Immagini della pagina
PDF
ePub

ipsam cladem agnoscebant. Tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius, quia incertiora futura præteritis sunt, sed perplexius etiam scripturæ genere. 'Hostem, Romani,9 si expellere vultis, vomicamque, quæ gentium venit longe, Apollini vovendos censeo ludos, qui quotannis comiter 16 Apollini fiant: cum populus dederit ex publico partem, privati uti conferant pro se suisque."7 Iis ludis faciendis præerit prætor is, 18 qui jus populo plebeique dabit summum. Decemviri Græco ritu hostiis sacra faciant. Hæc si recte faxitis,19 gaudebitis semper, fietque res vestra melior. Nam is Divus extinguet perduelles vestros, qui vestros campos pascunt 20 placide.' Ad id carmen explanandum' diem unum sumserunt. Postero die senatus consultum factum est, ut decemviri libros, de ludis Apollini reque divina faciunda, inspicerent. Ea cum inspecta relataque' ad senatum essent, censuerunt Patres : • Apollini ludos vovendos faciundosque ; et, quando ludi facti essent, duodecim millia ærisprætori ad rem divinam, et duas hostias majores dandas.'' Alterum senatus consultum factum est, “Ut decem viri sacra Græco ritu facerent, iisque hostiis :: Apollini bove aurato " et capris duabus albis auratis, Latonæ bove 4 femina aurata.' Lu

Edd. post principp. usque ad Gronov.—16 Communiter Edd. principp. et Macrobins.-17 Malit Sigon. pro se quisque.18 His l.f. præsit is prætor Ma. crob.-19 Hoc si recte facietis Mss. haud panci et Macrob.-20 Al. pascit.1 Conj. Sigon, erpiandum. Vid. Not. Var.—2 •Vox libros abest ab omnibus fere Mss. prob. Jac. Gron. qui monet, decemviros jussos esse, ipso carmine explorato, de religione, quæ in eo aperiretur, et de ludis decernere, idqne innui verbis seqq. ea cum inspecta relataque essent, sc. carmina, non libri. Sed vulgatam lect. firmat Macrob. Sat. 1. 17. unde etiam probabile fit, Livium scripsisse : Ea vel Eadem cum reperta vel inventa relataque cet.' Rupert.3 Legendum monet Sigon. ex Macrob, hisce hostiis.-4. Vid. Not. Var.–

NOTÆ 4 Hostem, Romani] Hoc Marcii va. hisce temporibus in usu, millia duo. ticinium refert Macrob. 1. Saturnal. decim, libras postrates 350. haud ex.

cesserint. * Ea cum inspecta relataque] Mi. Dandas) Num potius danda ? milram, quod narrat loco ante laudato lia nempe æris duodecim ad eas res Macrobius, in libris Sibyllinis eadem u Bove aurato] Auratis nempe cor. reperta nuntiatum Senatui esse. nibus.

Duodecim millia æris) Assium, quæ

cap. 17.

6

dos prætor in circo maximo cum facturus esset, edixit, ut populus per eos ludos stipem Apollini, quantam commodum esset, conferret. Hæc est origo ludorum Apollinarium, victoriæ, non valetudinis, ergo, ut plerique rentur, votorum s factorumque. Populus coronatus spectavit: matronæ supplicavere: vulgo apertis januis in propatulis epulati sunt, celeberque dies omni cærimoniarum genere fuit.

13. Cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Sampio essent, sed circumsessuri Capuam viderentur; quod malum diuturnæ obsidionis esse solet, jam famem Campani sentiebant, quia sementem facere probibuerant eos Romani exercitus. Itaque legatos ad Hannibalem miserunt, orantes, ut prius, quam consules in agros suos educerent legiones, viæque omnes bostium præsidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis conveni juberet Capuam. Hannibal, Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire, et dare operam, ut frumenti copia fieret Campanis, jussit. Hanno, ex Bruttiis profectus cum exercitu, vitabundus castra hostium consulesque, qui in Samnio erant,' cum Benevento jam appropinquaret, tria passuum millia ab ipsa urbe loco edito castra posuit. Inde ex sociis circa populis, quo æstate comportatum erat, devehi frumentum in castra jussit; præsidiis datis, quæ commeatus eos prosequerentur. Capuam inde nuntium misit, qua die in castris ? ad accipiendum frumentum præsto essent, omni undique genere vehiculorum jumentorumque ex agris contracto. Id pro cetera socordia negligentiaque a Campanis actum." Paulo plus quadringenta y vehicula

* Eadem incuria, seu juxta negligentiam, qua in reliquis rebus uti Campani so. liti.

