Immagini della pagina
PDF
ePub

tur mortuos, sed ne efferrent quidem, aut sepelirent, jacerentque strata exanima corpora in conspectu similem? mortem expectantium; mortuique ægros, ægri validos, cum metu, tum tabe ac pestifero odore corporum, conficerent. Et, ut ferro potius morerentur, quidam 10 invadebant soli hostium stationes. Multo tamen vis major pestis Pœnorum castra, quam Romana, (diu circumsedendo Syracusas, coelo aquisque assuerant magis 9) affecerat. Ex hostium " exercitu Siculi, ut primum videre ex gravitate loci vulgari morbos, in suas quisque propinquas urbes dilapsi sunt. At Carthaginienses, quibus nusquam receptus erat, cum ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone, ad internecionem omnes perierunt. Marcellus, ut tanta vis ingruebat mali, traduxerat 12 in urbem suos; infirmaque corpora tecta et umbræ recreaverant. Multi tamen ex Romano exercitu eadem peste absumti sunt.

27. Deleto terrestri Punico exercitu, Siculi, qui Hippocratis milites fuerant, in haud magna oppida, ceterum et situ et munimentis tuta, (tria millia alterum ab Syracusis, alterum quindecim abest,') eo et commeatus 135 e civitati

Edd. ante Gron.—9 Quoque addunt Edd. ante Gron.—10 Ferro quidam, iterato nomine ferro, Grut. all.-11 Syracusas, cæde aquisque affecerat magis. Ex host. Edd. ante Gronov.-12 Al. adduxerat.

13 Quindecim ab Ostio et comm. Edd. ante Gronov. Adverbium redundans eo, cum jam affuisset in oppida, post parenthesin interpositam, perspicuitatis

NOTE

riorem negationem tollunt veteres codices et prisca editio, integro tamen sensu, ut Gronov. contendit, adducto loco Livii, lib. vI. Ut non modo ad tribunatum militum inter patricios petendum, sed ne ad plebejos quidem magistratus capessendos ulli animus esset.'

4 Cœlo aquisque assuerant magis] Vulgo, cæde aquisque affecerat magis. Correxit Gronov. IV. Observat. 8. Indicat enim Auctor idcirco minorem fuisse Romanoruin cladem, quam Pœ

norum, quod illi jam aëri Syracusano, utcumque corrupto, magis essent assuefacti diuturna mora.

Alterum quindecim abest] Vulgo legitur, alterum quindecim ab ostio, cum non appareat quod illud sit ostium. Posset quidem intelligi ostium Anapi fluminis, vel ostium magni portus: cujus postea meminit, cap. 30. Sed illud juxta Syracusas, hoc ad ipsa monia. In Colbertino scriptum est, ab hoste; sed a secunda manu cum antea esset ab ostio; et hostis horum

bus suis comportabant, et auxilia arcessebant. Interea Bomilcar, iterum cum classe profectus Carthaginem, ita exposita fortuna sociorum, ut spem faceret, non ipsis modo salutarem opem ferri posse, sed Romanos quoque in capta quodammodo urbe capi, perpulit, ut onerarias naves quam plurimas omni copia rerum onustas secum mitterent, classemque suam augerent. Igitur, centum triginta navibus longis et septingentis 14 onerariis profectus a Carthagine, satis prosperos ventos ad trajiciendum in Siciliam habuit. Sed iidem venti superare eum Pachynum prohibebant. Bomilcaris adventus, fama primo, dein præter spem mora, cum gaudium et metum invicem Romanis Syracusanisque præbuisset; Epicydes metuens, ne, si pergerent iidem, qui tum tenebant, ab ortu solis flare per dies plures venti, classis Punica Africam repeteret, tradita Achradina mercenariorum militum ducibus, ad Bomilcarem navigat. Classem in statione versa in Africam habentem, atque timentem navale prælium, non tam quod impar viribus aut numero navium esset, (quippe etiam plures habebat,) quam quod venti aptiores Romanæ, quam suæ, classi flarent, perpulit tandem, ut fortunam navalis certaminis experiri vellet. Et Marcellus, cum et Siculum exercitum ex tota 15 insula conciri vi

Qui eo tempore retinebunt classem, vel qui mare oblinebant.

causa additum.' Stroth.-14 Septuaginta Edd. ab Ascens. ad Gronov.-15 Al. NOTE

Siculorum non alius videtur quam Romanus, cujus exercitus et ipse Syracusis: unde commodius fuisset scribi tantum, alterum quindecim abest: nisi quis velit hostis nomine Bomilcarem intelligi Romanorum hostem, Punica classis prætorem, cujus statio ad Pachynum.

