Immagini della pagina
PDF
ePub

et T. Pedanius princeps tertiæ legionis.

Hanno ab Comi

nio Cerito, quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus, quos forte secum habuerat, fugæ magis, quam itineris, modo in Bruttios rediit.

15. Et Campani, audita sua pariter sociorumque clade, legatos ad Hannibalem miserunt, qui nuntiarent, 'duos consules ad Beneventum esse, diei iter a Capua; tantum non ad portas et muros bellum esse. Ni propere subveniat, celerius Capuam, quam Arpos, in potestatem hostium venturam. Ne Tarentum quidem, non modo arcem," tanti debere esse, ut Capuam, quam Carthagini æquare sit solitus, desertam indefensamque populo Romano tradat.' Hannibal, curæ sibi fore rem Campanam pollicitus, in præsentia duo millia equitum cum legatis mittit, quo præsidio agros populationibus possent prohibere. Romanis interim, sicut aliarum rerum, arcis Tarentinæ præsidiique, quod ibi obsideretur, cura esse. C. Servilius legatus, ex auctoritate Patrum a P. Cornelio prætore in Etruriam ad frumentum coëmendum missus, cum aliquot navibus onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias pervenit. Cujus adventu, qui ante, in exigua spe, vocati sæpe ad transitionem ab hostibus per colloquia erant, ultro ad transeundum hostes vocabant solicitabantque. Et erat satis validum præsidium, traductis ad arcem Tarenti tuendam, qui Metaponti erant, militibus. Itaque Metapontini extemplo,

NOTE

+ Princeps tertiæ legionis] Primus omnium ex tertia legione donatus est. J. Clericus.

Ab Cominio Cerito] Cominium hoc fuisse in Samnitum et Hirpinorum limitibus dixi lib. x. cap. 39. Et sane in extremis Hirpinorum finibus circa Taurasinos campos fuisse suadet viginti millium spatium inter Aquiloniam et Cominium, a Livio notatum, et fuga hostium versus Bovianum. Ceriti vero cognomen ad discrimen alterins Cominii quod in Samnitum, Volscorum, et Marsorum collimitio, ad

huc Comino dicitur; vel Cominorum, quos in Equicolis interiisse testatur Plin. lib. 1. cap. 12. Additum forte fuit a Cerito Samnitum oppido, inde non admodum dissito, cujus nominis vestigia supersunt in eo loco quem vocant Cerito, in confinio Terræ Laboris ac Principatus Ulterioris et Comitatus Molisii, ad dextram Tamari, inter Telesiam, Sæpinum, et Beneventum.

8 Non modo arcem] Tarentinam, quæ ab Hannibale obsidebatur, urbe potito.

h

metu, quo tenebantur, liberati, ad Hannibalem defecere. Hoc idem eadem ora maris et Thurini fecerunt. Movit eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, quibus, indidem ex Achaia oriundi,si etiam cognatione juncti erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfectos. Eorum amici cognatique literas ac nuntios ad Hannonem Magonemque, qui in propinquo in Bruttiis erant, miserunt, si exercitum ad moenia admovissent, se in potestatem eorum urbem tradituros esse.' M. Atinius Thuriis cum modico præsidio præerat. Quem facile elici ad certamen temere ineundum rebantur posse; non militum, quos perpaucos habebat, fiducia, quam juventutis Thurinæ. Eam ex industria centuriaverat armaveratque ad tales casus. Divisis copiis inter se, duces Pœni cum agrum Thurinum ingressi essent, Hanno cum peditum agmine infestis signis ire ad urbem pergit. Mago cum equitatu, tectus collibus, ad tegendas 7 insidias oppositis,' subsistit. Atinius, peditum tantum agmine per exploratores com

4 'Mss. explicandi studio pro non modo dederunt nedum.' Stroth.-5 Quibus itidem ex Achaia oriundis conj. J. F. Gronov.-6 Non tam militum Edd. ante Gronov.-7 Non placet illud tectus ad tegendas. Sic tamen omnes libri. Forte celandas.' J. F. Gronov. Propius crediderim : septus collibus ad tegen. das insidias oppositis.' xxv. 25. Castraque tectis parietum pro muro septa.''

NOTE

h Thurini] Thurium, vel Thuriæ ; Sybaris, Copia, ejusdem urbis diversa fuere nomina. Ea olim opibus omnique deliciarum genere affluens, ad Sybaris et Crathidis amnium in sinum Tarentinum sese exonerantium ostia, in Magna Græcia, Lucanorumque et Bruttiorum confinio fuit. Nunc in Calabria inferiori nomen servant ruinæ vulgo, Sibari rovinata, haud procul turri Brodogneto.

