Immagini della pagina
PDF
ePub

ΤΟ

ne credi velis,7d quanta urbs a te capta sit, quam posteris + quoque eam spectaculo esse, (quo quisque terra, quisque mari venerit, nunc nostra de Atheniensibus Carthaginiensibusque tropæa, nunc tua de nobis ostendat) incolumesque Syracusas familiæ vestræ sub clientela nominis Marcellorum tutelaque habendas tradas. Ne plus apud vos Hieronymi, quam Hieronis, memoria momenti faciat. Diutius ille multo amicus fuit, quam hic hostis: et illius etiam benefacta persensistis; hujus amentia ad perniciem tantum ipsius valuit.' Omnia et impetrabilia et tuta erant apud Romanos. Inter ipsos plus belli ac periculi erat. Namque transfuga, tradi se Romanis rati, mercenariorum quoque militum auxilia in eundem compulere metum ; arreptisque armis prætores primum obtruncant, inde ad cædem Syracusanorum discurrunt, quosque fors obtulit, irati interfecere," atque omnia, quæ in promtu erant, diripuerunt.12 Tum, ne sine ducibus essent, sex præfectos creavere, ut terni Achradinæ ac Naso præessent. Sedato tandem tumultu, exequentibus sciscitando mercenariis," quæ acta cum Romanis essent,* dilucere, id quod erat, cœpit; aliam suam ac perfugarum 14 causam esse.

e

* Ubi mercenarii milites percunctando sunt assecuti quæ cum Romanis tractata fuerant.

7 Famæne credi malis Edd. ab Ascens. ad Gronov. Famæne quoque Kreyssig.-8 Quisquis terra quisquis Edd. ab Ald. ad Drak. Vocabulo esse notam interrogationis subjicit Kreyssigins et parenthesin tollit, semicolon post ostendat interponens.-9 Conj. Rupert. tuæ.-10 Post trudas interrogationis notam ponit Drak.-11 Interfecerunt Gronov. Doujat. Crevier.-12 Diripuere eæd.-13 Exequentibus sciscitando mercenariis. Vox ultima in Putean. Pet. utroque, Men. Voss. non reperitur, et commode intelligitur ex præce. dentibus.' J. F. Gronov.-14 Al. transfugarum.

[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

30. In tempore legati a Marcello redierunt, falsa eos suspicione incitatos memorantes, nec causam expetendæ pœnæ eorum ullam Romanis esse. Erat ex tribus Achradinæ præfectis Hispanus, Mericus nomine. Ad eum inter comites legatorum de industria unus ex Hispanorum auxiliaribus est missus; qui, sine arbitris Mericum nanctus, primum, quo in statu reliquisset Hispaniam, (et nuper inde venerat,) exponit. Omnia Romanis ibi obtineri armis. Posse eum, si operæ pretium faciat, principem popularium esse; seu militare cum Romanis, seu in patriam reverti libeat. Contra, si malle obsideri pergat, quam spem '5 esse terra marique clauso?' Motus his Mericus, cum legatos ad Marcellum mitti placuisset, fratrem inter eos mittit; qui, per eundem illum Hispanum secretus 16 ab aliis ad Marcellum deductus, cum fidem accepisset, composuissetque agendæ rei ordinem, Achradinam redit. Tum Mericus, ut ab suspicione proditionis averteret omnium animos, negat sibi placere, legatos commeare ultro citroque, neque recipiendum quenquam, neque mittendum; et, quo intentius custodia serventur, opportuna 17 dividenda præfectis esse, ut suæ quisque partis tutandæ reus sit.' Omnes assensi sunt partibus dividundis: ipsi regio evenit ab Arethusa fonte usque ad ostium magni portus.

h

15 Sedem Edd. a Sigon. ad Gronov.-16 Mss. pæne omnes secretum: unde Gronovius legendum putabat, in secretum, probante Crev. et Drak. 'Gronovii conjecturæ, in secretum, repugnant adjectæ voculæ, ab aliis.' Doering.-17 Vocem loca, quam Edd. addunt, delevi, quia abest a Mss.'

