Immagini della pagina
PDF
ePub

tina et die festo Dianæ, quo oppidani vino somnoque gravantur. Nocte proxima Romani scalis evadunt in murum: 24. et Hexapylon Epipolasque capiunt. Sub lucem Marcellus omnibus cum copiis urbem ingreditur, reputansque secum, omnia mox arsura, illacrymat. 25. Achradinam murosque Epicydes et transfugæ tenent, Euryalumque arcem tuetur Philodemus Argivus: Neapolis vero et Tyche a Romanis diripiuntur. 26. Peste absumuntur multi Romani omnesque fere Pœni cum ipsis ducibus Hippocrate et Himilcone, qui repente advenerant. 27. Bomilcar cum classe Punica ingentique commeatu adventat, et Epicydes navigat ad eum, metuens, ne ob ventos adversos Africam repetat. Sed ubi tendere ad se Romanas naves vident circa Pachynum prom. ille Tarentum, hic Agrigentum petit. 28. Exercitus Siculorum præfectos Epicydis interficiunt, et multitudine ad concionem vocata exponunt, quæ pacta jam habeant cum Marcello. 29. Tum ad hunc Syracusani mittunt legatos, omnesque pleni sunt bonæ spei, præter transfugas et mercenarios, qui verentes, ne tradantur Romanis, prætores multosque cives obtruncant, et sex præfectos creant, ut terni præsint Achradinæ ac Naso. 30. Unus ex iis, Mericus Hispanus, Achradinam prodit Marcello, et agminibus armatorum eo concurrentibus ab Naso, hæc quoque urbis pars a Romanis, navibus ad eam expositis, capitur. 31. Transfugis spatium locusque fugæ datur, et Syracusani, omni tandem liberi metu, Marcello se permittunt. Inde urbs diripienda militi datur; in quo tumultu Archimedes perit. Frumentum quoque in tempore Syracusas mittit T. Otacilius, qui agros circa Uticam depopulatus erat.

32. In Hispania Scipiones bifariam ita dividunt exercitum, ut Publius duas ejus partes adversus Magonem et Hasdrubalem Gisgonis filium, Cnæus tertiam partem adjunctis xx. m. Celtiberis adversus Hasdrubalem Barcinum ducat. 33. Celtiberi, magna mercede a Pœnis solicitati, abeunt domos, et Cn. Scipio, nunc impar propinquo hosti, retro cedit. 34. Par terror, periculum majus, fratrem urget, tum a Masinissa, socio Pœnorum, qui cum equitatu Numidarum sæpius interdiu agmen et noctu castra ejus incursu turbat, tum ab Indibili, qui Pœnis adducit auxilia. Huic obviam it P. Scipio, et primum in pugna superior est; sed, advenientibus Numidis et paulo post ducibus Pœnorum, anceps fit prælium, in quo ipse cadit et Romani profligantur. 35. Tum tres Pœni duces conjungunt se adversus Cn. Scipionem, qui, quantum potest, recedit, 36. et tumulum capit. Is quia nudus nec satis arduus est, Romani clitellas sarcinasque accumulatas loco valli objiciunt hostibus: at mox pauci ab multis cum ipso duce eæduntur. 37. L. Marcius Septimi filius et T. Fonteius utriusque exercitus reliquias collegunt junguntque. Ille dux creatur et Hasdrubalem Gisgonis filium a vallo repellit. 38. Neque eo contentus milites ad castra illius ultro oppugnanda adhortatur; 39. et proxima nocte tum hæc, tum proxima Pœnorum capit castra.

40. Marcellus, captis Syracusis, ceterisque in Sicilia magna fide et integritate compositis, ornamenta urbis Romam devehit: unde primum initium mirandi Græcarum artium opera et sacra profanaque spoliandi factum est. Bellum quidem reparatur ab Epicyde, Hannone, et potissimum Mu

tine Libyphonice ac fortissimo Numidarum duce, qui totam Siciliam brevi tempore implet nominis sui fama. 41. Hoc tamen absente illi, gloriæ ejus obtrectantes, cum Marcello committunt pugnam, in qua Numidæ stant quieti, Pœnique ingentem accipiunt cladem. Novi consules prætoresque

creantur Romæ.

