Immagini della pagina
PDF
ePub

licæ consilium, neque auctoritas hujus ordinis: nos, nos, dico apertè, consules desumus.

II. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid respublica detrimenti caperet. Nox nulla in5 tercessit: interfectus est, propter quasdam seditionum suspiciones, C. Gracchus, clarissimo patre, avo, majoribus: occisus est cum liberis M. Fulvius, consularis. Simili senatûs-consulto, C. Mario et L. Valerio, consulibus, permissa est respublica: num unum diem postea L. Saturninum tribunum plebis, 10 et C. Servilium prætorem, mors ac reipublicæ pœna remorata est? At nos vicesimum jam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim hujusmodi senatûs-consultum, veruntamen inclusum in tabulis, tanquam gladium in vaginâ reconditum; quo ex senatûs-consulto, confestim 15 interfectum te esse, Catilina, convenit. Vivis; et vivis, non ad deponendam, sed ad confirmandam, audaciam. Cupio, Patres Conscripti, me esse clementem: cupio, in tantis reipublicæ periculis, me non dissolutum videri: sed jam me ipse inertiæ nequitiæque condemno.

20 Castra sunt in Italiâ, contra rempublicam, in Etruriæ faucibus collocata: crescit in dies singulos hostium numerus : eorum autem imperatorem castrorum, ducemque hostium, intra mœnia, atque adeò in senatu, videmus, intestinam aliquam quotidie perniciem reipublicæ molientem. Si te jam, 25 Catilina, comprehendi, si interfici, jussero; credo, erit verendum mihi, ne non hoc potiùs omnes boni seriùs a me, quàm quisquam crudeliùs, factum esse dicat. Verùm ego hoc, quod jampridem factum esse oportuit, certâ de causâ, nondum adducor, ut faciam. Tum denique interficiam te, 30 cùm jam nemo tam improbus, tam perditus, tạm tui similis, inveniri poterit, qui id non jure factum esse fateatur. Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives: et vives ita, ut nunc vivis, multis meis et firmis præsidiis obsessus, ne commovere te contra rempublicam possis: multorum te 35 etiam oculi et aures, non sentientem, (sicut adhuc fecerunt) speculabuntur atque custodient.

III. Etenim quid est, Catilina, quod jam ampliùs exspectes, si neque nox tenebris obscurare cœtus nefarios, nec privata domus parietibus continere vocem conjurationis tuæ 40 potest? si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta jam istam mentem mihi crede: obliviscere cædis, atque incendiorum. Teneris undique : luce sunt clariora nobis tua consilia omnia: quæ etiam mecum licet recognoscas. Meministine, me, ante diem XII. Calendas Novembris, dicere in senatu, for in

armis certo die (qui dies futurus esset ante diem VI. Calendas Novembris) C. Manlium, audacia satellitem atque administrum tuæ ? Num me fefellit, Catilina, non modò res tanta, tam atrox, tam incredibilis, verùm (id, quod multò magis est admirandum) dies? Dixi ego idem in senatu, cædem te 5 l-optimatum contulisse in ante diem V. Calendas Novembris, tum, cùm multi principes civitatis Româ, non tam sui conservandi, quàm tuorum consiliorum reprimendorum, causâ profugerunt. Num inficiari potes, te illo ipso die, meis præsidiis, meâ diligentiâ circumclusum, commovere te contra 10 rempublicam non potuisse ; cùm tu, discessu cæterorum, nostrâ tamen, qui remansissemus, cæde contentum te esse dicebas?

Quid? cùm tu te Præneste Calendis ipsis Novembris occupaturum nocturno impetu esse confideres; sensistine, illam 15 coloniam meo jussu, præsidiis, custodiis, vigiliisque, esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod ego non modò non audiam, sed etiam non videam, planèque sentiam.

IV. Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem jam intelliges multò me vigilare, acriùs ad salutem, 20 quàm te ad perniciem, reipublicæ. Dico te priori nocte venisse inter falcarios (non agam obscure) in M. Læcæ domum; convenisse eodem complures ejusdem amentiæ scelerisque socios. Num negare audes? Quid taces? convincam, si negas: video enim esse hîc in senatu quosdam, qui tecum 25 unâ fuêre.