NOTE

f Secretus ab aliis] Scripti, qui per eundem illum Hispanum secretum ab aliis ad Marcellum deductus. Utrum malis parum interest, sive seorsim ab aliis, et secretus Merici frater ad Marcellum deductus sit ab Hispano illo mediatore; sive hic ipse mediator, cum in comitatu legatorum esset, sese ab aliis secreverit, præmonitoque Marcello, Merici fratrem ad eum deduxerit: unde nihil apparet cur mutandum quicquam videatur.

8 Opportuna [loca] In manuscriptis desideratur rò loca; subaudiri tamen debet, ut cum dicimus, plana urbis ; opportuna autem dici videntur respectu hostium, quæ ipsorum conatibus magis exposita.

h Ut suæ quisque partis tutandæ reus sit] Reum dicit pro eo qui teneatur locum sibi creditum tueri. Gall. afin que chacun réponde de l'endroit qu'on lui aura donné en garde.

Ad ostium magni portus] Inter

2

Id ut scirent Romani, fecit. Itaque Marcellus nocte navem onerariam cum armatis remulco quadriremis trahi ad Achradinam jussit, exponitque 18 milites regione portæ, quæ prope fontem Arethusam est. Hoc cum quarta vigilia factum esset, expositosque milites porta, ut convenerat, recepisset Mericus; luce prima Marcellus omnibus copiis moenia Achradinæ aggreditur, ita ut non eos solum, qui Achradinam tenebant, in se converteret, sed ab Naso etiam agmina armatorum concurrerent, relictis stationibus suis, ad vim et impetum Romanorum arcendum. In hoc tumultu actuariæ naves,' instructæ jam ante circumvectæque, ad Nasum armatos exponunt, qui improviso adorti semiplenas stationes et adapertas fores portæ, qua paulo ante excurrerant armati, haud magno certamine Nasum cepere, desertam trepidatione et fuga custodum: neque ullis minus præsidii aut pertinacia ad manendum, quam transfugis, fuit, quia,' ne suis quidem satis credentes se, medio certamine effugerunt. Marcellus ut captam esse Nasum didicit, et Achradinæ regionem unam teneri," Mericumque cum præsidio suis adjunctum, receptui cecinit; ne regiæ opes, quarum fama major, quam res, erat, diripe

rentur.

31. Suppresso impetu militum, et iis, qui in Achradina erant, transfugis spatium locusque fugæ datus est; et Syracusani, tandem liberi metu, portis Achradinæ aper

Rupert.-18 Ita Edd. ab Froben. ad Jac. Gronov. Exponique Drak. Stroth. et Kreyssig.-19 Conj. Rupert. qui.

[blocks in formation]

tis, oratores ad Marcellum mittunt, nihil petentes aliud, quam incolumitatem sibi liberisque suis. Marcellus, consilio advocato, et adhibitis etiam Syracusanis, qui per seditiones pulsi ab domo intra præsidia Romana erant, respondit: non plura per annos quinquaginta benefacta Hieronis, quam paucis his annis maleficia eorum, qui Syracusas tenuerint, erga populum Romanum esse. Sed pleraque eorum, quo 20 debuerint, recidisse; foederumque ruptorum ipsos ab se graviores multo, quam populus Romanus voluerit, pœnas exegisse. Se quidem tertium annum circumsedere Syracusas: non ut populus Romanus servam civitatem haberet, sed ne transfugarum duces captam et oppressam tenerent. Quid potuerint Syracusani facere, exemplo vel eos Syracusanorum esse, qui intra præsidia Romana fuerint, vel Hispanum ducem Mericum, qui præsidium tradiderit, vel ipsorum Syracusanorum postremo, serum quidem, sed forte consilium. Omnium sibi laborum periculorumque, circa moenia Syracusana terra marique tam diu exhaustorum, nequaquam tantum fructum esse, quam capere Syracusas potuisse.'

30

Sed maleficia illa magna ex parte redundasse ac recidisse in quos æquum erat, id est, in capita auctorum.

