Immagini della pagina
PDF
ePub

Romanis seditio aliqua cum fraude videri ab oppidanis mota. Præfectus primo excitatus tumultu,“ in portum effugit: inde, acceptus scapha, in arcem circumvehitor. Terrorem 8 et tuba audita ex theatro faciebat. Nam et Romana erat, a proditoribus ad hoc ipsum præparata; et inscienter a Græco inflata, 9 quis, aut quibus signum daret, incertum efficiebat. Ubi illuxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita, tum dubitationem exemerunt; et Græci, Romanos passim cæde stratos cernentes, ab Hannibale captam urbem senserunt. Postquam lux certior erat, et Romani, qui cædibus superfuerant, in arcem confugerant, conticescebatque paulatim tumultus; tum Hannibal Tareptinos sine armis convocare jubet. Convenere omnes, præterquam qui, cedentes in arcem, Romanos ad omnem adeundam simul fortunam prosecuti fuerant. Ibi Hannibal, benigne allocutus Tarentinos, testatusque, quæ præstitisset civibus eorum, quos ad Trasimenum aut ad Caopas cepisset, simul in dominationem superbam Romanorum invectus, recipere se in domos suas quemque jussit, et foribus nomen suum inscribere : se domos eas, quæ inscriptæ non essent, signo extemplo dato, diripi jussurum. Si quis in hospitio civis Romani (vacuas autem tenebant" do

10

8 Forte Errorem, qnod jam monuere Lips. et Dok.' Rupert. Errorem in textum saum recepit Kreyssigius.-9 Scienter a Græco inflata in vet. libro recte legi putabat Sigon, improb. Duk. qui monet, si scienter inflata fuisset tuba, eam non potuisse incertum efficere, quis aut quibus signum daret ;' Livii vero narrationem hic aliquantum abire a Polybiana. Στάντες περί το Béarpov, dohuaivov Polyb. qui etiam docet, Romanos, signo hoc audito, per plateas passim advenientes, in Pænos Gallosque incidisse et ab his esse trucidatos. Mox legendum puto : et Romanis Punica et Gallica arma cognita eam dubitationem exemerunt. To tum hic delendum videri, saltem frigere ant vacare, jam alii monuere, et Duk. conj. omnem.' Rupert.-10 Muretus e vet. lib. leg. convocari.–11 Al. cernebat.

NOTÆ « Prefectus primo excitatus lumultu] 'termissum esse vult, ne familiæ suæ Polybius scribit C. Livium præfec. nomini notam inureret, fatendo c. tom Romanum, producto ad multam Livji præfecti culpa Tarentum amis. Doctem convivio, temulentum per sum ; quasi ex eadem familia Livius Rhinopylam ad portum, indeque ad Patavinus tempore Augusti, cuin hoc arcem cum suis delatum. Sigon. præ C. Livio Romano esset : quod mihi fecti nomen a Nostro data opera præ- valde dubium.

mos)nomen inscripsisset, eum se pro hoste habiturum. Concione dimissa, cum titulis notatæ fores discrimen pacatæ ab hostili domo fecissent, signo dato, ad diripienda hospitia Romana passim discursum est : et fuit prædæ aliquantum.

11. Postero die ad oppugnandam arcem ducit. Quam cum et mari," quo in peninsulæ modum pars major circumluitur, præaltis rupibus, et ab ipsa urbe 13 muro et fossa ingenti septam videret, eoque nec vi, nec operibus expugpabilem esse; ne aut se ipsum cura tuendi Tarentinos a majoribus rebus moraretur, aut in relictos sine valido præsidio Tarentinos impetum ex arce, cum vellent, Romani facerent, vallo urbem ab arce intersepire statuit: non sine illa 14 etiam spe, cum prohibentibus opus Romanis ma posse conseri, et, si ferocius procucurrissent,'s magna cæde ita attenuari præsidii vires, ut facile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent. Ubi coeptum opus est, patefacta repente porta, in munientes impetum fecerunt Romani: pellique se statio passa est, quæ pro opere erat, ut successu cresceret audacia, pluresque' et longius pulsos persequerentur.16 Tum signo dato coorti undique Poeni sunt, quos instructos ad hoc Hannibal tenuerat; nec sustinere impetum Romani, sed ab effusa fuga loci angustiæ eos, impeditaque "7 alia & opere jam cæpto, alia apparatu operis, morabantur. Plurimi in fossam præcipitavere, 18 occisique sunt plures in fuga, quam in pugna. Inde et opus nullo prohibente fieri coeptum. Fossa ingens ducta,

A Quæ excubabat ad opera.

