Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

et T. Pedanius princeps tertiæ legionis. Hanno ab Cominio Cerito, quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus, quos forte secum habuerat, fugæ magis, quam itineris, modo in Bruttios rediit.

15. Et Campani, audita sua pariter sociorumque clade, legatos ad Hannibalem miserunt, qui nuntiarent, duos consules ad Beneventum esse, diei iter a Capua; tantum non ad portas et muros bellum esse. Ni propere subveniat, celerius Capuam, quam Arpos, in potestatem hostium venturam. Ne Tarentum quidem, non modo 4 arcem, tanti debere esse, ut Capuam, quam Carthagini æquare sit solitus, desertam indefensamque populo Romano tradat.' Hannibal, curæ sibi fore rem Campanam pollicitus, in præsentia duo millia equitum cum legatis mittit, quo præsidio agros populationibus possent prohibere. Romanis interim, sicut aliarum rerum, arcis Tarentinæ præsidiique, quod ibi obsideretur, cura esse. C. Servilius legatus, ex auctoritate Patrum a P. Cornelio prætore in Etruriam ad frumentum coëmendum missus, cum aliquot navibus onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias pervenit. Cujus adventu, qui ante, in exigua spe, vocati sæpe ad transitionem ab hostibus per colloquia erant, ultro ad transeundum hostes vocabant solicitabantque. Et erat satis validum præsidium, traductis ad arcem Tarenti tuendam, qui Metaponti erant, militibus. Itaque Metapontini extemplo,

NOTÆ + Princeps tertiæ legionis] Primus huc Comino dicitur; vel Cominorum, omnium ex tertia legione donatus est. quos in Æquicolis interiisse testatur J. Clericus.

Plin. lib. III. cap. 12. Additum forte | Ab Cominio Cerito] Cominium hoc fuit a Cerito Samnitum oppido, inde fuisse in Samnitum et Hirpinorum non admodum dissito, cujns noninis limitibus dixi lib. x. cap. 39. Et sane vestigia supersunt in eo loco quem in extremis Hirpinorum finibus circa vocant Cerito, in coufinio Terræ LaTaurasinos campos fuisse suadet vi boris ac Principatus Ulterioris et Coginti millium spatium inter Aquiloni- mitatus Molisii, ad dextram Tamari, am et Cominium, a Livio notatum, et inter Telesiam, Sæpinum, et Benefuga hostium versus Bovianum. Ceri. ventum, ti vero cognomen ad discrimen alte & Non modo arcem] Tarentinam, rins Cominii quod in Samnitum, Vol. quæ ab Hannibale obsidebatur, urbe scoram, et Marsorum collimitio, ad. polito.

metu, quo tenebantur, liberati, ad Hannibalem defecere. Hoc idem eadem ora maris et Thurini fecerunt. Movit eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, quibus, indidem ex Achaia oriundi,si etiam cognatione juncti erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfectos. Eorum amici cognatique literas ac nuntios ad Hannonem Magonemque, qui in propinquo in Brattiis erant, miserunt, 'si exercitum ad monia admovissent, se in potestatem eorum urbem tradituros esse. M. Atinius Thuriis cum modico præsidio præerat. Quem facile elici ad certamen temere ineundum rebantur posse; non militum,“ quos perpaucos habebat, fiducia, quam juventutis Thurinæ. Eam ex industria centuriaverat armaveratque ad tales casus. Divisis copiis inter se, duces Poeni cum agrum Thurinum ingressi essent, Hanno cum peditum agmine infestis signis ire ad urbem pergit. Mago cum equitatu, tectus collibus, ad tegendas ? insidias oppositis, subsistit. Atinius, peditum tantum agmine per exploratores com

4 'Mss. explicandi studio pro non modo dederunt nedum.' trotb.-5 Quibus itidem ex Achaiu oriundis conj. J. F. Gronov.-6 Non tam militum Edd. ante Gronov.-7 Non placet illud tectus ad tegendas. Sic tamen omnes libri. Forte celandas.' J. F. Gronov. · Propius crediderim : septus collibus ad tegen. das insidias oppositis.' xxv. 25. 'Castraque tectis parietum pro muro septa.''

