Immagini della pagina
PDF
ePub

gis, quam armis, bellum gereretur, Romani imperatores egressi hybernis copias conjunxerunt. Ibi consilium advocatum, omniumque in unum congruerunt sententiæ : quando ad id locorum id modo actum esset, ut Hasdrubalem tendentem in Italiam retinerent, tempus esse id jam agi, ut bellum in Hispania finiretur: et satis ad id virium credebant accessisse, viginti millia Celtiberorum ea hyeme ad arma excitata. Tres exercitus erant. Hasdrubal Gisgonis filius, et Mago, conjunctis castris, quinque ferme dierum iter ab Romanis aberant. Propior erat Hamilcaris filius Hasdrubal, vetus in Hispania imperator. Ad urbem nomine Anitorgin 75 exercitum habebat. Eum volebant prius opprimi duces Romani: et spes erat satis superque ad id virium esse. Illa restabat cura, ne, fuso eo perculsi, alter Hasdrubal et Mago, in avios saltus montesque recipientes sese, bellum extraherent. Optimum igitur rati, divisis bifariam copiis, totius simul Hispaniæ amplecti bellum, ita inter se diviserunt, ut P. Cornelius duas partes exercitus Romanorum sociorumque adversus Magonem duceret atque Hasdrubalem; Cn. Cornelius cum tertia parte veteris exercitus, Celtiberis adjunctis, cum Hasdrubale Barcino bellum gereret. Una profecti ambo duces exercitusque, Celtiberis

[ocr errors]

6 Triginta Edd. ante Drak.—7 Conj. Rupert. Conistorgin.-8 An et hic legendum: ita inter se jusserunt, Fabio exercitum tradi, &c.' J. F. Gronov. Agnoscis hanc notam hiare et defectam esse: ascripsitque pater: Aliqua sunt omissa.' Nos verba ejus præstare rediviva non possumus. Locus, ubi Fabii mentio fit, est ex lib. xxIII. 32. quem ascripsit_margini exemplaris, quo ut plurimum utebatur, præmisso ‹ an jusserunt?' Inde mens ejus facile penetrari potest.' Jac. Gronov.

NOTÆ

a Viginti [triginta] millia Celtiberorum] Plures habent viginti millia ... et excitati. Quidam etiam excitatum: unde putat Gronovius scribendum esse excitorum.

r Tres exercitus erant] Pœnorum nimirum, quemadmodum tres duces, Hasdrubal, Mago, Hamilcar, quorum trina castra distinguuntur, lib. xx111. extremo.

• Urbem nomine Anitorgin] Hoc nomine oppidum Hispaniæ nullum occurrit apud Geographos. Suspicor oppidum fuisse ad Anam fluvium, et ab eo situ sic dictum. Certe amnem exercitus dirimentem memorat statim Livius. Fuit forte Villa harta, vel supra Consaburum, ubi nunc Villa Roblido, aut non procul.

prægredientibus, ad urbem Anitorgin in conspectu hostium, dirimente amni, ponunt eastra. Ibi Cn. Scipio, cum quibus ante dictum est copiis, substitit, et P. Scipio profectus ad destinatam belli partem.

33. Hasdrubal postquam animadvertit, exiguum Romanum exercitum in castris, et spem omnem in Celtiberorum auxiliis esse; peritus omnis barbaricæ et præcipue omnium earum gentium, in quibus per tot annos militabat, perfidiæ, facili linguæ commercio,1o cum utraque castra plena Hispanorum essent, per occulta colloquia paciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus, ut copias inde abducant. Nec atrox visum facinus. Non enim, ut in Romanos verterent arma, agebatur; et merces, quanta vel pro bello satis esset, dabatur, ne bellum gererent; et cum quies ipsa, tum reditus domum fructusque videndi suos suaque, grata vulgo erant. Itaque non ducibus facilius, quam multitudini, persuasum est: simul ne metus quidem ab Romanis erat, quippe tam paucis, si vi retinerent." Id quidem cavendum semper Romanis ducibus erit, exemplaque hæc vere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis, ut non plus sui roboris suarumque proprie virium in castris habeant. Signis repente sublatis, Celtiberi abeunt, nihil aliud quærentibus causam, obtestantibusque ut manerent, Romanis respondentes, quam domestico se avocari bello. Scipio, postquam socii nec precibus, nec vi retineri poterant, nec se aut parem sine illis hosti esse, aut fratri rursus conjungi vidit posse, nec ullum aliud salutare consilium in promtu esse, retro, quantum posset, cedere statuit; in id omni cura

9 Non est Livii rò omnium.' J. F. Gronov.-10 Nec in Put. nec in ullo antiquiorum paulo codicum inveni commercio. Cogitandum.' J. F. Gronov.11 In Mss. sibi retinerent: in Edd. ante Gronov. sibi ne timerent et se ne retinerent.