[ocr errors]

1. Dum hæc in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Tarentino æstatem consumsit, spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundæ. Ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt. Eodem tempore in Bruttiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciverant, Consentini et Thurini in fidem populi Romani redierunt. Et plures rediissent, ni T. Pomponius Veientanus præfectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio justi ducis speciem nactus, tumultuario exercitu coacto, cum Hannone conflixisset. Magna ibi vis hominum, sed inconditæ turbæ agrestium servorumque, cæsa aut capta est: minimumque jacturæ fuit, quod præfectus inter ceteros est captus, et tum temerariæ pugnæ auctor, et ante publicanus, omnibus malis artibus et rei publicæ et societatibus infidus damnosusque. Sempronius consul in Lucanis multa prælia parva, haud ullum dignum memoratu, fecit; 4 et ignobilia oppida Luca

C

1 Legendum monet J. F. Gronov. cum Rubenio, ipsorum interim et Sallentinorum.-2 Put. Pet. exercitu actu coacto. " Forte exercitu ad id coacto.' J. F. Gronov.-3' Videntur abundare duæ voculæ, et opportuna epexegesi scripsisse Livius, minimumque jacturæ fuit præfectus inter ceteros captos.' J. F.

a

NOTÆ

Ipsorum interim Sallentinorum] Ip- cum Consentia venisse, atque ab eo sorum nomine intelligi debent Tarentini, de quibus in fine prioris periodi: ideo Ruben. conjunctionem addit, ipsorum interim et Sallentinorum.

Thurini] At nondum Thurini ad Panos desciverant, sed anno demum sequente, ut probat Sigonius ex c. 15. hujus libri: unde ratiocinatur legendum Terinai; Terinam enim Bruttiorum urbem, (a qua sinus Terinæ. us,) in potestatem Hannibalis una

deinde eversam, quod eam se tueri posse desperaret, testis est Strabo lib. VI. Hodie Nocera, inter Marturanum et Turrem, ad mare Tyrrhenum, in extremis Calabriæ citerioris ad meridiem finibus.

c Et societatibus infidus] Societatibus nempe publicanorum, quibus innexus fuerat, et quorum negotia non ex fide gesserat.

d

norum aliquot expugnavit. Quo diutius trahebatur bellum, et variabant secundæ adversæque res non fortunam magis, quam animos, hominum; tanta religio, et ea magna ex parte externa, civitatem incessit, ut aut homines, aut Dii repente alii viderentur facti. Nec jam in secreto modo atque intra parietes abolebantur 5 Romani ritus; sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba erat, nec sacrificantium, nec precantium Deos patrio more. Sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes: quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in Urbem compulsa, et quæstus ex alieno errore facilis, quem velut ex concessæ artis usu exercebant. Primo secretæ bonorum indignationes exaudiebantur, deinde ad Patres etiam et ad publicam querimoniam excessit res. Incusati graviter ab senatu ædiles triumvirique capitales, quod non prohiberent, cum emovere eam multitudinem e foro, ac disjicere apparatus sacrorum conati essent, haud procul abfuit, quin violarentur. Ubi potentius jam esse id malum apparuit, quam ut minores per magistratus' sedaretur, M. Atilio prætori Urbis negotium

[ocr errors]

Gronov.-4 Vet. lib. apud Sigon. haud ulla digna memoria fecit.-5 Ab hosteque temnebantur Tarvis. 1485. Venet. 1501. aliique quibus utor vett. intra parietes ac postes contemnebantur Frob. Francof. Grut. al. intra parietes contemnebantur Doujatius, qui impudenter affirmat, ita scriptos habere; dum ipse unum modo scriptum, nempe Colbertinum, commemorare potest; atque hic cum reliquis facit, ingenti consensu exhibentibus ab hoste tenebantur. Ceterum in Ms. Havercampiano est ad hosce teneb. Cantabr. ad hos teneb. Putean. abotetebantur, unde Gronovius effecit abolebantur, i. e. non colebantur.' Stroth. Vid. Not. Var.-6 Al. emoveri.-7 M. Atilio tum h. 1. tum cap. 3. et 12. pro vulg. M. Æmilio legendum esse, jam recte monuit Sigon. nam ille fuit prætor urbanus, hic peregrinus, qui deinde Luceriam provinciam habuit.' Rupert. Idem Sigon. pro urbis malebat urbano.

