Immagini della pagina
PDF
ePub

nelius Cethegus habuit. Tres ingenti certamine petierunt: Q. Fulvius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor fuerat; et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus et censura insignis; et P. Licinius Crassus, qui et ædilitatem curulem petiturus erat. Hic senes honoratosque juvenis in eo certamine vicit. Ante hunc, intra centum annos et viginti, nemo præter P. Cornelium Calussam,13e pontifex maximus creatus fuerat, qui sella curuli non sedisset. Consules cum ægre delectum conficerent, quod inopia juniorum non facile in utrumque, ut et novæ urbanæ legiones, et supplementum veteribus scriberetur, sufficiebat; senatus 'absistere eos incepto' vetuit,'et triumviros binos creari 'jussit: alteros, qui citra, alteros, qui ultra quinquagesimum lapidem in pagis forisque et conciliabulis 14P omnem copiam ingenuorum inspicerent, et, si qui roboris satis ad ferenda arma habere viderentur, etiamsi nondum militari ætate essent, milites facerent. Tribuni plebis, si jis videretur, ad populum ferrent, ut, qui minores septem et decem annis '5 sacramento dixissent, iis perinde stipendia procederent, ac si septem et decem annorum, aut majores, milites facti essent. Ex hoc senatus consulto creati triumviri bini conquisitionem ingenuorum per agros habuerunt. Eodem tempore ex Sicilia literæ M. Marcelli de postulatis militum, qui cum P. Lentulo militabant, in senatu recita

12 Devicit Edd, ante Drak.-13 'Forte legendum Cæsullam cum Gronov. vel potius Scapulam cum Sigon.' Rupert.-14 Olim legebatur in plateis foris

NOTÆ maximi locum snffectus, in pontificis loca intelligi frequentiora, io quibus quidem dignitatem successerat, sed jus dicebatur, et non modo in pundinon in pontificatum maximum. nas, sed in concilium quoque con

e P. Cornelium Calussam] Quid hoc veniri solebat : sed conciliabula paucognominis est Calussam? Sigonius lo minoris fuisse dignationis. Scapulam legit, satis verisimili con 8 Cum P. Lentulo militabant) Hic jectura. Gronov. Cæsullam suspica. Siciliam provinciam prætor ant pro tor, quasi a cæsiis oculis sic appella. prætore per triennium rexerat cum tum.

militibus qui fuga ex Cannensi pugna Forisque et conciliubulis] Jam nota evaserant. vimas fori et conciliabuli nominibus

tæ sunt. Cannensis reliquiæ cladis hic exercitus 16 erat, relegatus in Siciliam, sicut ante dictum est, ne ante Punici belli finem in Italiam reportaretur.

6. Hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque, et robora ex legionibus peditum, legatos in hyberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus, potestate dicendi facta, Consulem,' inquit, te, M. Marcelle, 17 in Italiam adissemus, cum primum de nobis, etsi non iniquum, certe triste senatus consultum factum est, nisi hoc sperassemus, in provinciam nos morte regum turbatam ad grave bellum adversus Siculos simul Ponosque mitti, et sanguine nostro vulneribusque nos senatui satis facturos 18 esse;" sicut patrum memoria, qui capti a Pyrrho ad Heracleam' erant, adversus Pyrrhum ipsum pugnantes satis fecerunt. Quanquam quod ob meritum nostrum succensuistis, Patres conscripti, nobis, aut succensetis ? Ambo '9 mihi consules et universum senatum intueri videor, cum te, M. Marcelle, intueor : quem si ad Cannas consulem habuissemus, melior et rei publicæ et nostra fortuna esset. Sine, quæso, prius quam de conditione nostra queror, noxam, cujus arguimur, nos purgare. Si non Deum ira, nec fato, cujus lege immobilis rerum humanarum ordo seritur, sed

que et c.-15 Vet. lib. ap. Sigon. ac si septem et decem annorum.—16 Al, is exercitus.