NOTÆ

h Thurini) Thurium, vel Thuriæ ; ex Strabone, Dionys. et aliis constat. Sybaris, Copia, ejusdem urbis diver Fuere hi omnes Græci, non tamen sa fuere nomina. Ea olim opibus ex Achaia, nisi late sunto Achaiæ omnique deliciarum genere affluens, pomine. ad Sybaris et Crathidis amnium in si. k Propter obsides nuper interfectos] num Tarentinum sese exonerantium Vide cap. 7. et 8. ostia, in Magna Græcia, Lucanorun | Ad tegendas insidias oppositis] Tà que et Bruttiorum confinio fuit. Nunc tegendas pemo non videt supervacain Calabria inferiori nomen servant neum esse : nolim tamen vocem oppo. ruinæ ; vulgo, Sibari rovinata, haud sitis mutare in appositis, cum Fabro; procul turri Brodogneto.

id est, ut inquit, idoneis : tum quod i Ex Achaia oriundi] Tarentum La nullum profert codicem, in quo ita cedæmoniorum, Metapontus Pylio- scriptum sit: tum quod optime dirum ex Elide, Sybaris Achæorum cuntur colles oppositi tegere insidias, opus, cujus a Crotoniatis eversæ loco ut qui hostium conspectui opponan. Athenienses Thurium condidere, ut tur.

perto, in aciem copias educit, et fraudis intestinæ," et hostium insidiarum ignarus. Pedestre prælium fuit persegne, paucis in prima acie pugnantibus Romanis ; Thurinis expectantibus magis, quam adjuvantibus, eventum : et Carthaginiensium acies de industria pedem referebat, ut ad terga collis ab equite suo insessi hostem incautum pertraheret. Quo ubi ventum est, coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam, nec satis fido animo, unde pugnabat, stantem,' extemplo in fugam averterunt. Romani, quanquam circumventos hinc pedes, binc eques urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere. Postremo et ipsi terga vertunt, atque ad urbem fugiunt. Ibi proditores conglobati, cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant, 'instare Poenum, permixtosque et " hostes urbem invasuros, ni propere portas claudant.' Ita exclusos Romanos præbuere hosti ad cædem. Atinius tamen cum paucis receptus." Seditio inde paulisper tenuit; cum alii urbem tuendam,"2 inde alii cedendum fortunæ," et tradendam urbem victoribus censerent. Ceterum, ut plerumque, fortuna et consilia mala vicerunt : Atinio cum suis ad mare ac naves deducto, magis quia ipsi, ob imperium in se mite ac justum, consultum volebant, quam respectu Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt. Con

10

Et proditionis Thurinorum. Et quæ parum fidis animis a partibus Romanorum stabat, quas tueri dimicando simulabat.

Jac. Gronov. Pro oppositis conj. Tan. Faber appositis.-8 Conj. J. F. Gronov. hostilium.-9. Coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam e quibusdam Mss. recepi cum Stroth. pro vulg. propere, quod male cum extemplo jungitur; et quo servato saltem post propere, non post equites, qnod vulgo factum, suadente Jac. Gron, distinguendum. Rupert.-10 Et deest in Edd. ante Gronov.-11 Vet. lib. ap. Sigon. cum paucis se recepit.-12 · Verba alii urbem tuendam desunt fere in omnibus Mss. extant tamen in Edd. omnibus.

NOTÆ Alii cedendum fortunæ] Desunt pe volentes : inde, id est, nunc tanhæc in Mss. et suppleri potest sen. dem; post ejusmodi scilicet casum, sus ex eo quod dicitur aliquamdiu alios censuisse fortunæ cedendum. seditio tenuisse,' inter diversa nem

n

sules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt, non ad frumenta modo, quæ jam in hybernis "3 erant, corrumpenda, sed ad Capuam oppugnandam ; nobilem se consulatum tam opulentæ urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio demturos, quod urbi tam propinquæ tertium annum impunita defectio esset. Ceterum, ne Beneventum sine præsidio esset, et ut ad subita belli, si Hannibal (quod facturum haud dubitabant) ad opem ferendam sociis Capuam venisset, equites vim sustinere possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac levi armatura Beneventum venire jubent: legionibus stativisque ad obtinendas res in Lucanis aliquem præficeret.14

16. Graccho, prius quam ex Lucanis moveret, sacrificanti triste prodigium factum est. Ad exta, sacrificio perpetrato, angues duo ex occulto allapsi, edere" jecur, conspectique repente ex oculis abierunt. Id cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur, atque intentius exta reserata servarentur; 16 p iterum ac tertium venisse 17 tradunt,

Ob geminum alii excidisse videri possunt.' Slrolh. Vid. Not. Var.-13 · In herbis conj. Jac. Gronov, certe hybernis vix locum liabere poterit.' Stroth. In herbis dat Kreyssigius. –14 Conjiciebam pra ficere, ut suspensa esset oratio ab to jubent. Video nunc id e lib. vet. notasse Muretum.' J. F. Gronor.

