Immagini della pagina
PDF
ePub

pedites equitesque armare, et capere eas latebras, ubi ingentem numerum occuleret, jubet. Loco satis inspecto atque undique explorato, dies composita gerendæ rei est. Flavius ad Romanum imperatorem venit: 'Rem se,' ait, magnam inchoasse, ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse.3 Omnium populorum prætoribus, qui ad Poenum in illo communi Italiæ motu descissent, persuasisse, ut redirent in amicitiam Romanorum; quando res quoque Romana, quæ prope exitium clade Cannensi venisset, in dies melior atque auctior fieret; Hannibalis vis senesceret, ac prope ad nihilum venisset. Veteri delicto haud implacabiles fore Romanos: nullam unquam gentem magis exorabilem, promtioremque veniæ dandæ fuisse. Quoties rebellioni etiam majorum suorum ignotum? Hæc ab se,' ait, 'dicta: "5 ceterum ab ipso Graccho eadem hæc audire malle eos, præsentisque contingere dextram: id pignus fidei secum ferre. Locum se consiliis dixisse' a conspectu amotum, haud procul a castris Romanis. Ibi paucis verbis transigi rem posse, ut omne nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit.' Gracchus, fraudem et sermoni et rei abesse ratus, ac similitudine veri captus, cum

P Flavius Graccho dixit, se hujusmodi sermones habuisse apud prætores Luca

norum.

[ocr errors]
[ocr errors]

tuendum videtur.' Rupert.-3 Al. opus esset.-4 Perperam Lipsius emendare volebat popularium, cui assentiebatur Modins, vanus homo.' Stroth.5 In Mss. sint pro ait. Conj. J. F. Gronov. sane dicta.-6 Scil. super hac re agendis consciis Gron. Crev. Drak. et rell. post Gron. ex hujus conjectura. Nos probam superiorum Edd. lectionem reduximus, cum in Mss. omnibus vel consiliis vel conciliis, solenni permutatione, reperiatur: mox edixisse

ut ipse Gracchum adduceret.

NOTE

In locum pacis Gracchum, &c.] Le. git J. F. Gronovius, quo cum paucis Gracchum ait ducturum. Cum minori mutatione legere possis in locum, cum paucis Gracchum adducturus, &c. vel, in locum, quo cum paucis Gracchum erat adducturus. J. Clericus.

Locum se consiliis dixisse [conciliis

edixisse] Scribit Gronov. consciis; sed stare fortassis potest, quod habent plerique scripti, locum se conciliis edixisse; id est, variorum Lucaniæ populorum cœtibus locum indicasse ad colloquendum: vel, ut quidam editi, consiliis, hoc est, ad perficienda con, silia.

"

lictoribus ac turma equitum e castris profectus, duce hospite in insidias præcipitatur.7 Hostes subito exorti; et, ne dubia proditio esset, Flavius his se adjungit. Tela undique in Gracchum atque equites conjiciuntur. Gracchus ex equo desilit. Idem ceteros facere jubet, hortaturque, 'Ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent virtute. Reliquum autem quid esse paucis, a multitudine in valle, sylva ac montibus septa, circumventis, præter mortem? Id referre, utrum præbentes corpora pecorum 19 modo inulti trucidentur, an, toto animo a patiendo expectandoque eventu in impetum atque iram verso, agentes audentesque, perfusi hostium cruore, inter expirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant. Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent. Qui eam victimam præ se ad Inferos misisset, eum decus eximium egregiumque solatium suæ morti inventurum.' Inter hæc dicta, paludamento circum lævum brachium intorto, (nam ne scuta quidem secum extulerant,) in hostes impetum fecit. Major, quam pro numero hominum, editur pugna. Jaculis maxime aperta corpora Romanorum, et, cum undique ex altioribus locis in cavam vallem conjectus esset,' transfiguntur. Gracchum, jam nudatum præsidio, vivum capere Pœni nituntur. Ceterum ille, conspicatus Lucanum hospitem inter hostes, adeo infestus confertos invasit, ut parci

9 Et cum facilis undique esset e locis editioribus in vallem depressam jactus telo.

rum.