17 Al, Consulem te M. Marcelle.--18 · Vulneribusque nos et nostris senatui satis facturos pauci Mss. Illud recepit Drak. hoc Crev. et Siroth. Pro nos senatui in plerisque Mss. et in Edd. ante Gronov, magistratibus, at in optimis codd. nostratui : unde J. F. Gronov, reposuit nos patriæ ; et Jac. Gronov. conj. nos reatui satis facturos, h. e. luituros commissa, et cum maxime pavata fortiter opera prius crimen et ignominiosam hanc relegationem abolituros. Sed vocis reatus significatio hæc recentior est. v. Duk. ad h. I. Quintil. I. O. VIII. 3. et impr. Bentl. ad Hor. Od. 111. 6. 20.' Rupert.—19 Al. Ambos.

NOTÆ Vulneribusque nos senatui satis fac na certe militandi in Sicilia ipsis irroturos [patriæ satisfacturos] Ex suspi- gata senatusconsulto fuerat. cione Gronovii est : legitur vulgo, et "A Pyrrho ad Herucleam] Prima sanguine nostro vulneribusque magistra. hæc Romanorum pugna fuerat cum tibus satisfacturos : veteres libri, vul. Pyrrho, P. Valerio Lævino consule neribusque nostra tuis satisfacturos : duce, anno U. C. 473. Qua de re quidni nos patribus satisfacturos? Pa Flor. Plut. Oros. Eutrop. Zopar.

culpa periimus ad Cannas, cujus tandem ea calpa fuit? militum, an imperatorum ? Equidem miles nihil unquam dicam de imperatore meo,2ok cui præsertim gratias sciam ab senatu actas, quod non desperaverit de re publica; cui post fugam ab Cannis il per omnes annos prorogatum imperium. Ceteros item ex reliquiis cladis ejus, quos tribunos militum habuimus, honores petere et gerere, et provincias obtinere audivimus. An vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, Patres conscripti, in bæc vilia capita sævitis ? ? et consuli primoribusque aliis civitatis fugere, cum spes alia nulla esset, turpe non fuit; milites utique morituros in aciem misistis? Ad Alliam prope omnis exercitus fugit: ad Furculas Caudinas, ne expertus quidem certamen, arma tradidit hosti, ut alias pudendas clades exercituum taceam : tamen tantum abfuit ab eo, ut ulla ignominia iis exercitibus quæreretur,3 m ut et urbs Roma per eum exercitum, qui ab Allia Veios transfugerat, recuperaretur; et Caudinæ legiones, quæ sine armis redierant Romam, armatæ remissæ in Samnium, eundem illum hostem sub jugum miserint, qui hac sua ignominia lætatus fuerat. Cannensem vero quisquam exercitum fugæ aut pavoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta millia hominum ceciderunt ? unde consul cum equitibus septuaginta fugit ?"

20 Al. eo.-1'Ita ex emend. Gron. qui etiam bene conj. ad Cannas. In Ms. Pot. actannis, in aliis et Edd. ante Gron. actam nisi et actam sit.' Rupert.2. Sævi Gron. et rell. post eum, ex vestigiis optimorum codd. in quibus est sæciret consuli. Licet autem Livium ita nonnunquam variare sciam, tamen vulg alum, quod in oninibus ante Gron. Edd. esi, b. I. melius et aptins vide

eo.

NOTE De imperatore mer] Vulgo, eo. m lis exercitibus quæreretur] Valla, Mutavit Gron. ex optimo cod. quem quem plerique secuti, inureretur. Sed tamen non nominat. Malim tamen quæri, quod est in veteribus libris,

nativum est hoc sensu : et Noster | Post fugam ab Cannis] Hæc ex Gro. lib. iv. nec tum agrum plebi, sed nov. conjectura, cui displicet omnino, sibi invidiam quæri.' agere fugam; et ex consequenti com n Unde consul cum equitibus septuamunis lectio, cui post fugam aclam; ginta fugit] Verus punierus fuit sepcum Sallust. ipseque Livius dixerint, traginta, quem sequuntur scripti ple. fugam facere.

rique : in aliis est quinquaginta : et Delph. et Var. Clas. Livius.