12 Legendum monet J. F. Gronov, et a mari.–13 Al. circumluitur, et prealtis r. et ab i. u.-14 Ulla Edd. ante Gronov.–15 Al. procurrissent.-16 Prosequerentur Grut. Gronov. Donjat. Crevier.-17 Impedimentaque Edd. pleri

NOTÆ d Vacuas autem tenebant domos) Vul milites Romani a civibus distingui go cernebat ; sed omnis lectio vetus, te poterant ex ædium inscriptione, ut nebut. Scribenduin tenebant : Romani Lipsins notat. scilicet. Non enim permixtim cum Pluresque] Scilicet Romanos. civibus diversabantur: unde facile & Impeditaque alia] Loca.

et vallum intra eam erigitur: modicoque post intervallo murum etiam eadem regione addere parat, ut vel sine præsidio tueri se adversus Romanos possent.' Reliquit tamen modicum præsidium, ut simul in faciendo 19 muro adjuvaret. Ipse, profectus cum ceteris copiis, ad Galæsum flumen " (quinque millia ab urbe abest) posuit castra. Ex iis stativis regressus ad inspiciendum opus (quod aliquantum opinione ejus celerius creverat) spem cepit, etiam arcem expugnari posse. Et est non altitudine, ut cetera, tuta, sed loco plano posita, et ab urbe nuro tantum ac fossa divisa. Cum jam machinationum omni genere et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto præsidium Romanis fecit animum, ut nocte ex improviso opera hostium invaderent. Alia disjecerant, alia igni corruperunt. Isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi. Reliqua erat in obsidione spes, nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quæ in peninsula posita imminet faucibus portus, mare liberum habebant; urbs contra exclusa maritimis commeatibus, propiusque inopiam erant obsidentes, quam obsessi. Hannibal, convocatis principibris Tarentinorum,20 omnes præsentes difficultates exposuit: 'neque arcis tam munitæ expugnandæ viam cernere, neque in obsidione quicquam habere spei, donec mari potiantur hostes. Quod si naves sint,' quibus commeatus invebi prohibeant, extemplo aut abscessuros, aut dedituros se hostes.' Assentiebantur Tarentini; ceterum ci, qui consilium afferret, opem quoque in eam rem afferendam esse, censebant. 'Punicas enim naves ex Sicilia accitas, id posse facere : suas, quæ

que ante Gronov.-18 Præcipitati Edd. ante Gronov.-19 Optimi libri simul interfaciendo; unde Periz. conj. simul ut in perficiendo, et J. F. Gronov, simul in perficiendo vel simul ut in fuciendo.—20° Turentinis Edd. ante Gronov.1 Al. Quo si nares sint.—2 Put. Pet. Voss. arcessuros. Mep, accersuros. An

NOTE

h Addere parat] Hannibal.

sit hoc flumen satis hic indicat Lii Tueri se adversus Romanos possent] vius : hodie Tara vocari volunt. De Tarentini,

hoc Virgilius: el pinguia culta Ga. * Ad Galæsum flumen] Qua regione læsi.'

sinu exiguo intus inclusæ essent, cum claustra portus hostis haberet, ecquem ad modum + inde in apertum mare evasuras ?' 'Evadent,' inquit Hannibal. Multa, quæ impedita natura sunt, consilio expediuntur. Urbem in 5 campo sitam habetis. Planæ et satis latæ viæ patent in omnes partes. Via, quæ in portum per mediam urbem ad mare transmissa est, plaustris transveham naves haud magna mole. Et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur; et illinc mari, hinc terra circumsidebimus arcem. Immo brevi aut relictam ab hostibus, aut cum ipsis 7 hostibus capiemus.' Hæc oratio non spem modo effectus, sed ingentem etiam ducis admirationem fecit. Contracta extemplo undique plaustra junctaque inter se; et machinæ ad subducendas naves admotæ, munitumque iter, quo faciliora plaustra minorque moles in transitu esset. Jumenta inde et homines contracti, et opus impigre coeptum : paucosque post dies classis instructa ac parata circumvehitur arcein, et ante os ipsum portus 8 ancoras jacit. Hunc statum rerum Hannibal Tarenti reliquit, regressus ipse in hyberna. Ceterum defectio Tarentinorum utrum priore anno, an hoc, facta sit, in diversum auctores trahunt. Plures propioresque ætate memoriæ rerum * hoc anno tradunt factam.

12. Romæ consules prætoresque usque ante diem quintum Kalendas Maias Latinæ ro tenuerunt. Eo die per

Ut currus essent expeditiores, et difficultas minor esset ad trajiciendum.

k Et qui ætate propius accedunt ad tempora, quibus homines meminisse poterant rerum gestarum.

