Immagini della pagina
PDF
ePub

cuivis facere potest, mihi hoc imperium, ut amplum judicio vestro, ita re ipsa grave ac solicitum esse. Quo enim tempore, nisi metus moerorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem, ut aliqua solatia invenire ægro animo possem ; cogor vestram omnium vicem (quod difficillimum in luctu est) unus consulere: 4 et ne tum quidem, ubi, quonam modo has reliquias duorum exercituum patriæ conservare possim, cogitandum est, avertere animum ab assiduo morore libet. Præsto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant sæpe somno; neu se, neu invictos per octo annos in his terris milites suos, commilitones vestros, neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi jubent; et, ut imperiis vivorum nemo obedientior me uno fuerit, ita post mortem suam, quod quaque in re facturos illos fuisse maxime censeam, id optimum duVos quoque velim, milites, non lamentis lacrymisque tanquam extinctos prosequi, (vivunt vigentque 7 fama rerum gestarum,) sed, quotiescumque occurret memoria illorum, velut si adhortantes signumque dantes videatis eos, ita prælia inire. Nec alia profecto species, hesterno die oculis animisque vestris oblata, memorabile illud edidit prælium; quo documentum dedistis hostibus, non cum Scipionibus extinctum esse nomen Romanum, et, cujus populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto sævitia fortunæ emersuram esse. Nunc, quia tantum ausi estis sponte vestra, experiri libet, quan

cere.

P Necesse est ut solus loco omnium vestrum prospiciam rebus nostris.

[ocr errors]

3 Al. nocturnus error. Vid. Not. Var.-4 Consolari Edd. plurimi ante Gron. quod ex his quibus utor primum in Venet. 1501. invenio, sed puto jam ita editum fuisse in Venet. 1491. consulere h. 1. absolute positum est, pro deliberare, consilium capere.' Stroth.-5 Malit J. F. Gronov. licet, probb. Doering. et Rupert.-6 Vid. Not. Var.-7 Al. vivunt enim vigentque.-8' Emersurum Tarvis. et all. vett. certe vulgata lectione nonnihil offendor, magisque Livianum videtur, addito pronomine: eam ex omni p. sævitia f. emersuram esse. NOTE

P Libet] Suadent sequentia scribendum licet, ut Gronov. vult, quam

vis repugnantibus libris.

tum audeatis duce vestro auctore. Non enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem, frangere audaciam vestram, sed differre in majorem gloriam atque opportunitatem, volui; ut postmodo præparati incautos, armati inermes, atque etiam sopitos, per occasionem aggredi possetis. Nec hujus occasionis spem, milites, forte temere, sed ex re ipsa conceptam habeo. A vobis quoque profecto si quis quærat, quonam modo pauci a multis, victi a victoribus castra tutati sitis; nihil aliud respondeatis, quam id ipsum timentes vos omnia et operibus firmata habuisse, et ipsos paratos instructosque fuisse. Et ita se res habet: ad id, quod, ne timeatur, fortuna facit, minime tuti sunt homines; quia, quod neglexeris, incautum atque apertum habeas. Nihil omnium nunc minus metuunt hostes, quam ne obsessi modo ipsi atque oppugnati castra sua ultro oppugnemus. Audeamus, quod credi non potest ausuros nos. Eo ipso, quod difficillimum videtur, facillimum 10 erit. Tertia vigilia noctis silenti agmine ducam vos. Exploratum habeo, non vigiliarum ordinem, non stationes justas esse. Clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit. Tum inter torpidos somno paventesque ad necopinatum tumultum, et inermes in cubilibus suis oppressos, illa cædes edatur, a qua vos hesterno die revocatos ægre ferebatis. Scio, audax videri consilium: sed in rebus asperis et tenui spe fortissima" quæque consilia tutissima sunt; quia, si in occasionis momento, cujus prætervolat opportunitas, cunctatus paulum fueris, nequicquam mox omissam quæras.111

9 Mortales parum providi et sic parum securi sunt adversus ea quorum metum fortuna ipsorum præsens avertit: quoniam cavere ac tegere nemo solet, quod contemnit.

Mox Edd. post principp. ad Drak. qui pro quia.' Stroth.-9 Vet. lib. ap. Sigon. m. cauti s. h.-10 Mss. optimi facilius, probb. J. F. Gronov. et Stroth.-11 Et tenuibus fortissima Edd. ante Grut.-12 Amissam quæras Gronov. Doujat.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Unus exercitus in propinquo est: duo haud procul absunt. Nunc aggredientibus spes aliqua est: 13 et jam tentastis vestras atque illorum vires. Si diem proferimus, et hesternæ eruptionis fama contemni 14 desierimus; " periculum est, ne omnes duces, omnes 's copiæ conveniant. Tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus hostium, quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit? Ut dividendo copias periere duces nostri, ita separati ac divisi opprimi possunt hostes. Alia belli gerendi via nulla est. Proinde nihil, præter noctis proximæ opportunitatem, expectemus: Ite, Deis bene juvantibus, corpora curate, ut integri vigentesque eodem animo in castra hostium irrumpatis, quo vestra tutati estis.' Læti et audiere ab novo duce novum consilium, et, quo audacius erat, magis placebat. Reliquum diei expediendis armis et curatione corporum consumtum : et major pars noctis quieti data est. Quarta vigilia movere.