Ex Achaia oriundi] Tarentum Lacedæmoniorum, Metapontus Pyliorum ex Elide, Sybaris Achæorum opus, cujus a Crotoniatis eversæ loco Athenienses Thurium condidere, ut

ex Strabone, Dionys. et aliis constat. Fuere hi omnes Græci, non tamen ex Achaia, nisi late sumto Achaiæ nomine.

* Propter obsides nuper interfectos] Vide cap. 7. et 8.

1 Ad tegendas insidias oppositis] Tò tegendas nemo non videt supervacaneum esse: nolim tamen vocem oppositis mutare in appositis, cum Fabro; id est, ut inquit, idoneis: tum quod nullum profert codicem, in quo ita scriptum sit: tum quod optime dicuntur colles oppositi tegere insidias, ut qui hostium conspectui opponau

tur.

perto, in aciem copias educit, et fraudis intestinæ," et hostium insidiarum ignarus. Pedestre prælium fuit persegne, paucis in prima acie pugnantibus Romanis; Thurinis expectantibus magis, quam adjuvantibus, eventum: et Carthaginiensium acies de industria pedem referebat, ut ad terga collis ab equite suo insessi hostem incautum pertraheret. Quo ubi ventum est, coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam, nec satis fido animo, unde pugnabat, stantem, extemplo in fugam averterunt. Romani, quanquam circumventos hinc pedes, hinc eques urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere. Postremo et ipsi terga vertunt, atque ad urbem fugiunt. Ibi proditores conglobati, cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant, instare Poenum, permixtosque et 10 hostes urbem invasuros, ni propere portas claudant.' Ita exclusos Romanos præbuere hosti ad cædem. Atinius tamen cum paucis receptus." Seditio inde paulisper tenuit; cum alii urbem tuendam,12 inde alii cedendum fortunæ, et tradendam urbem victoribus censerent. Ceterum, ut plerumque, fortuna et consilia mala vicerunt: Atinio cum suis ad mare ac naves deducto, magis quia ipsi, ob imperium in se mite ac justum, consultum volebant, quam respectu Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt. Con

[ocr errors]

Et proditionis Thurinorum.

m

• Et quæ parum fidis animis a partibus Romanorum stabat, quas tueri dimicando simulabat.

Jac. Gronov. Pro oppositis conj. Tan. Faber appositis.—8 Conj. J. F. Gronov. hostilium.-9‘Coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam e quibusdam Mss. recepi cum Stroth. pro vulg. propere, quod male cum extemplo jungitur; et quo servato saltem post propere, non post equites, quod vulgo factum, suadente Jac. Gron, distinguendum.' Rupert.-10 Et deest in Edd. ante Gronov.-11 Vet. lib. ap. Sigon. cum paucis se recepit.-12 ' Verba alii urbem tuendam desunt fere in omnibus Mss. extant tamen in Edd. omnibus.

NOTE

Alii cedendum fortunæ] Desunt hæc in Mss. et suppleri potest sen. sus ex eo quod dicitur aliquamdiu seditio tenuisse,' inter diversa nem

pe volentes inde, id est, nunc tandem; post ejusmodi scilicet casum, alios censuisse fortunæ cedendum.

n

sules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt, non ad frumenta modo, quæ jam in hybernis " erant, corrumpenda, sed ad Capuam oppugnandam ; nobilem se consulatum tam opulentæ urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio demturos, quod urbi tam propinquæ tertium annum impunita defectio esset. Ceterum, ne Beneventum sine præsidio esset, et ut ad subita belli, si Hannibal (quod facturum haud dubitabant) ad opem ferendam sociis Capuam venisset, equites vim sustinere possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac levi armatura Beneventum venire jubent: legionibus stativisque ad obtinendas res in Lucanis aliquem præficeret.14

16. Graccho, prius quam ex Lucanis moveret, sacrificanti triste prodigium factum est. Ad exta, sacrificio perpetrato, angues duo ex occulto allapsi, edere 15 jecur,° conspectique repente ex oculis abierunt. Id cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur, atque intentius exta reserata servarentur; ; 16 p iterum ac tertium venisse "7 tradunt,

Ob geminum alii excidisse videri possunt.' Stroth. Vid. Not. Var.-13 In herbis conj. Jac. Gronov. certe hybernis vix locum habere poterit.' Stroth. In herbis dat Kreyssigins.-14 Conjiciebam praficere, ut suspensa esset oratio ab T jubent. Video nunc id e lib. vet. notasse Muretum.' J. F. Gronov.