Edd. ante Gronov.' Stroth.-7 Præcipitatus Edd. ante Gronov.-8 Al. desiluit.-9 Id honestent virtute. Men. id obstent. Voss. id eo obstent. Pet. melior ideo honestent. Put. denique id cohonestent virtute.' J. F. Gronov.10 Utrum præsenti torpore male Edd. ante Gronov.' Rupert.-11 'Vox animo non conspicitur in Put. Pet. Men. Voss. Scribe: an toti a patiendo expectan doque eventu in impetum atque iram versi, agentes. Horatius, totus in illis,' Noster: plebs novarum rerum atque Hannibalis tota esse.' J. F. Gronov.

NOTÆ

Utrum præbentes corpora pecorum modo inulti trucidentur] Ita in uno Pal. apud Gron. melius quam ut vulgo utrum præsenti torpore: aut, ut in Reg. Colb. aliisque, præsentes cor

pora, &c.

t An toto animo] Alias, toti, a patiendo expectandoque eventu in impetum atque iram versi,

ei sine multorum pernicie non posset. Exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit, ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris jussit. Hæc vera fama est. Gracchus in Lucanis ad campos, qui Veteres vocantur, periit.

12 X

17. Sunt, qui in agro Beneventano, prope Calorem fluvium," ostendant, a castris cum lictoribus ac tribus servis lavandi causa progressum, cum forte inter salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem, saxisque, quæ volvit amnis, propugnantem, interfectum. Sunt, qui haruspicum monitu quingentos passus a castris progressum, uti loco puro ea, quæ ante dicta prodigia sunt, procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum circumventum scribant. Adeo nec locus, nec ratio mortis, in viro tam claro et insigni constat. Funeris quoque Gracchi varia est 14 fama. Alii in castris Romanis sepultum ab suis, alii ab Hannibale (et ea vulgatior fama est) tradunt in vestibulo Punicorum castrorum rogum exstructum esse: armatum exercitum decucurrisse's cum tripudiis Hispanorum, motibusque armorum et corporum, suæ cuique genti assuetis, ipso Hannibale omni rerum verborumque honore exequias celebrante. Hæc tradunt, qui in Lucanis rei gestæ auctores sunt. Si illis, qui ad Calorem fluvium in

16

12 Conj. Ruben. contendant.-13 Loco abest a Ms. Cantabr. prob. Jac. Gron. ut intell. flumine. Forte leg. pure.-14 Quidam codd. omittunt Tò est.-15 Decurrisse Edd. ante Drak. et plurimi Mss.-16 Voss. suæ quisque genti assuetis.

NOTE

u Prope Calorem fl.] Hic amnis, eodem adhuc nomine dictus, in Sa. batum infinit, qui labitur in Vultur

num.

* Ostendant] Ruben. suspicatur ab Auctore fuisse scriptum contendant. Sed neque his magna contendendi materia. Et ostendere aliquando sumitur pro declarare, et narrando signi. ficare, ut apud Plaut. in Asin. Tua oratione animum ostendisti tuum.'

Loco puro] Hic purum locum suspicari quis posset de eo dici, qui opponitur religioso, in quem cadave. ra illata sunt, (sine quibus vix castra fuerint ;) vel alias, sanguine polluto sed verior significatio est, ut purus dicatur locus, in quo nihil obstat, el qui nulla re occupatur, quæ visuo impediat, ut apud Horat. verum Puræ sunt plateæ, nihil ut meditautibus obsit.'

terfectum memorant, credere velis, capitis tantum Gracchi hostes potiti sunt. Eo delato ad Hannibalem, missus ab eo confestim Carthalo, qui in castra Romana ad Cn. Cornelium quæstorem deferret. Is funus imperatoris in castris, celebrantibus cum exercitu Beneventanis, fecit.

18. Consules, agrum Campanum ingressi, cum passim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis 17 cum equitatu territi et trepidi, ad signa milites palatos passim revocarunt; et, vixdum instructa acie fusi, supra mille et quingentos milites amiserunt. Inde ingens ferocia superbæ suopte ingenio genti crevit, multisque 18 præliis lacessebant Romanos. Sed intentiores ad cavendum consules una pugna fecerat, incaute atque inconsulte inita. Restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parva una res. Sed in bello nihil tam leve est, quod non magnæ interdum rei momentum faciat. T. Quintio Crispino Badius Campanus hospes erat, perfamiliari hospitio junctus. Creverat consuetudo, quod æger Romæ apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat. Tum Badius, progressus ante stationes, quæ pro porta stabant, vocari 19 Crispinum jussit. Quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus colloquium amicum ac familiare quæri, manente memoria, etiam in discidio 20 publicorum foederum, privati juris," paulum a ceteris processit. Post

• Quasi rupto fœdere publico, superesset tamen aliquis sensus amicitiæ et hospitalitatis.

