Immagini della pagina
PDF
ePub

sed vi aperta, gerebatur res. Quippe ad Epipolas, frequentem custodiis locum, perventum erat, terrendique magis hostes erant, quam fallendi; sicut territi sunt. Nam simul ac tubarum est auditus cantus, clamorque tenentium muros partemque urbis; omnia teneri custodes rati, alii per murum fugere, alii salire de muro præcipitarique turba paventium. Magna pars tamen ignara tanti mali erat, et gravatis omnibus vino somnoque, et, in vastæ magnitudinis urbe, partium sensu non satis pertinente 14 in omnia. Sub luce, Hexapylo effracto, Marcellus, omnibus copiis urbem ingressus, excitavit convertitque omnes ad arma capienda, opemque, si quam possent, jam captæ prope urbi ferendam. Epicydes, ab Insula, quam ipsi Nason vocant, citato profectus agmine, haud dubius, quin paucos, per negligentiam custodum transgressos murum, expulsurus foret, occurrentibus pavidis, tumultum augere eos, dictitans, et majora ac terribiliora vero afferre, postquam conspexit omnia circa Epipolas armis completa, lacessito tantum hoste paucis missilibus, retro in Achradinam agmen convertit, non tam vim multitudinemque hostium metuens, quam ne qua intestina fraus per occasionem oriretur, clausasque inter tumultum Achradinæ atque In

comprehensos in Edd. plurimi.—14 Valla mavult pertingente, Glareanus per

NOTE

Quippe ad Epipolas] Epipola nomen est loci, qui a mari, et corpore, ut ita dicam, urbis Syracusanæ re. motior, et ceteris partibus infrequentior, supra Tycham et Neapolim. Nam auctore Thucyd. lib. vi. locus ille præruptus urbi imminebat, non ejus proprie pars erat. Si Epipola inter urbis partes numerentur, (nam et hæc muro cincta a Dionysio,) jam quintuplices erunt Syracusæ. Eaque de causa Strabo quinque urbibus constitisse olim eam urbem scribit, 180. stadiorum muro cinctam : hoc

est, plus quam 22. milliarium.

e Partium sensu non satis pertinente in omnia] Cum enim plures essent urbis partes, muris inter se disjunc tæ, non facile omnia quæ extrema aliqua parte fiebant, ab reliquis partibus sensu percipi poterant, atque ad longinqua pervenire.

Hexapylo effracto] Porta, qua in Tycham ingressus patebat.

Quam ipsi Nason vocant] Commu. ni dialecto insula Græce ĥoos, Dorica vero (qua Siculi utebantur) vâ. σos appellatur.

sulæ inveniret portas. Marcellus, ut, moenia ingressus, ex superioribus locis urbem, omnium ferme illa tempestate pulcherrimam, subjectam oculis vidit, illacrymasse dicitur, partim gaudio tantæ perpetratæ rei, partim vetusta gloria urbis. Atheniensium classes demersæ," et duo ingentes exercitus cum duobus clarissimis ducibus deleti, occurrebant, et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta; tot tam opulenti tyranni regesque;' præter ceteros Hiero, cum recentissimæ memoria rex, tum ante omnia, quæ virtus ei fortunaque sua dederat, beneficiis in populum Romanum insignis. Ea cum universa occurrerent animo, subiretque cogitatio, jam illa momento horæ arsura omnia et ad cineres reditura; prius quam signa Achradinam 16 admoveret, præmittit Syracusanos, qui intra1 præsidia Romana, ut ante dictum est, fuerant, ut alloquio leni pellicerent hostes ad dedendam urbem.

25. Tenebant Achradinæ portas murosque maxime transfugæ, quibus nulla erat per conditiones veníæ spes." Ii nec adire muros, nec alloqui quenquam passi. Itaque Marcellus, postquam id inceptum irritum fuit, ad Euryalum signa referri jussit. Tumulus est in extrema parte urbis,

• Qui sperare nullatenus poterant fore ut veniam per pacta et conditiones pacis obtinerent.

tendente.-15 Tot ac tam opulenti tyranni regesque (Hiero, Gelo, Dionysii, et alii) Edd. ante Gron. forte rectius; vel et pro ac.' Rupert.-16 Achradinæ Edd. ante Crevier.-17 Al. inter.