[ocr errors]

15 Conj. J. F. Gronov. adedere vel ambedere. Vid. Not. Var.-16 ' Ita Edd. ante Gronov. et plurimi Mss. exta reservata s. quidam Mss. exta resereservarentur cod. Put. exla reservarentur Flor. Cant. et Crev. quod recepit Stroth. [et Kreyssig.] qui inde reliquas lectiones ortas monet. Sed rò intentius postulare videtur servare vel observare, non reservare; Doer. 'diligentiusque asservatis extis' dixit Valer. Max. 1. 6. 8. extares ollæ servarentur Gron. Crev. et al. ex emend. Salmas. extar servaretur conj. Ruben. ( Extar olla, ubi exta coquebantur.' Glossar. Cf. ad Intpp. Plant. Rud. 1. 2. 47.) exta prosecta servarentur malebat Drak. ut v. 21. Rupert. Conjecturam Drakenborchii probat Doering.-17 Gallici omnes et Voss. spernunt rò venisse, dein ba

NOTE

■ Tertium annum] Cum defecisset Capua anno 536. et nunc annus ageretur 541. jam quintus a defectione Capuæ numerandus videbatur. Verum extremi duo non computantur ab Auctore.

• Edere jecur] Variant lectiones, et scribendum videtur, cum Valerio Maximo lib. 1. c. 6. adedere, vel ambe

dere.

P Exta reserata [extares olla] servarentur] Conjectura est Salmasii, quod exta in sacrificiis, non in veru coquerentur, sed in olla, ex Varrone ; quæ olla, sive aula, inde extaris, ex Plauto. Vulgo exta reserata servarentur.

libatoque jecinore intactos angues abiisse. Cum haruspices, ad imperatorem id pertinere prodigium, præmonuissent, et ab occultis cavendum hominibus consultisque; 18 nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit. Flavius 19 Lucanus fuit, caput partis ejus Lucanorum, cum pars ad Hannibalem defecisset, quæ cum Romanis stabat : et jam anno 20 in magistratu erat; ab eisdem illis creatus prætor. Is, mutata repente voluntate, locum gratiæ apud Pœnum quærens, neque transire ipse, neque trahere ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et ejusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset. Ad Magonem, qui in Bruttiis præerat, clam in colloquium venit, fideque ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset,' liberos cum suis legibus venturos in amicitiam Lucanos; deducit Poenum in locum, quo erat cum paucis Gracchum adducturus. Magonem ibi

bent jocinore.-18 Al. consiliisque.-19 In Ms. Put. Flavos et deinde Flarus: mox verba cum pars ad Hannibalem defecisset forte a glossatore profecta.' Rupert.-20 Annuo Gronov. Doujat.-1 Si Romanorum imperatorem sibi tradidisset Grut. Gronov. al. si Rom. is imp. trad. Mog. Frob. all.-2 In locum, quo erat cum paucis Gracchum a. ex uno Ms. Pal. recepi cum Str. pro vulg. in locum pacis G. a. quod ineptum est: paucis etiam extat in Ms. Put. et iteratio roû cum effecit, ut verba quo erat cum post locum exciderent; Str. deducit Pænum, quo cum paucis Gracchum ait ducturum: Mago ubi pedites e. armasset, caperet eas latebras, ubi i. n. occuleret conj. Gron. et sic fere Ms. Put. deducit P. in locum paucis G. adducturum mago ibi p. e. armareset capere eas cet. Verbum jubet a plerisque Mss. abest, et, si retinendum, pro ibi potius substi

NOTE

Deducit Pœnum in locum, quo erat cum paucis [in locum pacis] Gracchum adducturus] Locus difficilis, cui nec satis lucis ex Mss. Regius major, et Colbertinus sic habent: Fideque ab eo accepta, si Romanum is imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus venturos in amicitiam Lucanos, dedit Pœnus in locum pacis Gracchum adducturus. Et hæc sic accipi possent, ut Panus Mago, accepta fide a Flavio, it is Romanum imperatorem traderet; dederit ipse quoque (fidem) fore ut, si id fieret a Flavio, Lucani liberi

ac salvis legibus suis reciperentur in amicitiam Carthaginiensium: atque in id Pœnus fidem dederit, quo in insidias Gracchum adduceret. Sed quid est in locum pacis? Cogitabam num scribendum esset in locum necis. Qua ratione tolerabilis fieret sententia. Verum margini Colbertini libri pro dedit Panus, ascriptum legitur, ' alias, deducit Pænum.' Ex qua lectione sequentia scite Gronov. conjicit, quo cum paucis Gracchum ait ducturum: Flavius nempe Magonem deducit in locum, ad quem dixit fore

« IndietroContinua »