NOTE

& Intra parietes abolebantur [contemnebantur] Ita scripti. Vulgo inter parietes ac postes: ubi parietes intelligere possis privatos: at postes videntur dici de templis. Sed cum parum sint emendatæ scripturæ veterum codicum, (in quibus Colb. habet intra parietes ab hoste tenebantur,) legendum Gronov. putat, atque intra

[ocr errors]

parietes abolebantur Romani ritus.

e Quæstus ex alieno errore facilis] Gall. La facilité que trouvoient ces étrangers à profiter de la superstition du peuple.

f Quam ut minores per magistratus] Non tantum triumviri capitales, qui in foro de servorum aliorumque vilium bominum criminibus cognosce

a

ab senatu datum est, ut his religionibus populum liberaret. Is et in concione senatus consultum recitavit et edixit,' Ut, quicumque libros vaticinos precationesve aut artem sacrificandi conscriptam haberet, eos libros omnes literasque ad se ante Kalendas Apriles deferret: neu quis, in publico sacrove loco, novo aut externo ritu sacrificaret.'

8

2. Et aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt: L. Cornelius Lentulus pontifex maximus, et C. Papirius C. F. Maso pontifex, et P. Furius Philus augur, et C. Papirius L. F. Maso decemvir sacrorum. In Lentuli locum M. Cornelius Cethegus, in Papirii Cn. Servilius Cæpio, pontifices suffecti sunt. Augur creatus L. Quintius Flamininus, decemvir sacrorum L. Cornelius Lentulus. Comitiorum consularium jam appetebat tempus; sed, quia consules a bello intentos avocare non placebat, T. Sempronius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium Centhonem. Ab eo magister equitum est dictus Q. Fulvius Flaccus. Dictator primo comitiali die creavit consules Q. Fulvium Flaccum, magistrum equitum, et Ap. Claudium Pulchrum, cui Sicilia provincia in prætura fuerat. Tum prætores creati Cn. Fulvius Flaccus, C. Claudius Nero, M. Junius Silanus, P. Cornelius Sylla. Comitiis perfectis, dictator magistratu abiit. Edilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio," cui post Africano fuit cognomen. Huic petenti ædilitatem cum ob

a Divinatorios codices.

9

8 Consules bello intentos advocare leg. e 2. Mss. Doering.-9 Conj. Rupert.

[blocks in formation]
[ocr errors]

sisterent tribuni plebis, negantes rationem ejus habendam esse, quod nondum ad petendum legitima ætas esset: Si me,' inquit, 'omnes Quirites ædilem facere volunt, satis annorum habeo.' Tanto inde favore ad suffragium 1° ferendum in tribus discursum est, ut tribuni repente incepto destiterint. Ædilitia largitio hæc fuit: ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti, et diem unum instaurati, et congii olei in vicos singulos" dati. L. Villius Tappulus et M. Fundanius Fundulus, ædiles plebeii, aliquot matronas apud populum probri accusarunt; quasdam ex eis damnatas in exilium egerunt. Ludi plebeii per biduum instaurati: et Jovis epulum fuit ludorum causa.

k

3. Q. Fulvius Flaccus tertium, Ap. Claudius consulatum ineunt. Et prætores provincias sortiti sunt; P. Cornelius Sylla urbanam et peregrinam, quæ duorum ante sors fuerat, Cn. Fulvius Flaccus Apuliam, C. Claudius Nero Suessulam, M. Junius Silanus Tuscos. Consulibus bellum cum Hannibale et binæ legiones decreta: alter a Q. Fabio superioris anni consule, alter a Fulvio Centumalo acciperet. Prætorum, Fulvii Flacci, quæ Luceriæ sub Emilio prætore; Neronis Claudii, quæ in Piceno sub C. Terentio fuissent, legiones essent. Supplementum in eas quisque scriberet sibi.13 M. Junio in Tuscos legiones urbanæ

cum L. Cornelio fratre germano.—10 Idem malit in ovile vel septum.—11 'Probabilis est Perizonii conjectura in viros singulos.' Stroth.

12 Syllanus inter consules Edd. ante Sigon. et plerique Mss.—13 In eas ipsi scriberent sibi Crev. et ita plerique Mss. nisi quod in his sit ipse pro ipsi.—

NOTE

i Nondum ad petendum legitima ætas esset] Ex lege annali ædilitatem petere non poterant nisi qui annos septem ac triginta nati essent, quemadmodum majoribus magistratibus, ad quos per ædilitatem aditus, anni præfiniti erant, prætoribus quadragesimus, consulibus tertius supra quadragesimum.

* Edilitia largitio] Solebant ædi

les, quo sibi ad majores dignitates viam aperirent, populum sibi demereri, editis quanta quisque poterat magnificentia, ludis, et aliqua præterea munificentia, ut hic olei.

1 Congii olei] Erat congius octava pars amphoræ, ac libras Romanas decem, sive uncias centum et viginti continebat.

* A. U. C. 541.

« IndietroContinua »