Immagini della pagina
PDF
ePub

metum ' ac desperationem hosti se dederent, (id quod post Cannensem accidisset cladem,) et ut desertores de exercitu volonum conquirerent. Idem negotii P. Cornelio datum, cui et delectus mandatus erat: isque per fora conciliabulaque edixit, ut conquisitio volonum fieret, iique ad signa reducerentur. Hæc omnia intentissima cura acta. Ap. Claudius consul, D. Junio ad ostium Vulturni, M. Aurelio Cotta Puteolis præposito, qui, ut quæque naves ex Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo in castra mitterent frumentum, ipse ad Capuam regressus, Q. Fulvium collegam invenit Casilini, omnia inde portantem 14 molientemque ad oppugnandam Capuam. Tum ambo 's circumsederunt urbem, et Claudium Neronem prætorem ab Suessula ex Claudianis castris exciverunt. Is quoque, modico ibi præsidio ad tenendum 16 locum relicto, ceteris omnibus '7 copiis ad Capuam descendit. Ita tria prætoria circa Capuam erecta, tres et exercitus,18 diversis partibus opus aggressi, fossa valloque circumdare urbem parant, et castella excitant modicis intervallis; P multisque simul locis cum prohibentibus opera Campanis eo eventu pugnant, ut postremo portis muroque se contineret Campanus. Prius tamen, quam hæc continuarentur opera, legati ad Hannibalem missi, qui quererentur, desertam ab eo Capuam, ac prope redditam Romanis; obtestarenturque, ut tunc saltem 19 opem non circumsessis modo, sed etiam circumvallatis, ferret. Consulibus literæ a P. Cornelio prætore

[ocr errors]

Gronov.-13 Vet. lib. apud Sigon. ne qui per metum.-14 Casilino omnia importantem Edd. ante Drak.-15 Ambo consules Edd. ante Crevier.-16 Olim præsidio ad tuendum.-17 Cum ceteris omnibus Edd. ante Gronov.-18 Al. tres exercitus.-19 Conj. Rupert. ut nunc s.

NOTE

• Ex Claudianis castris] Quæ scili. cet ante aliquot annos munita fuerant a M. Claudio Marcello; nomenque adhuc retinebant, prætore Claudio Nerone.

P Et castella excitant modicis inter

vallis] Munimenta hæc in minorum castellorum formam nostris dicuntur, des Forts; et si angustiora sint, des Redoutes; inter hæc continuato vallo perficitur circumvallatio.

+ Consulibus literæ, &c.] Senatus,

missæ, Ut, prius quam clauderent Capuam operibus, potestatem Campanis facerent, ut, qui eorum vellent, exirent ab Capua, suasque res secum auferrent. Liberos fore suaque omnia habituros, qui ante Idus Martias exissent. Post eam diem, quique exissent, quique ibi mansissent, hostium futuros numero.' Ea pronuntiata Campanis, atque ita spreta, ut ultro dicerent contumelias minarenturque. Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones; spe, aut vi, aut dolo, arcis Tarentinæ potiundæ. Quod ubi parum processit, ad Brundisium flexit iter, prodi id oppidum ratus." Ibi quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani ad eum venerunt, querentes simul orantesque. Quibus Hannibal magnifice respondit, et antea solvisse obsidionem, et nunc adventum suum consules non laturos. Cum hac spe dimissi legati vix regredi Capuam, jam duplici fossa valloque cinctam, potuerunt.

23. Cum maxime Capua circumvallaretur, Syracusarum 20 oppugnatio ad finem venit, præterquam vi ac virtute ducis exercitusque, intestina etiam proditione adjuta. Namque Marcellus initio veris incertus, utrum Agrigentum ad Himilconem et Hippocraten verteret bellum, an obsidione Syracusas premeret, quanquam nec vi capi videbat posse inexpugnabilem terrestri ac maritimo situ urbem, nec fame, quam prope liberi ab Carthagine commeatus alerent, tamen, ne quid inexpertum relinqueret, transfugas Syracusanos (erant autem apud Romanos aliqui

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

20 Quoque addunt Edd. ante Gronov.-1 Duo optimi, nec fame unquam prope. Scribe, nec fame, ut quam prope. Valet utpote.' J. F. Gronov.

NOTE

nimirum, neque enim prætor quicquam imperare majori potestati poterat. Suspicarer legendum, literæ a P. C. a P. Cornelio, &c. et literas a P. C. propter repetitionem omissas. Alii judicent. J. Clericus.