17 Conj. Duk. Hannonis vel Bostaris.-18 Minutisque malebat Ruben. et multique J. F. Gronov.-19 Al. evocari.-20 Dissidio Edd. ante Gronov.

NOTE

* Ad.... quæstorem] Ejus scilicet exercitus, cui Gracchus imperabat.

a Multisque præliis] Quia dici videntur non posse præliis lucessi, qui præliari recusant; corrigit Gronov. multique præliis lacessebant, id est, sæpe, identidem lacessebant, multi erant in lacessendis prælio Romanis. Verum idem superest absurdum :

inutiliter quippe lacessantur præliis, qui refugiunt, præliumque nullum committunt; nisi velis præliis interpretari, ad prælia. Facilius Rubenii correctionem admiserim, minutisque præliis lacessebant: nam ab velitationibus abstineri vix potest inter vicinos exercitus.

b In discidio publicorum fœderum]

[ocr errors]
[ocr errors]

quam in conspectum venere, 'Provoco te,' inquit, ad pugnam, Crispine,' Badius: 'conscendamus equos, summotisque aliis, uter bello melior sit, decernamus.' Ad ea Crispinus, nec sibi, nec illi,' ait, hostes deesse, in quibus virtutem ostendant: se, etiamsi in acie occurrat, declinaturum, ne hospitali cæde dextram violet,' conversus. que abibat. Enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiem ignaviamque, et se digna probra in insontem jacere,' 'hospitalem hostem' appellans, simulantemque parcere, cui sciat parem se non esse. Si parum publicis foederibus ruptis diremta simul et privata jura esse putet, Badium Campanum T. Quintio Crispino Romano palam, duobus exercitibus audientibus, renuntiare hospitium. Nihil sibi cum eo consociatum, nihil foederatum hosti3 cum hoste, cujus patriam ac penates publicos privatosque oppugnatum venisset. Si vir esset, congrederetur.' Diu

2 C

[ocr errors]

• Convitia in Badium ipsum magis convenientia; (utpote vere ignavum ;) vel digna homine humanitatis experte qualis ipse Badius.

1 Se ab co etiamsi Edd. ante Drak. contra plerosque et optimos Mss.2' Palam, duobus exercitibus audientibus, renuntiare hospitium, cf. xxxvi. 3. XXXVIII. 31. XLII. 25. et ad Tac. Ann. 11. 70. 3. palam abundat, ut ap. Cic. Verr. v. 20. ducibus pro duobus conj. Jac. Gron. quia Claudiani, Fulviani, Campani ac Punici exercitus affuerint. Forte pro duobus leg. omnibus, quod post palam adjiciunt Edd. ante Drak. Sed duos Romanos exercitus ab una parte pro uno, et Campanum immixtis Penis ab altera itidem pro uno exercitu haberi posse, bene monet Duk.' Rupert.-3 Hospiti Edd. ante

NOTE

Multis hic probat Gronov. discidium pro distractione corporis, aut quasi corporis dici. Dissidium autem pro animorum dissensione, contentione, rixa.

e Palam [omnibus,] duobus exercitibus audientibus] Veretur Gronov. ne ab auctore scriptum fuerit palam duobus exercitibus, expunctis reliquis, quæ sane redundant. Et certe Livius idem lib. VI. 'Creditori rem palam populo solvi contendit,' Potest tamen pleonasmus ille ferri in Badio,

vano homine, ac se ultra modum jac

tante.

d Renuntiare hospitium] Hic mos fuit, quemadmodum inter amicos, ita et inter hospites, ut interveniente, dissidio, alter alteri amicitiam aut hospitium renuntiaret: neque antea censebantur honeste inimicitias exercere hospites aut amici.

e Nihil fœderatum hosti cum hoste] Vulgo hospiti cum hoste, quasi velit Badius bello aboleri et tolli privatas amicitias.

« IndietroContinua »