5 Post rotorum interponctio major, sequentisqne periodi initium loc: Factosque populus, &c. Edd. ante Crevier.–6 In propatulo Edd, ante Gronov. qnod et dat Stroth. 7 Voces in castris absunt ab Edd. ante Gronov.-8 Quadraginta e vet. Jib.

NOTÆ * Consulesque, qui in Samnio erant) taret Hanno consules. Refert ad vitabundus, id est, cum vi Paulo plus quadringenta] Cave,

[ocr errors]

missa, et pauca præterea jumenta. Ob id castigatis ab Hannone, quod ne fames quidem, quæ mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset, alia prodicta dies 9 ad frumentum majore apparatu petendum. Ea omnia, sicut acta erant, cum enuntiata Beneventanis essent, legatos decem extemplo ad consules (circa Bovianum castra Romanorum erant) miserunt. Qui cum, auditis, quæ ad Capuam agerentur, inter se comparassent, ut alter in Campaniam exercitum duceret; Fulvius, cui ea provincia obvenerat,' profectus, nocte Beneventi" mania est ingressus. Ex propinquo cognoscit, Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum: per quæstorem Campanis datum frumentum:" duo millia' plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam, advenisse: per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem ordinem, immixtis agrestibus iis' ex terris, sublatum. His satis compertis, consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noctem expedirent : castra Punica oppugnanda 14 esse. Quarta vigilia profecti, sarcinis omnibus impedimentisque Beneventi relictis, paulo ante lucem cum ad castra pervenissent, tantum pavoris injecerunt, ut, si in plano castra posita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint. Altitudo loci et munimenta defenderunt, quæ

Sigon. Vid. inf. et Not. Var.–9 'Alia prodicta dies e Mss. Flor. Voss. et Cre. vier, recepi cum Stroth. quia hoc est proprium in hac re verbum, et reliquæ lectiones ex hac ortæ, prodita, (quod a Drak. editum et firmatum est exemplo Terent. Andr. 11. 1. 13.) producta, et prædicta.' Rupert.-10 Evenerat Edd. ante Gronov.-11 Beneventum Edd. ante Gronov.-12 Verba, per questorem Cumpanis datum frumentum desunt in Edd. ante Gronov. et multis Mss.13 • Pronomen jungendum seqnenti substantivo terris, non superiori agresti. bus. Sed nescio an lateat aliquod ulcus.' Stroth. Anin iis latet forte sociis? paulo ante enim dicebatur : 'Inde ex sociis circa populis ... devehi frnmen. ium in castra jussit.” Doering.–14 Expugnanda Edd. ante Aldum et Mss.

NOTÆ

quadraginta legas cum Sigonio, con Profectum frumentatum .... duo tra veterum fidem. Esset enim ridi. millia] Vulgo ita scriptum erat, sed culus hic numerus adeo exignus, ad ex pluribus manuscriptis interjecit convebendam annonam pro necessi apposite Gronov. per quæstorem Camlate urbis, quæ magnitudine ac fre- panis datum frumentum. quentia cum ipsa Roma certabat.

nulla ex parte adiri, nisi arduo ac difficili ascensu,"s poterant. Luce prima prælium ingens accensum est : nec vallum modo tutantur Poni, sed, ut quibus locus æquior esset, deturbant nitentes per ardua hostes.