¶ Quam prope liberi] Quam, nempe urbem. Ex duobus manuscriptis, in quibus est, nec fame unquam prope, &c. scribendum censet Gronov. nec fame, ut quam prope liberi, &c. Ubi ut valet utpote.

2

nobilissimi viri, inter defectionem ab Romanis,' quia ab novis consiliis abhorrebant, pulsi) colloquiis suæ partis tentare hominum animos jussit, et fidem dare, si traditæ forent Syracusæ, liberos eos ac suis legibus victuros esse. Non erat colloquii copia, quia multorum animi suspecti omnium curam oculosque converterant, ne quid falleret tale admissum. Servus unus exulum, pro transfuga intromissus in urbem, conventis paucis, initium colloquendi de tali re fecit. Deinde in piscatoria quidam navi, retibus operti, circumvectique ita ad castra Romana, collocutique cum transfugis: et idem sæpius eodem modo alii atque alii. Postremo ad octoginta facti. Et, cum jam composita omnia ad proditionem essent, indicio delato ad Epicyden per Attalum quendam, indignantem sibi rem creditam non esse, necati omnes cum cruciatu sunt.3 Alia subinde spes, postquam hæc vana evaserat, excepit. Damippus 4 quidam Lacedæmonius, missus ab Syracusis ad Philippum regem, captus ab Romanis navibus erat. Hujus utique redimendi et Epicydæ cura erat ingens; nec abnuit Marcellus, jam tum Ætolorum, cujus gentis sociis Lacedæmonii erant, amicitiam affectantibus Romanis. Ad colloquium de redemtione ejus missis, medius maxime atque utrisque opportunus locus, ad portum Trogiliorum,7 propter turrim, quam vocant Galeagram, est visus. Quo cum sæpius

b Per tempus quo a Romanis desciverant Syracusani.
e Ita ut, si quid simile committeretur, latere vix posset.

S

[ocr errors]

2 Sigonius notat in suis non apparere rò in. Nostri etiam, dein piscatoria. Forte dein piscatoria quidam navi, retibus operti, circumvecti usque ad castra Romana.' J. F. Gronov. Malit Rupert. circumvecti vel circumvecti sunt ita, et deinde At vel Sed, cum jam composita.-3 Necati omnes et cruciati sunt Edd. plerique ante Gronov.-4 Damasippus Edd. ante Gron.-5 Probissimi carent gentis. An, quibus socii, vel queis socii?' J. F. Gronov.-6' Malim, medius maxime utrisque opportunus locus visus. Vacat enim vox atque.'

NOTE

r Damippus] Ita Plutarchus appellat, frustraque est Sigon. qui Damasippum nominandum conjicit.

• Ad portum Trogiliorum] Trogilus portus Acradinæ proximus et Tychæ,

a quo incolæ Trogilii: unde navium statio quæ eo loco, portus Trogiliorum dicitur.

Turrim, quam vocant Galeagram] Erat hæc turris ad extremam par

commearent, unus ex Romanis, ex propinquo murum contemplatus, numerando lapides æstimandoque ipse secum, quid in fronte paterent singuli, altitudinem muri, quantum proxime conjectura poterat, permensus, humilioremque aliquanto pristina opinione sua et ceterorum omnium ratus esse et vel mediocribus scalis superabilem, ad Mar. cellum rem defert. Haud supernenda visa. Sed, cum adiri locus, qui ob id ipsum intentius custodiebatur, non posset, occasio quærebatur: quam obtulit transfuga, nuntians, diem festum Dianæ per triduum agi, et, quia alia in obsidione desint, vino largius epulas celebrari, et ab Epicyde præbito universæ plebei, et per tribus a principibus diviso. Id ubi accepit Marcellus, cum paucis tribunorum militum collocutus, electisque per eos ad rem tantam agendam audendamque idoneis centurionibus militibusque, et scalis in occulto comparatis, ceteris signum dari jubet, ut mature corpora curarent quietique darent: nocte in expeditionem eundum esse. Inde ubi id temporis vi

y

Sigon.-7 Edd. ante Gron. Trogilorum.-8 Secum, qui in fronte paterent: simul alt. Edd. ante Gron.-9 Refert Edd. nonnulli: mox Haud spernenda res visa Edd. ante Gronov.-10 Vox diem delenda videbatur Crev. et Jac. Gronov. Sed Latini fortassis etiam plurium' dierum solennia diem festum dicunt, ut unius diei plur. num. dies festos, nec locus Front. 111. 3. 2. juvat

NOTE

tem Tychæ, qua hæc cum Acradina versus littus conjungebatur: ut ex sequentib. probat Cluver. et ex Plut. qui per Galeagram turrim conscendisse Romanos scribit. Ea nunc Scala Græca.

