed cùm viderem, (ne vobis quidem omnibus re etiam tum probatâ) si illum, ut erat meritus, morte multâssem, fore, ut ejus socios, invidiâ oppressus, persequi non possem; rem huc deduxi, ut tum palàm 35. pugnare possetis, cùm hostem apertè videretis.

Quem quidem ego hostem, Quirites, quàm vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intelligatis, quòd illud etiam molestè fero, quòd ex Urbe parum comitatus exierit. Utinam ille omnes secum suas copias eduxisset! Tongilium 40. mihi eduxit; quem amare in prætextâ [calumniâ] cœperat; Publicium et Munatium, quorum æs alienum, contractum in popinâ, nullum reipublicæ motum afferre poterat: reliquit, quos viros! quanto alieno ære ! quàm valentes! quàm nobiles!

« IndietroContinua »