14. Vicit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus & ad vallum ac fossas perventum est; sed cum multis vulneribus ac militum pernicie. Itaqne convocatis tribunis militum consul, 'absistendum temerario incepto, ait: 'tutius sibi videri, reduci eo die exercitum Beneventum: dein postero castris se hostium jungi, ne exire inde Campani, neve Hanno regredi posset. Id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum ejus se acciturum, totumque eo versuros bellum.' b Hæc consilia ducis, cum jam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disjecit. Proxima portæ "7 hostium erat cohors Peligna; cujus præfectus Vibius Accuæus 18 arreptum vexillum trans vallum hostium trajecit. Execratus inde seque et cohortem, si ejus vexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra irrumpit. Jamque intra vallum Peligni pugnabant, cum altera parte, Valerio Flacco tribuno militum tertiæ legionis exprobrante Romanis ignaviam, qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius, princeps primus

16

plurimi.-15 Gud. Voss. Mureti, aditu pro ascensu. An fuit, quæ nulla ex parte, nisi ardua ac difficili, adiri poterat ?' J. F. Gronov.

16 Al. versurum.-17“ Put. proxime portas. Ita scribe: vel portam.' J. F. Gronov.–18 Cognomen abest ab Edd. ante Gronov. qui addendum hoc et ita scribendum monuit. acaus optimi Mss. at cap. extr. Accæus ; alii Acceus et

NOTÆ a Aliquot simul partibus] Gall. Par Valerius lib. III. cap. 2. num. 20. divers endroits ; de plusieurs côtés. quod corrigit Gron. legitque Accuæus,

6 Eo versuros bellum] Nempe se et quasi ab Accua oppido, cujus mentio collegam. Sigon, versurum.

lib. xxiv. cap. 20. Sed ibidem ÆcuCujus præfectus Vibius Accuæus ar. rum Noster meminit, unde Æcæus, reptum (Vibius ereptum] vexillum] Ita quod minns ab Accæo distaret. At valgata editio, et Colb. quæ nullam horum oppidorum neutrum in Pelig. exigere mutationem videtur. Cete nis : unde et cognomen Vibio aliunde rum Vibium hunc Accæum cognomi. esse potuit. Et in quibusdam Livii nant; et plures hic Livii codices, et libris Acceius. Delph, et Var. Clas. Livius.

6 Y

centurio,' cum signifero signum ademisset, "Jam hoc signum et hic centurio, inquit, intra vallum hostium erit. Sequantur, qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.' Manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. Jam et consul, ad conspectum transgredientium vallum mutato consilio, ab revocando id ad incitandos hortandosque versus milites, ostendere, in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et civium legio esset. Itaque pro se quisque omnes per æqua atque iniqua loca, cum undique tela conjicerentur, armaque et corpora hostes objicerent, pervadunt irrumpuntque. Multi vulnerati, etiam quos vires sanguisque desereret, ut intra vallum hostium caderent, nitebantur. Capta itaque momento temporis, velut in plano sita nec permunita castra. Cædes inde, non jam pugna erat, omnibus intra vallum permixtis. Supra sex millia hostium occisa, supra septem millia capitum,ae cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et jumentorum apparatu, capta : et alia ingens præda fuit, quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat. Inde, dejectis 3 hostium castris, Beneventum reditum est, prædamque ibi ambo consules (nam et Ap. Claudius eo post paucos dies venit) vendiderunt diviseruntque. Et donati, quorum opera castra hostium capta erant: ante alios Accuæus Pelignus,

Acceius. Vid. Not. Var.–19 Lips. Mil. Rom. 11. 8. et Duk. conj. princeps primæ aut prioris centuriæ Viris doctis suspectum fuit vocabulin primus, mihi potius centurio glossa tou primus videretur.' Stroth.—20 Vet. lib. ap. Sigon. primum transcenderunt fossam.—1 Revocandis Edd. ante Gronov.2. Cæsa, supra VII. millia cupiuntur Edd. ante Gronov.–3 Conj. Rupert. direptis.

NOTÆ + Princeps primus centurio] Hoc est, quidam habent ab revocando non magprimus centurio legionis III. ompium no discrimine, sive sententiam, sive princeps, aut ante alios (vide infra) constructionem spectes. arrepto signo castra Punica ingres. e Supra septem millia capitum) Ita sus est. De primo centurione vide J. melius meo judicio, quam ut vulgo, Lipsium de milit. Rom. c. 2. Dial. 8. septem millia capiuntur: cum in fine J. Clericus.

periodi capta dicantur: quæ repetitio d Ab revocando (revocandis] Veteres parum Livio digna.

« IndietroContinua »