6 X

unde nemo superest, nisi quem hostis cædendo fessus reliquit? Cum captivis redemtio negabatur, nos vulgo homines laudabant, quod rei publicæ nos reservassemus ; quod ad consulem Venusiam redissemus, et speciem justi exercitus fecissemus. Nunc deteriore conditione sumus, quam apud patres nostros fuerant captivi. Quippe illis arma tantum atque ordo militandi, locusque, in quo tenderent in castris, est mutatus: quæ tamen, semel navata rei publicæ opera, et uno felici prælio, recuperarunt. Nemo eorum relegatus in exilium est: nemini

spes emerendi stipendia ademta: hostis denique est datus, cum quo dimicantes, aut vitam semel, aut ignominiam finirent. Nos, quibus, nisi quod commisimus, ut quisquam ex Cannensi acie miles Romanus superesset, nihil objici potest, non solum a patria procul Italiaque, sed ab hoste etiam, relegati sumus; ubi senescamus in exilio, ne qua spes, ne qua occasio + abolendæ ignominiæ, ne qua placandæ civium iræ, ne qua denique bene moriendi sit. Neque ignominiæ finem, nec virtutis præmium petimus; modo experiri animum et virtutem exercere liceat. Laborem et periculum.petimus, ut virorum, ut militum officio fungamur. Bellum in Sicilia jam alterum annum ingenti dimicatione geritur : urbes alias Ponus, alias Romanus expugnat: peditum, equitum acies concurrunt; ad Syracusas terra marique res geritur: clamorem pugnantium crepitumque armorum exaudimus, resides ipsi ac segnes, tanquam nec manus, nec arma habeamus. Servorum legionibus Ti. Sempronius consul toties jam cum hoste signis collatis pugnavit. Operæ pretium habent, libertatem civitatemque. Pro servis saltem ad hoc bellum emtis vobis simus. Congredis cum hoste liceat, et

tur.' Stroth.—3 Inureretur conj. Valla.—4 ' Ne qua opes Drak. operarum manifesto errore: servato tamen a Cel. Ernestio. Stroth.-5 Emtis nobis si. mul congredi Edd. ante Gronov.

NOTÆ quid vetat ab eo, qni in se sibique imminui, qui fugientem consulem sesimiles ob fugam sæviri queratur, ve cuti ?

numerum aliquatenus

rum

eorum

pugnando quærere libertatem. Vis tu mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnandis experiri virtutem ? Asperrima quæque ad laborem periculumque deposcimus, ut, quod ad Cannas faciendum fuit, quam primum fiat; quoniam, quicquid postea viximus, id omne destinatum ignominiæ est.'

7. Sub hæc dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcellus id nec juris, nec potestatis suæ esse dixit. Senatui scripturum se, omniaque de sententia Patrum facturum esse. Hæ literæ ad novos consules allatæ, ac per eos in senatu recitatæ sunt: consultusque de his literis ita decrevit senatus: Militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantes deseruissent, senatum nihil videre, cur res publica committenda sit. Si M. Claudio proconsuli aliter videretur, faceret, quod e re publica fideque sua duceret; dum ne quis eorum munere vacaretš veu dono militari vir. tutis ergo donaretur, neu in Italiam reportaretur, donec hostis in terra Italia? esset.' Comitia deinde a prætore urbano de senatus sententia plebisque scitu sunt habita: quibus creati sunt quinqueviri muris turribusque reficiendis, et triumviri bini; uni sacris conquirendis donisque persignandis ;P alteri reficiendis ædibus Fortunæ et matris

Modo eorum nullus racationem onerum militarium haberet,

6 Senatui nihil videri rempublicam committendam esse Edd. ante Gronov.

NOTE • Senatum nihil videre (senatui nihil cuivis notum. videri] cur res publica committenda es. PUni sacris conquirendis donisque perset] Ita malim, conjectora ducta ex signandis) Potest intelligi conquisitio Colb. cod. ubi, Senatui nihil videretur vel librorum sacrorum, vel piaculo. res p. committenda esse, non solum, rum primis hisce triumviris niandata. quam ut volgo, Senatui nihil videri Gatherins improbante Gronov. legit rem publicam committendam esse, sed coinquiendis, quod verbum de sacris etiam quam, ut scribit Gron. levi tantum lucis amputandis hic accipi mutatione ex Pat. et Pet. Senatum posset; nam apud Festum coinquire nihil videre cur res publica committenda est, deputare ; eoque verbo usi sunt sit. Etenim solennis pronuntiandi hoc sepsu jurisconsulti. Alphenus l. formula vocem passivam videri po XXIX. ff. locati;' et Paulus I. v. tius amat, quam activam videre, ut • arborum furtim cæsarum.' Persig

6

« IndietroContinua »