NOTE

t Si vi retinerent] A Gronovio est conjectura ex Mss. ubi, sibi retinerent. Sensus est, si conarentur Romani eos per vim in castris suis retinere. Vul

go se ne retinerent, id est, non metue. bant Celtiberi, ne Romani, qui tam pauci erant, eos retinerent: quod non omnino spernendum.

intentus, necubi hosti æquo se committeret loco; qui, transgressus flumen, prope vestigiis abeuntium insiste

bat.

Noc

34. Per eosdem dies P. Scipionem par terror, periculum majus ab novo hoste, urgebat. Masinissa erat juvenis, eo tempore socius 12 Carthaginiensium, quem deinde clarum potentemque Romana fecit amicitia. Is tum cum equitatu Numidarum et advenienti P. Scipioni occurrit, et deinde assidue dies noctesque infestus aderat, ut non vagos tantum, procul a castris lignatum pabulatumque progressos, exciperet, sed ipsis obequitaret castris, invectusque in medias sæpe stationes omnia ingenti tumultu turbaret. tibus quoque sæpe incursu repentino in portis valloque trepidatum est; nec aut locus, aut tempus ullum vacuum a metu ac solicitudine erat Romanis: compulsisque intra vallum, ademto rerum omnium usu, cum prope justa obsidio esset, futuramque arctiorem eam appareret, si se Indibilis, quem cum septem millibus et quingentis Suessetanorum" adventare fama erat, Pœnis conjunxisset; dux cautus et providens "3 Scipio, victus necessitatibus, temerarium capit consilium, ut nocte Indibili obviam iret, et, quocum

13

12 Juvenis, qui eo tempore erat socius Edd. ante Gronov.-13 Al. prudens. NOTE

memorantur.

" Cum septem millibus et quingentis quam diversorum populorum, agri Suessetanorum] Nulli quod sciam in Esset forte qui ibi non Hispania Suessetani. Nec Floriano agrum Suessitanum Sedetanumque, sed aut Marianæ assentior, ex Suestasio, Sedetanum Edetanumque scribi debere, Caristorum apud Ptolemæum oppido, non absurde conjiceret. Nam et Sexi Suessetanos vel Suessitanos derivan- et Hexi ejusdem Hispanici oppidi notibus. Nam ex Suestasio, Suestasien- mina sunt, a quo Exitani. Facilius ses aut Suestasitani dicendi essent. tamen hoc loco res conciliabitur, si Nec plures populi in exigua Caristo- pro Suessetanorum, legamus Vescitarum gente ponendi et hic tractus norum, id est, Oscensium. Osca enim longius a belli sede versus Aquilonem. Ilergetum, (quæ ingens natio,) caput Sedetanos hic pro Suessetanis legerem, Vescitaniæ Plinio est, triplo fere proquod Indibilis Lacetanorum rex, qui pior Lacetanorum finibus, quam Suesintercurrente ferme Ibero Sedetanis tasium: quod in Alabansi Cantabroproximi, ut hi Celtiberis, quorum hic rum sen Basculorum tractu, circa vimentio. Verum lib. xxvIII. cap. 24. cum la Venta Cibay. Suessitanorum et Sedetanorum, tan

que occurrisset 14 loco, prælium consereret. Relicto igitur modico præsidio in castris, præpositoque T. Fonteio legato, media nocte profectus, cum obviis hostibus * manus conseruit. Agmina magis, quam acies, pugnabant :" superior tamen, ut in tumultuaria pugna, Romanus erat. Ceterum et equites Numidæ repente, quos fefellisse se dux ratus erat, ab lateribus circumfusi, magnum terrorem intulere. Contracto adversus Numidas certamine novo, tertius insuper advenit hostis, duces Pœni, assecuti ab tergo jam pugnantes; ancepsque prælium Romanos circumsteterat, incertos in quem potissimum hostem, quamve in partem conferti eruptionem facerent. Pugnanti hortantique imperatori, et offerenti se, ubi plurimus labor erat, latus dextrum lancea trajicitur: cuneusque is hostium, qui in confertos circa ducem impetum fecerat, ut exanimem labentem 16 ex equo Scipionem vidit, alacres gaudio cum clamore per totam aciem nuntiantes discurrunt, imperatorem Romanum cecidisse. Hæc pervagata passim vox, ut et hostes haud dubie pro victoribus, et Romani pro victis essent, fecit. Fuga confestim ex acie, duce amisso, fieri cœpta est. Ceterum ut ad erumpendum inter Numidas leviumque armorum alia auxilia17 haud difficilis erat; ita effugere tantum equitum,

Pugnabatur non instructa acie, sed quasi velitationibus sparsim ae manipulatim initis.