20 Conj. Rupert. in quos.—1 Nonne populus Romanus reservatam civ. Edd. ante Sigon.-2 Al. inter.-3' Omnium sibi laborum periculorumque... nequaquam tantum fructum esse, ex iis sibi aut ad se redire, quam quantum capere Syracusas, Syracusanos ipsos, potuisse, si scil. in tempore sibi consuluissent fecissentque, quod potuissent facere; cf. verba præc. Eodem sensu verba hæc cepere Ruben. Gron. Drak. Doer. qui tamen ita fructum sese (sc. capere ant capere potuisse) pro fructum esse legendum putarunt; quod necesse non est, quoniam jungenda sunt sibi fructum esse. Malim: quam capere Syracusæ potuissent, quod lectione optimorum Mss. potuisset firmatur: quam si parcere

NOTE

"Nequaquam tantum fructum esse] Subjicit codex Colbert. quod capere Syracusas potuisset. Manuscripti alii habent, quam capere Syracusas potuisset, cum vulgo legatur, quam capere Syracusas potuisse. Hoc postremum sic accipit Ruben. ut Marcellus profiteatur nequaquam ex omnibus laboribus et periculis sibi tantum fructum

contingere, quantum fructum Syracusæ ipsæ, aut Syracusani capere potuissent; siquidem in tempore sibi ipsi consuluissent. Quid si conjunctis particulis quam et quod, quas scripti separatim habent, legamus, quam quod Syracusas capere potuisset? ut ostendat Marcellus utilitatem et opes, quas post tot labores ex Syracusarum di

Inde quæstor cum præsidio ad Nasum ad accipiendam pecuniam regiam custodiendamque missus. Urbs diripienda militi data est, custodibus divisis per domos eorum, qui intra præsidia Romana fuerant. Cum multa iræ, multa avaritia, foeda exempla ederentur, Archimeden, memoriæ proditum est, in tanto tumultu, quantum capta urbs in discursu diripientium militum ciere poterat,' intentum formis, quas in pulvere descripserat, ab ignaro milite, quis esset, interfectum ægre id Marcellum tulisse, sepulturæque curam habitam; et propinquis etiam P inquisitis honori præsidioque nomen ac memoriam ejus fuisse. Hoc maxime modo Syracusæ captæ : in quibus prædæ tantum fuit, quantum vix capta Carthagine tum fuisset, cum qua viribus æquis certabatur. Paucis ante diebus, quam Syracusæ caperentur, T. Otacilius cum quinqueremibus octoginta Uticam ab Lilybæo transmisit, et, cum ante lucem portum intrasset, onerarias frumento onustas cepit; egressusque in terram, depopulatus est aliquantum agri circa Uticam, prædamque omnis generis retro ad naves egit. Lilybæum tertio die, quam inde profectus erat, cum centum triginta onerariis navibus frumento prædaque onustis rediit; idque frumentum extemplo Syracusas misit. Quod ni tam in tempore subvenisset, victoribus victisque pariter perniciosa fames instabat.

32. Eadem æstate in Hispania, cum biennio ferme nihil admodum memorabile factum esset, consiliisque ma

Syracusis potuisset conj. Gron.' Rupert. Vid. Not. Var.-4 Olim legebatur, Cum multa iræ, multa invidiæ avaritiæque.-5 Wakef. ad Lucret. 11. 642. emend. quantus captæ urbis...cieri poterat, quia in pluribus Mss. legitur captæ urbis.

NOTE

reptione sperare posset, sibi aut rei-
publicæ Romanæ non perinde cordi
esse, ac gloriam quam consecutus sit,
quod potuerit tantam urbem capere.

• Intentum formis] Schemata, et fi-
guras mathematicas formarum nomi-
ne intellige.

P Et propinquis etiam] Notat Grut. sacras et quasi inviolabiles esse inter bella literas et literarum amantes. Facit exemplum Alexandri, Pindari domo et propinquis in Thebarum direptione servatis.

« IndietroContinua »