NOTE

h Atheniensium classes demersæ] Belli Peloponnesiaci anno 19. missæ in Syracusanos classes ab Atheniensibus, post longam obsidionem, mersæ fuerant, ducesque illorum Nicias et Demosthenes cæsi a Gylippo Lacedæmonio duce, Olymp. 91. urbis Romæ anno ferme 339.

i Cum Carthaginiensibus] A Gelone inprimis Syracusanorum rege victi nobili prælio ad Himeram Carthaginienses Olympiade 74. sub annum Urbis 274. Iidem ab obsidione Sy

racusarum repulsi a Dionysio tyranno, Olympiadis 96. anno 1. post Romam conditam 359. ac deinde Olymp. 109. a Timoleonte Corinthio Syracu sanorum duce. Denique ab Agathocle sub 118. Olympiadem, a Syracusis ad ipsam Carthaginem translata obsidio.

kAd Euryalum] Tumulus erat, sive collis, per quem ascendebatur ad Epipolas, quarum ea arx: alias Euryelus; hodie Belvedere.

versus a mari viæque imminens ferenti in agros mediterraneaque insulæ, percommode situs ad commeatus excipiendos.18 Præerat huic arci Philodemus Argivus, ab Epicyde impositus, ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni, cum, longo sermone habito, dilatus per frustrationem esset, retulit Marcello, tempus eum ad deliberandum sumsisse. Cum is diem de die differret, dum Hippocrates atque Himilco admoverent castra legionesque, haud dubius, si in arcem accepisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse; Marcellus, ut Euryalum neque tradi, neque capi vidit posse, inter Neapolim et Tycham (nomina partium 19 urbis et instar urbium sunt) posuit castra, timens, ne, si frequentia intrasset loca, contineri ab discursu miles avidus prædæ non posset. Legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et velamentis' venerunt, precantes, ut a cædibus et ab incendiis parceretur." De quorum precibus, quam postulatis, magis consilio habito, Marcellus ex omnium sententia edixit militibus, ne quis liberum corpus violaret. Cetera prædæ futura.' Castraque tectis parietum pro muro septa.20 Portis regione platearum patentibus stationes

Procul a mari positus.

18 Percommodus ad commeatus excipiendos. Pnt. Pet. Men. Voss. percommodestus ad. Significant, quod clare unus e Pal. percommode situs.' J. F. Gronov.-19 Put. nomine a partium. Pet. nomine apertium. Scribe, nomina ea partium.' Idem.-20' Castraque tectis parietum pro muro septa, castra

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

præsidiaque disposuit, ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset. Inde, signo dato, milites discurrerunt: refractisque foribus, cum omnia terrore ac tumultu streperent, a cædibus tamen temperatum est. Rapinis nullus ante modus fuit, quam omnia diuturna felicitate cumulata bona egessere. Inter hæc et Philodemus, cum spes auxilii nulla esset, fide accepta, ut inviolatus ad Epicyden rediret, deducto præsidio, tradidit tumulum " Romanis. Aversis omnibus ad tumultum ex parte captæ urbis, Bomilcar, noctem eam nactus, qua propter vim tempestatis stare ad ancoram in salo Romana classis non posset, cum triginta quinque navibus ex portu Syracusano profectus, libero mari vela in altum dedit, quinque et quinquaginta navibus Epicydæ et Syracusanis relictis; edoctisque Carthaginiensibus, in quanto res Syracusana discrimine esset, cum centum navibus post paucos dies redit, multis (ut fama est) donis ex Hieronis gaza ab Epicyde donatus.