-14 Al. occurrissent.-15 Vet. lib. ap. Sigon. manum.-16 Al. labentemque.— 17 Numidas aliaque levium armatorum aux. Edd. ante Gronov. Numidas leviumque armorum auxilia Gronov. mox vocabulum res, quod in nonnullis ex optimis Mss. desideratur, delevit Crevier.' Stroth.

NOTE

* Cum obviis hostibus] Cum copiis ab Indibili adductis in auxilium Pœ

norum.

y Leviumque armorum alia auxilia [aliaque levium armatorum auxilia] Vulgo ita legitur, nec deest auctoritas calamo exaratorum. Dicuntur quidem plerumque aut leviter armati, aut leves, pro velitibus: sed quidni et leves armati, ut ostendatur hos velites armis ultra morem instructos fuisse? Colb.

unus habet inter Numidas, leviumque armorum alia auxilia.

Haud difficilis [res] erat] Sed nomen res in Mss. nullibi extat: nec est quod desideretur, cum adjectivum difficilis referri facile possit ad nomen fuga, quod in superiori periodo est. Duo, quos nunc habeo, ignorant rò ut ; et pro difficilis res, habent difficile.

a

æquantiumque equos velocitate peditum, vix poterant; cæsique prope plures in fuga, quam in pugna, sunt. Nec superfuisset quisquam, ni præcipiti jam ad vesperum die nox intervenisset.

35. Haud segniter inde duces Pœni fortuna usi, confestim e prælio, vix necessaria quiete data militibus, ad Hasdrubalem Hamilcaris citatum agmen rapiunt; non dubia spe, cum conjunxissent, 18 b debellari posse. Quo ubi est ventum, inter exercitus ducesque, victoria recenti lætos, gratulatio ingens facta, imperatore tanto cum omni exercitu deleto, et alteram pro haud dubia parem victoriam expectantes. Ad Romanos nondum quidem fama tantæ cladis pervenerat, sed moestum quoddam silentium erat et tacita divinatio; qualis jam præsagientibus animis imminentis mali esse solet. Imperator ipse, præterquam quod ab sociis se desertum, hostium tantum auctas copias sentiebat, conjectura etiam et ratione ad suspicionem acceptæ cladis, quam ad ullam bonam spem, pronior erat. Quonam modo

enim Hasdrubalem ac Magonem, nisi defunctos suo bello,19 d sine certamine adducere exercitum potuisse? Quomodo autem non obstitisse, aut ab tergo secutum 20 fra

18 Cum conjunxissent, sc. se, e plurimis Mss. recepi. Vox copias, quam Edd. ante Gron. post cum addunt, ab omnibus fere Mss. abest, et rò cum a quibusdam tantum, sed optimis. Hinc cum juncti essent e conj. edidere Gron. Drak. Ern. Similiter mox inter sed mæstum Edd. ante Gron. insernere tamen, ut sæpe alia.' Rupert.-19 Defuncto suo fratre bello Edd. ante Sigon. Defuncto fratre suo bello rell. Edd. Vid. Not. Var.-20 Ab tergo non sec. Edd.

NOTE

2 Æquantiumque equos velocitate peditum] Numidarum: qui pedibus etiam equites sequi assueti.

b Cum conjunxissent [juncti essent] Vulgo cum junxissent. Sed vox copias abest a scriptis melioribus. Sunt qui et particulam cum ignorent. Itaque legendum, vel cum conjunxissent; vel cum junxissent Hasdrubali se, aut Hasdrubalem sibi. Gronov. legit, cum juncti essent; recte ad sensum: sed ex quo codice hauserit, non indicat.

c Imminentis mali] Refert ad tacitam divinationem, non ad verbum præsagientibus.

d Nisi defunctos suo bello] Suum dicit, id est, Hasdrubalis et Magonis proprium, et ipsis seorsim incumbens. Antea legebatur, nisi defuncto fratre suo bello: quod significare pot. est, nisi mortuo fratre in bello, quod sibi gerendum sumserat. Verum id minus eleganter diceretur. Reformavit Gronov. ex Put. et Pet. meliori.

« IndietroContinua »