• Eo et commeatus] Ita Gronov. ex Put. ostenditque illud eo superfluum non esse, præsertim propter interjectam parenthesim, quæ sententiam suspendit: exempla congerit tum aliunde, tum ex Nostro, præsertim 1.

XXVI. Lævinus Zacynthum (parva insula est propinqua Ætoliæ: urbem unam eodem quo ipsa est nomine habet) eam, præter arcem, vi cepit.'

Et septingentis onerariis] Vulgo septuaginta. Emendavit Gronov. ex multis codicibus, quibuscum conveniunt duo Colbertini, centum triginta navibus longis, septingentis onerariis. Et vero major fere esse solet in hujusmodi classibus numerus onerariarum navium, quibus commeatus vehuntur, quam longarum, quæ ad belli usum comparatæ armatos ferunt.

deret, et cum ingenti commeatu classem Punicam adventare, ne simul terra marique inclusus urbe hostium urgeretur, quanquam impar numero navium erat, prohibere aditu Syracusarum Bomilcarem constituit. Duæ classes infestæ circa promontorium Pachynum stabant, ubi prima 16 tranquillitas maris in altum evexisset, concursuræ. Itaque, cadente jam Euro," qui per dies aliquot sævierat, prior Bomilcar movit: cujus prima 17 classis petere altum visa est, quo facilius superaret promontorium. Ceterum, postquam tendere ad se Romanas naves vidit, incertum qua subita territus re, Bomilcar vela in altum dedit, missisque nuntiis Heracleam, qui onerarias 18 retro in Africam repetere juberent, ipse, Siciliam prætervectus, Tarentum petit. Epicydes, a tanta repente destitutus spe, ne in obsidionem magna ex parte captæ urbis rediret, Agrigentum navigat, expectaturus magis eventum, quam inde quicquam moturus.

28. Quæ ubi in castra Siculorum sunt nuntiata, Epicyden Syracusis excessisse, a Carthaginiensibus relictam insulam, et prope iterum Romanis traditam; legatos de conditionibus dedendæ urbis, explorata prius per colloquia voluntate eorum, qui obsidebantur, ad Marcellum mittunt. Cum haud ferme discreparet, quin, quæ ubique regum fuissent, Romanorum essent, Siculis cetera cum

ab tota.-16 Primum Edd. ante Jac. Gronov.-17 Malebat Duker. primo.18 Naves addunt Edd. ante Gronov.

NOTE

u Cadente jam Euro] Ubi desiit ven. tus ille, qui jamdiu ab Oriente vehementer flaverat.

* Cujus prima classis] Priusquam Romana moveret.

Y Heracleam] Apparet hanc Heracleam urbem Siciliæ fuisse, et statio. nem in littore Meridionali. De hac Heraclea Minoa, inter Agrigentum et Selinuntem sita, jam diximus.

In castra Siculorum] Eorum scilicet, qui Hippocratis milites fue

rant.

a Ubique regum fuissent] Atqui antea dividebatur Sicilia a Romanis in provinciam propriam, qua scilicet pulsi fuerant ab ipsis Carthaginienses, et in ditionem Hieronis regumque: nunc videntur contra, ea quæ ditionis re. giæ fuerant, atque adeo Syracusas, quibus libertatem ostentaverant, sibi vindicare velle; ea vero quæ prins ipsi possederant, libertati et legibus suis relinquere. Verum eo tendebant, ni fallor, hæc pacta, ut quæ propria regum, id est, in eorum patrimonio

[ocr errors]

libertate ac legibus suis servarentur; evocatis ad colloquium his, quibus ab Epicyde creditæ res erant,19 missos se simul ad Marcellum," simul ad eos ab exercitu 20 Siculorum,' aiunt, ut una omnium, qui obsiderentur quique extra obsidionem essent, fortuna esset; neve alteri proprie sibi paciscerentur quicquam.' Recepti deinde ab iis, ut necessarios hospitesque alloquerentur, expositis, quæ pacta jam cum Marcello haberent, oblata spe salutis perpulere eos, ut secum præfectos Epicydis, Polyclitum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon' cognomen erat, aggrederentur. Interfectis iis, et multitudine ad concionem vocata,* et inopiam, qua ipsi inter se fremere occulte soliti erant,3 conquesti, 'quanquam tot mala urgerent,' negarunt, 'fortunam accusandam esse, quod in ipsorum esset potestate, quamdiu ea paterentur. Romanis causam oppugnandi Syracusas fuisse caritatem Syracusanorum, non odium: nam, ut occupatas res ab satellitibus Hannibalis, deinde Hieronymi, Hippocrate atque Epicyde audierint, tum bellum movisse, et obsidere urbem cœpisse, ut crudeles tyrannos ejus, non ut ipsam urbem, expugnarent. Hippocrate vero interemto, Epicyde intercluso ab Syracusis, et præfectis ejus occisis, Carthaginiensibus omni possessione Siciliæ terra marique pulsis, quam superesse causam Romanis, cur non, perinde ac si Hiero ipse viveret, unicus