* Numerando lapides æstimandoque ipse secum, quid [qui] in fronte paterent] Conjicit Gronov. quid in fronte paterent, idque in addendis confirmat ex codicibus Puteani duobus, Petavii, Menardi, Vossii, Gudii, Mureti, qui pro simul habent singuli: quibus et Regius unus congruit, et Colb. sed in his legitur qui, non quid. Est enim qui in fronte paterent singuli. Quod

non magis mihi arridet quam communis lectio, quæ aliam quidem, sed idoneam habet sententiam, ut Romanus ille, muri Syracusani lapides numerando, eorumque mensuram æstimando, quatenus oculis patebant, et per. spici poterant, conjecerit humiliorem esse murum, quam creditum fue

rat.

y Festum Dianæ per triduum] Celebrabant Dianæ festum Artemisia, ut alii populi, sic et Syracusani, vino multo et lusu, Plutarcho teste in Marcello, ex quo Meursius Græc. Feriat. lib. I.

↑ Signum dari jubet] Vocale nem

[ocr errors]

sum, quo de die epulatis jam vini satias" principiumque somni esset, signi unius milites ferre scalas jussit; et ad mille fere armati tenui agmine per silentium eo deducti." Ubi sine strepitu ac tumultu primi evaserunt in murum, secuti ordine alii; cum priorum audacia dubiis etiam animum faceret.

24. Jam mille armatorum ceperant partem,a cum ceteræ admotæ,12 b pluribusque scalis in murum evadebant, signo ab Hexapylo dato; quo per ingentem solitudinem erat perventum, quia magna pars, in turribus epulati, aut sopiti vino erant, aut semigraves potabant. Paucos tamen eorum oppressos in 3 cubilibus interfecerunt. Prope Hexapylon est portula magna vi refringi cœpta; et e muro ex composito tuba datum signum erat. Et jam undique, non furtim,

C

& Milites unius manipuli, (duas continentis centurias, sive ordines, id est, milites centum viginti,) et armati milites usque ad mille, aut circiter, tacite ad locum eundem ducti sunt.

conjecturam. Duker.-11 Quo die epulatis jam vinoque satiatis Edd. vett. quo de die eo jam vini Grut.

12 Cum Gron. leg. ceteri admoti, vel cum Mureto ceteri admotis pluribus scalis.' Rupert. Mureti emendationem probat etiam Stroth.-13 Eorum

NOTE

pe, ut lib. v. c. 36. Vide Just. Lipsium de Milit. Rom. 1. v. dial. 9. et 10. J. Clericus.

Quo de die epulatis] Vulgo quo, die epulatis jam, vinoque satiatis principium somni esset. In Colb. Quo, die epulatis, jam vino satiatis, &c. Lips. non improbabili conjectura legit, de die epulatis; id est, cum adhuc dies esset: quod etiam sine præpositione intelligi posset. Apud veteres certe Romanos hora cœnæ viris frugi vix ante noctem: sed de die epulabantur, qui genio indulgebant, ut nunc per diem festum Syracusani. Eo pertinet illud Satyrici, 'Exul ab octava Marius bibit et fruitur Dis Iratis.' ab octava, id est, nostro more, ab hora ferme secunda post meridiem. Hora

nona tempus erat, non cœnæ communis, sed convivii: eoque spectat Martial. Imperat exstructos frangere Nona toros.' Aliam Lips. haud necessariam correctionem addit, vino sauciatis, pro satiatis: nec magis necessaria Gronovii mutatio, aut Salmasii, scribentium, jam vini satias principiumque somni erat.

a Ceperant partem] Muri.

b Cum cetera admota] Vel supplendum copiæ, aut scalæ, vel quid simile: vel cum Gronovio legendum, cum ceteri admoti.

c Paucos tamen eorum oppressos[comprehensos] in cubilibus] Ferri potest hæc vulgaris lectio: melius tamen oppressos, quod Gronov. subjicit ex suspicione magis, quam ex Mss.

« IndietroContinua »