O Dii immortales! ubinam gentium sumus? in quâ urbe vivimus? quam rempublicam habemus? Hîc, hîc sunt, in nostro numero, Patres Conscripti, in hoc orbis terræ sanctissimo gravissimoque consilio, qui de meo nostrûmque omni- 30 um interitu, qui de hujus urbis, atque adeò orbis terrarum, exitio cogitent. Hosce ego video consul, et de republicâ sententiam rogo: et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero. Fuisti igitur apud Læcam illâ nocte, Catilina: distribuisti partes Italiæ: statuisti, quò quemque 35 proficisci placeret: delegisti, quos Romæ relinqueres, quos tecum educeres: descripsisti urbis partes ad incendia: confirmâcti, te ipsum jam esse exiturum: dixisti paululum tibi esse etiam tum moræ, quòd ego viverem. Reperti sunt duo equitos Romani, qui te istâ curâ liberarent, et sese, illâ ipsâ 40 nocte, paulo ante lucem, me in meo lectulo interfecturos pollicerentur. Hæc ego omnia, vix dum etiam cœtu vestro dimisso, comperi: dozum meam majorius præsidiis munivi atque firmavi: exclusi eos, quos tu manè ad me salutatum

miseras, cùm illi ipsi venissent, quos ego jam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse prædixeram.

V. Quæ cùm ita sint, Catilina, perge, quò cœpisti: egredere aliquando ex urbe: patent portæ proficiscere. Nimi5 ùm diu te imperatorem illa tua Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos; si minùs, quàm plurimos: purga urbem. Magno me metu liberabis, dummodo inter me atque te murus intersit. Nobiscum versari jam diutiùs non potes: nonn feram, non patiar, non sinam. Magna Diis 10 immortalibus habenda est gratia, atque huic ipsi Jovi Statori, antiquissimo custodi hujus urbis, quod hanc tam tetram, tam horribilem, tamque infestam reipublicæ, pestem toties jam effugimus. Non est sæpius in uno homine salus summa periclitanda reipublicæ. Quamdiu mihi, consuli designato, 15 Catilina, insidiatus es, non publico me præsidio, sed privatâ diligentiâ, defendi. Cùm, proximis comitiis consularibus, me consulem in Campo, et competitores tuos, interficere voluisti; compressi tuos nefarios conatus amicorum præsidio et copiis, nullo tumultu publicè concitato. Denique, 20 quotiescunque me petîsti, per me tibi obstiti; quanquam videbam, perniciem meam cum magnâ calamitate reipublicæ esse conjunctam. Nunc jam apertè rempublicam universam petis templa Deorum immortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam denique totam, ad exitium et vastitatem 25 vocas.

Quare, quoniam id, quod primum, atque hujus imperii disciplinæque majorum proprium est, facere nondum audeo; faciam id, quod est ad severitatem lenius, et ad communem salutem utilius. Nam, si te interfici jussero, residebit in re30 publicâ reliqua conjuratorum manus; sin tu (quod te jamdudum hortor) exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina [reipublicæ]. Quid est, Catilina? num dubitas id, me imperante, facere, quod jam tuâ sponte faciebas? Exire ex urbe consul hostem jubet : interrogas me, 35 num in exsilium? Non jubeo: sed, si me consulis, suadeo.

VI. Quid enim, Catilina, est, quod te jam in hâc urbe delectare possit? in quâ nemo est (extra istam conjurationem perditorum hominum), qui te non metuat; nemo, qui non oderit. Quæ nota domesticæ turpitudinis non inusta 40 vitæ tuæ est? quod privatarum rerum dedecus non hæret [infamiæ quæ libido ab oculis, quod facinus a manibus unquam tuis, quod flagitium a toto corpore, abfuit? Cui tu adolescentulo, quem corruptelarum illecebris irretîsses, non aut ad audaciam ferrum, aut ad libidinem facem, prætulisti?

Quid verò? nuper, cùm, morte superioris uxoris, novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulâsti? quod ego prætermitto, et facile patior sileri, ne in hâc civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse, aut non vindicata esse, videatur. Prætermitto 5 ruinas fortunarum tuarum, quas omnes impendere tibi proximis Idibus senties: ad illa venio, quæ non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam reipublicæ, atque ad omnium nostrum vitam salutemque, pertinent.