15 Conj. J. F. Gronov. adedere vel ambedere. Vid. Not. Var.-16. Ita Edd. ante Gronov. et plurimi Mss. exta reservata s. qnidam Mss. exta resereservarentur cod. Pat. exla reservarentur Flor. Cant. et Crev. quod recepit Stroth. [et Kreyssig.) qui inde reliquas lectiones ortas monet. Sed id intentius postulare videtur servare vel observare, non reservare ; Doer. 'diligentiusqne asservatis extis' dixit Valer. Max. 1. 6. 8. extares ollæ servarentur Gron. Crev. et al. ex emend. Salmas. extar servaretur conj. Ruben. (* Extar olla, ubi exta cognebantur.' Glossar. Cf. ad Intpp. Plaut. Rud. 1. 2. 47.) exta prosecta servarentur malebat Drak. nt v. 21.' Rupert. Conjecturam Drakenborchii probat Doering.-17 Gallici omnes et Voss. spernunt id venisse, dein ba

NOTÆ

Tertium annum] Cum defecisset dere. Capra anno 536. et nunc annus age P Exta reserala (extares ollæ] serretur 541. jam quintus a defectione varentur] Conjectura est Salmasii, Capuæ numerandns videbatur. Ve- quod exta in sacrificiis, non in veru rum extremi duo non computantur coquerentur, sed in olla, ex Varrone ; ab Auctore.

quæ olla, sive aula, inde extaris, ex • Edere jecur] Variant lectiones, Plauto. Vulgo exta reserata servarenet scribendum videtur, cum Valerio tur. Maximo lib. 1. c. 6. adedere, vel ambe

18

libatoque jecinore intactos angues abiisse. Cum haruspices, ad imperatorem id pertinere prodigium, præmonuissent, et ab occultis cavendum hominibus consultisque ; nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit. Flavius 19 Lucanus fuit, caput partis ejus Lucanorum, cum pars ad Hannibalem defecisset, quæ cum Romanis stabat : et jam anno 20 in magistratu erat; ab eisdem illis creatus prætor. Is, mutata repente voluntate, locum gratiæ apud Pænum quærens, neque transire ipse, neque trahere ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et ejusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset. Ad Magonem, qui in Bruttiis præerat, clam in colloquium venit, fideque ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset,' liberos cum suis legibus venturos in amicitiam Lucanos; deducit Ponum in locum, quo erat cum paucis Gracchum adducturas.29 Magonem ibi

bent jocinore.--18 Al. consiliisque.-19 “In Ms. Put. Flavos et deinde Fla. rus: mox verba cum pars ad Hannibalem defecisset forte a glossatore profecta.' Rupert.—20 Annuo Gronov. Donjat.–1 Si Romanorum imperatorem sibi tradidisset Grut. Gronov. al. si Rom. is imp. trad. Mog. Frob. all.—2 • In locum, quo erat cum paucis Gracchum a. ex uno Ms. Pal. recepi cum Str. pro vulg. in locum pacis G. a. quod ineptum est: paucis etiam extat in Ms. Put. et itera. tio Toll cum effecit, ut verba quo erat cum post locum exciderent; Str. deducit Pænum, quo cum paucis Gracchum ait ducturum: Mago ubi pedites e. armasset, caperet eas latebras, ubi i. n. occuleret conj. Gron, et sic fere Ms. Put. deducit P. in locum paucis G. adducturum mago ibi p. e. armareset capere eas cet.

Verbum jubet a plerisque Mss. abest, et, si retinendum, pro ibi potius substi.

NOTÆ 9 Deducit Pænum in locum, quo erat ac salvis legibus suis reciperentur in cum paucis (in locum pacis) Gracchum amicitiam Carthaginiensium : atque adducturus) Locus difficilis, cui nec in id Pænus fidem dederit, qno in satis lucis ex Mss. Regius major, et insidias Graccbum adduceret. Sed Colbertinus sic habent: Fideque ab quid est in locum pacis? Cogitabam eo accepta, si Romanum is imperatorem num scribendum esset in locum necis. tradidisset, liberos cum suis legibus ven. Qua ratione tolerabilis fieret sententuros in amicitiam Lucanos, dedit . tia. Verum margini Colbertini libri nus in locum pacis Gracchum adductu. pro dedit Pænus, ascriptum legitur, rus. Et hæc sic accipi possent, ut alias, deducit Pænum.' Ex qua lecPanns Mago, accepta fide a Flavio, tione seqnentia scite Gronov, conji. it is Romanam imperatorem trade-. cit, quo cum paucis Gracchum ait ducret; dederit ipse qnoque (fidem) fore turum: Flavius nempe Magonem deut, si id fieret a Flavio, Lucani liberi ducit in locum, ad quem dixit fore

« IndietroContinua »