26. Marcellus, Euryalo recepto præsidioque addito, una cura erat liber, ne qua ab tergo vis hostium in arcem accepta inclusos impeditosque moenibus suos turbaret. Achra

Castra hæc Marcelli (inter Neapolin et Tychen posita) parietes ædium ad eas tegendas structos loco muri, sive pro vallo habebant: castrorum eorundem portis quæ aperta erant ea parte quæ in latiores urbis vias ducebat, Marcellus globos militum apposuit; ne invadi possent castra, cum milites ad diripiendum discurrerent.

Marcelli, inter Neapolin ac Tychen posita, ædificiorum parietes pro muro aut vallo habuere: nisi tecta parietum sunt parietes ipsi ad tegendas ædes structi, sen potius leg. tectorum parietibus; Gron. Omnino ita potius dicendum erat; et incommoda etiam est copula que: quare lego: Castra objectu parietum vel objectis parietibus (ut iv. 9. xxxi. 39. xxxvIII. 7. XLII. 63. et quater inf. cap. 36.) pro muro septa; Str. At sic vox tectorum vel domorum desideratur; et malim delere rò parietum, ac reponere, castra undique tectis pro muro (muro quasi, muri loco) septa; Doer. Castra pro tectis parietum muro septa conj. Cluver. Forte leg. Castra pæne tectis parietumque muro septa; h. e. longe maxima earum pars, præter portas, regione platearum patentes, in eas spectantes et apertas: unde ad portas stationes disposuit_militum. Portis r. p. patentibus, (ablat. conseq.) stationes p. disposuit sc. ad eas, aut portis dictum pro ad portas.' Rupert.-1 Reducto Edd. ante Gronov.2 Tumulum Edd. multi ante Gronov.

NOTE

» Tradidit tumulum] Euryalum.

dinam inde, trinis castris per idonea dispositis loca, spe ad inopiam omnium rerum inclusos redacturum,4 circumsedit. Cum per aliquot dies quietæ stationes utrimque fuissent, repente adventus Hippocratis et Himilconis, ut ultro undique oppugnarentur Romani, fecit. Nam et Hippocrates, castris ad magnum portum communitis, signoque iis dato, qui Achradinam tenebant, castra vetera Romanorum adortus est, quibus Crispinus præerat; et Epicydes eruptionem in stationes Marcelli fecit; et classis Punica littori, quod inter urbem et castra Romana erat, appulsa est, ne quid præsidii Crispino summitti a Marcello posset. Tumultum tamen majorem hostes præbuerunt, quam certamen. Nam et Crispinus Hippocraten non repulit tantum munimentis, sed insecutus etiam est trepide fugientem, et Epicyden Marcellus in urbem compulit: satisque jam etiam in posterum videbatur provisum, ne quid ab repentinis eorum excursionibus periculi foret. Accessit et pestilentia," commune malum, quod facile utrorumque animos averteret a belli consiliis. Nam tempore autumni, et locis natura gravibus," multo tamen magis extra urbem, quam in urbe, intoleranda vis æstus per utraque castra omnium ferme corpora movit. Et primo temporis ac loci vitio et ægri erant, et moriebantur: postea curatio ipsa et contactus ægrorum vulgabat morbos; ut aut neglecti desertique, qui incidissent, morerentur, aut assidentes curantesque eadem vi morbi repletos secum traherent; quotidianaque funera et mors ob oculos esset, et undique dies noctesque ploratus audirentur. Postremo ita assuetudine mali efferaverant animos, ut non modo lacrymis P justoque comploratu prosequeren

Et in locis qui naturali gravitate aëris laborabant.

3 Al. ternis.-4 Al. redacturum se.~5 A munimentis Edd. ante Gronov.6 Pat. Pet. Voss. Accessit et ad pestilentia. Repone, Accesserat et pestilentia. J. F. Gronov.-7 Ob omnium oculos Edd. ante Gronov.-8 Non modo non

NOTE

• Et moriebantur] Morbo contracto ex aëris vitio, sine alieno contactu;

quo accedente crescebat malum.

P Non modo [non] lacrymis] Poste

« IndietroContinua »