[ocr errors]

10

Potestne tibi hujus vitæ lux, Catilina, aut hujus cœli spiritus esse jucundus, cùm scias, horum esse neminem, `qui nesciat, te, pridie Calendas Januarias, Lepido et Tullo consulibus, stetisse in comitio cum telo ? manum, consulum et principum civitatis interficiendorum causâ, paravisse ? sceleri 15 ac furori tuo non mentem aliquam, aut timorem tuum, sed fortunam reipublicæ obstitisse? Ac jam illa omitto: neque enim sunt aut obscura, aut non multa pòst commissa. Quoties tu me designatum, quoties consulem, interficere conatus es? quot ego tuas petitiones, ita conjectas ut vitari non posse 20 viderentur, parvâ quâdam declinatione, et (ut aiunt) corpore, effugi? Nihil agis, nihil assequeris, nihil moliris, quod mihi latere valeat in tempore: neque tamen conari ac velle desistis. Quoties jam tibi extorta est sica ista de manibus? quoties verò excidit casu aliquo, et elapsa est? Tamen eâ carere 25 diutiùs non potes: quæ quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit, nescio, quòd eam necesse putas consulis in corpore defigere.

VII. Nunc verò, quæ tua est ista vita? sic enim jam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, 30 sed ut misericordiâ, quæ tibi nulla debetur. Venisti paulo antè in senatum. Quis te, ex hâc tantâ frequentiâ, ex tot tuis amicis ac necessariis, salutavit? Si hoc, post hominum memoriam, contigit nemini; vocis exspectas contumeliam, cùm sis gravissimo judicio taciturnitatis oppressus ? 35 Quid, quòd adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt? quòd omnes consulares, qui tibi persæpe ad cædem constituti fuerunt, simul atque assedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt? Quo tandem animo hoc tibi ferendum putas? Servi (mehercule) mei si me isto 40 pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris? Et, si me meis civibus injuriâ suspectum tam graviter atque offensum viderem; carere me adspectu civium, quàm infestis

oculis omnium conspici, mallem: tu, cùm, conscientiâ scelerum tuorum, agnoscas odium omnium justum, et jam tibi diu debitum, dubitas, quorum mentes sensusque vulneras, eorum adspectum præsentiamque vitare? Si te parentes timerent 5 atque odissent tui, neque eos ullâ ratione placare posses; ut opinor, ab eorum oculis aliquò concederes: nunc te patria, quæ communis est omnium nostrûm parens, odit ac metuit; et jamdiu de te nihil judicat, nisi de parricidio suo cogitare. Hujus tu neque auctoritatem verebere, neque judicium se10 quere, neque vim pertimesces? Quæ tecum, Catilina, sic agit, et quodammodo tacita loquitur: "Nullum, aliquot jam annis, facinus exstitit, nisi per te; nullum flagitium sine te: tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera: tu, non solùm ad negligendas leges 15 et quæstiones, verùm etiam ad evertendas perfringendasque, valuisti. Superiora illa, quanquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli: nunc verò me totam esse in metu propter te unum; quidquid increpuerit, Catilinam timeri ; nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhor20 reat; non est ferendum. Quamobrem, discede, atque hunc mihi timorem eripe; si est verus, ne opprimar; sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam."

VIII. Hæc si tecum (ut dixi) patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiamsi vim adhibere non possit? Quid? 25 quòd tu te ipse in custodiam dedisti? quid? quòd, vitandæ suspicionis causâ, apud M. Lepidum te habitare velle dixisti? a quo non receptus, etiam ad me venire ausus es; atque, ut domi meæ te asservarem, rogâsti. Cùm a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse iisdem parietibus tutò 30 esse tecum, qui magno in periculo essem, quod iisdem monibus contineremur; ad Q. Metellum prætorem venisti: a quo repudiatus, ad sodalem tuum, virum optimum, M. Marcellum, demigrâsti; quem tu videlicet et ad custodiendum te diligentissimum, et ad suspicandum sagacissimum, et ad vin35 dicandum fortissimum, fore putâsti. Sed quàm longè videtur a carcere atque a vinculis abesse debere, qui se ipse jam dignum custodiâ judicaverit?

Quæ cùm ita sint, Catilina, dubitas, si hîc [morari] æquo animo non potes, abire in aliquas terras, et vitam istam, mul40 tis suppliciis justis debitisque ereptam, fugæ solitudinique mandare?

[ocr errors]

Refer," inquis," ad Senatum" (id enim postulas): et, si hic ordo placere sibi decreverit, te ire in exsilium, obtemperaturum te esse dicis. Non referam (id, quod abhorret a

« IndietroContinua »