19 Al. credita res erat.-20 Simul ab eo ad exercitum Edd. ante Crevier.1 Sidon Edd. ante Drak.—2 Al. convocata.-3 In eod. Put. quæ ipsi, et in quibusdam Mss. quam ipsi, quod loco 111. 38. 9. non satis firmatur: qua et ipsi conj. Crev. et de qua et ipsi Doering. Ego potins crediderim, verba et inopiam parum apta h. 1. esse, et vel ea delenda, vel legendum, ob inopiam quæ ipsi interse fremere cet. ut' fremere aliquid ' 111. 38. 9. et passim, pro, cum

NOTE

fuerant, Romanis relinquerentur: populo suarum legum usus servaretur.

b Missos se simul ad Marcellum] A quo missos? Ab Epicyde opinor. In altero ex Colb. libris desunt illa, simul ad Marcellum, ut appareat ab Epicyde, cujus in proximo facta mentio

fuerat, missos ad exercitum Siculorum: quod sane aptius ad persuadendum iis, quibus creditæ res ab eodem Epicyde fuerant, quam si dicant missos a Marcello hoste. Et forte ab eo est ab Epicyde.

Romanæ amicitiæ cultor, incolumes Syracusas esse velint? Itaque nec urbi nec hominibus aliud periculum, quam ab semet ipsis, esse, si occasionem reconciliandi se Romanis prætermisissent, (eam autem, qualis illo momento horæ sit, nullam deinde fore) simul libertas ab impotentibus tyrannis apparuisset.'

[ocr errors]

29. Omnium ingenti assensu audita ea oratio est. Prætores tamen prius creari, quam legatos nominari, placuit. Ex ipsorum deinde prætorum numero missi oratores ad Marcellum. Quorum princeps, Neque primo,' inquit, Syracusani a vobis defecimus, sed Hieronymus, nequaquam tam in vos impius, quam in nos: nec postea pacem, tyranni cæde compositam, Syracusanus quisquam, sed satellites regii Hippocrates atque Epicydes, oppressis nobis hinc metu, hinc fraude, turbaverunt. Nec quisquam dicere potest, aliquando nobis libertatis tempus fuisse, quod pacis vobiscum non fuerit. Nunc certe cæde eorum, qui oppressas tenebant Syracusas, cum primum nostri arbitrii esse coepimus, extemplo venimus ad tradenda arma; dedendos nos, urbem, moenia; nullam recusandam fortunam, quæ imposita a vobis fuerit. Gloriam captæ nobilissimæ pulcherrimæque urbis Græcarum Dei tibi dederunt, Marcelle. Quicquid unquam terra marique memorandum gessimus, id tui triumphi titulo accedit. Famæ

fremitu et murmure_ dicere ac queri.' Rupert.-4 Periculi Froben. Grut. Gronov. Doujat,—5 Romano Grut. Gronov. Doujat.—6 'Parenthesin induximus cum Str. et tum post prætermisissent comma pro puncto posuimus, tum delevimus rò si ante simul, quod omnes fere Mss. respuunt. Idem jam expunxerat Gron. cujus tamen emendationibus, deinde fore, simul liberatos ab i. t. a. et quam libertas ab i. t. aperuisset, vix ulla, nedum aptior, continetur sententia: liberatas legitur in optimis Mss. et aperuisset in uno Palat.' Rupert.

NOTE

c Simul libertas [liberatos] Id est, si cum jam liberi essent Syracusani, pacem cum Romanis non fecissent; nam simul apparuisset idem est ac, statim atque apparuisset. Hæc Gronovii lectio maxime probabilis vide

tur. Vulgares editiones, si simul libertas av impotentibus tyrannis apparuisset ; quorum eadem est sententia, modo particulam si deleas. Plures codices habent liberatas, quod ad Syracusas referri posset.

« IndietroContinua »