I Feriæ Latinæ retinuerunt Romæ tum consules, tum prætores usque ad 27. Aprilis.

arce cessuros ?' J. F. Gronov.-3 Al, intercluse essent. Vid. Not. Var,4 Quemadmodum sine ec Edd. ante Gronov.-5 Urbem enim in iidem.-6. Via, quæ in portuin per mediam urbem ad mare transmissa est ; at Polyb. dicit thu πλατείαν, την υπάρχουσαν μεν εντός του διατειχίσματος, φέρουσαν δε παρά το διαTelxioua ek Toll Aluevos els Thv egw Oázattay. Hinc ex portu conj. Sigon, et quæ in portu (sc. incipiens) præter mænia urbana ad mare t. est Jac. Gron. portu legitur h. 1. in optimis Mss. et præter mænia sic vil. 8. XXXVIII. 3. Sed per mediam urbem etiam Appian. expressit : λεωφόρον οδον, ή δια μέσης της πόλεως pepevård Aquévwv bord Thu vóriov Obradoav. Rupert. Vid. Not. Var.7 Ipsis abest a Grut. Gronov. Donjat.-8 Et ante ipsum portum Edd. ante Gronov. 'Ancoras scripsi pro anchoras, ut semper, quia est Gr. dykupa. Rupert.--9 Vulg. factum.

petrato sacro in monte,t' in suas quisque provincias proficiscuntur. Religio deinde nova objecta est ex carminibus Marcianis. Vates hic Marcius illustris fuerat, et, cum conquisitio" priore anno ex senatus consulto talium librorum fieret, in M. Atilii 12 prætoris urbani," qui eam rem agebat, manus venerant. Is protenus novo prætori Syllæ . tradiderat. Ex hujus Marcii duobus carminibus, alterius post rem actam editi cum rato auctoritas 13 eventu," alteri quoque, cujus nondum tempus venerat, afferebat fidem. Priore carmine Cannensis prædicta clades in hæc ferme verba erat :' Amnem Trojugena Cannam Romane fuge: ne te alienigenæ cogant in campo Diomedis conserere manus. Sed neque credes tu mihi, donec compleris sanguine campum; multaque millia occisa tua deferat 14 àmnis in pontum magnum ex terra frugifera; piscibus atque avibus ferisque, quæ incolunt terras, iis fuat's esca caro tua. Nam mihi ita Jupiter fatus est.' Et Diomedis Argivi camposo et Cannam flumen, qui militaverant in iis locis, juxta atque

10 Feriæ addunt Mss. nonnulli.- 'Scil. Albano, qnod diserte addit Ms. unus.' Stroth.-11 Inquisitio Edd. ante Gronov.-12 Æmilii Edd. vett, mox urbis omnes Edd. anie Gronov. præler Put. et Pet. qui urbem habent.-13. Alterius postea est acta dediti curato auctoritas Edd. principp. alterius postea est aucta dedit curato auctoritas Tarvis. et al. hajns ætatis. alterius postea est aucta declarato auctoritas Venet. 1501. al. vett. alterius postea aucta declarato auctoritas Frob. alt. postea aucta declarato auct. Francof. Grui, et all, ante Gron. Nostrum Gronovins ex conjectura Vallæ ab optimis Mss. prope com. probata recepit. Præferunt enim hi : postrameacta dediti cum raio auct.' Stroth.–14 Deferet Francof. Grut. Gronov. Doujat. Crevier. al.-15 Fiat

NOTÆ 1 In monte] Albano.

cinia ejus libris comprehensa ; aucto• In M. Atilii prætoris urbani] Sic, ritas alterius carminis, quod post rem etiam nolentibus Mss. legendum, non peractam editum fuerat eventu jam ut vulgo M. Æmilii, probatur ex lib. certo, fidem afferebat alteri de re XXIV. cap. 44. et bajus lib. cap. 1. quam prædicebat, et quæ nondum idque recte annotarunt Sigon, et advenerat. Vulgo legebatur, postea Gronov.

aucta est declarato auctoritas eventu. Alterius post rem actam editi cum Et Diomedis Argiri campos] Diorato auctoritas eventu] Restitutus ex medes Argis post excidiom Trojanum Vallæ conjectura lociis, quam merito profugus, Arpos in Apulia condideprobat Gronov. adductis etiam auc. rat, in qua Cannæ. toritatibus. Sensus est, cum duo es, p Et Cunnum flumen] Quod vicum sent illius Marcii carmina, seu vati. Cannas alluebat.

« IndietroContinua »