39. Erant ultra proxima castra sex millium intervallo distantes aliæ copiæ Ponorum. Vallis cava intererat, condensa arboribus. In hujus sylvæ medio ferme spatio 16x cohors Romana arte Punica abditur et equites. Ita medio itinere intercepto,' ceteræ copiæ silenti agmine ad

Crevier. Olim legebatur amissam queraris.—13 Nunc aggredientibus par aliqua opportunitas est Edd. ante Gronov.-14 Contenti Edd. ante Gronov.-15 Ómnesque Edd. ante Crevier.

[ocr errors]

16 Stadio Edd. ante Gronov. et omnes fere Mss.-17 Ita medio itinere

NOTE

↑ Aggredientibus spes aliqua] Ita Gronov. ex Palat. calamo exarato: alii per, vel par aliqua est. Editi habent par aliqua opportunitas est: sed nomen opportunitas, nec habent scripti, et ex superioribus supplere licet.

u Hesternæ eruptionis fama contemni desierimus] Hæc melior lectio ex me. lioribus codicibus, quam quod vulgo in editis, eruptionis fama contenti desierimus. Quamvis enim desinere accipiatur aliquando pro, cessare: attamen aptior videtur sententia erui ex illis verbis contemni desierimus. Vult

enim ex contemtu ipsorum oriri hostium negligentiam: et si emanaverit fama egregie et feliciter navatæ operæ in eruptione, futurum ut, contemtu cessante, hostes rebus suis magis invigilent, omnesque copias conjungant.

* Medio ferme spatio] Plures libri, in his Regiorum unus, cum editis, stadio. Alii aliter. Sed quanquam vulgata illa lectio tolerari forte posset, indubia mihi fere videtur correctio Gronovii jubentis scribi, medio ferme spatio.

proximos hostes ducta; et, cum statio nulla pro portis, neque in vallo custodiæ essent, velut in sua castra, nullo usquam obsistente, penetravere. Inde signa canunt, et tollitur clamor. Pars semisomnos 18 hostes cædunt: pars ignes casis, stramento 19 arido tectis, injiciunt: pars portas occupant, ut fugam intercludant. Hostes simul ignis, clamor, cædes, velut alienatos sensibus, nec audire, nec providere quicquam sinunt. Incidunt inermes inter catervas armatorum: alii ruunt ad portas, alii obseptis itineribus super vallum saliunt; et, ut quisque evaserat, protenus ad castra altera fugiunt: ubi ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus 20 circumventi cæsique ad unum omnes sunt: quanquam, etiam si quis ex ea cæde effugisset, adeo raptim captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut prævenire nuntius cladis non posset. Ibi vero, quo longius ab hoste aberant, et quia sub lucem pabulatum, lignatum, et prædatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere: arma tantum in stationibus posita: milites inermes, aut humi sedentes accubantesque, aut obambulantes ante vallum portasque. Cum his tam securis solutisque Romani, calentes adhuc ab recenti pugna, ferocesque victoria, prælium ineunt. Itaque nequaquam resisti in portis potuit. Intra portas, concursu ex totis castris ad primum clamo-, rem et tumultum3 facto, atrox prælium oritur; diuque te

intercepto, hostibus prærepto et intercluso, vel interrupto, impedito, ut IX. 43. XXIX. 9. ap. Curt. IV. 2. 9. nisi malis cum Oudend. ad Front. 1. 5. 11. legere intersepto, ut VI. 9. VIII. 25. XXIV. 23. et aliis locis, quæ laudavit Duk.' Rupert.-18 Al. semisopitos.-19 Pars ignis escas stramenta Edd. ante Gronov. et plurimi Mss.-20 Proruentibus Edd. ante Gronov.-1 Perplacet conjectura J. F. Gronovii, raptim a captis.' Doering.-2 Sub luce publica pabulatum Edd. vett. ante Ascens. sub luce pura pab. rell. ante Ald. sub lucum Drak. operarum errore, quem Cl. Ernestius servavit, annotato lucem, pro varia Gron. et Crev. lectione.' Stroth.-3 Ex tumultu Edd. plerique ante Gronov. NOTÆ

Pars ignes casis, stramento arido tectis] Verisimilis hæc Lipsii emendatio ex Put. nihil tamen absurdi ha. bet vulgaris lectio, pars ignis escas stramenta arida tectis injiciunt; vel, ut Reg.

et Colb. stramento arido. Tecta enim per se casas sive tuguria militum satis designant, quæ nostris huttes vocantur: nec Latinis tritum admodum hac in re casarum nomen.

nuisset, ni cruenta scuta Romanorum visa, indicium alterius cladis Poenis, atque inde pavorem injecissent. Hic terror in fugam avertit omnes; effusique, qua iter est, nisi quos cædes oppressit, exuuntur castris. Ita nocte ac die 5 bina castra hostium expugnata ductu L. Marcii. Ad triginta septem millia hostium cæsa, auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Græco in Latinum sermonem vertit: captos ad mille octingentos triginta: prædam ingentem partam. In ea fuisse clypeum argenteum pondo centum triginta octo, cum imagine Barcini Hasdrubalis. Valerius Antias una castra Magonis capta tradit, septem millia cæsa hostium : 7 altero prælio, eruptione pugnatum cum Hasdrubale: decem millia occisa, quatuor millia trecentos triginta captos. Piso quinque millia hominum, cum Mago cedentes nostros effuse sequeretur, cæsa ex insidiis scribit. Apud omnes magnum nomen Marcii ducis est. Et veræ gloriæ ejus etiam miracula addunt: flammam ei concionanti fusam e capite, sine ipsius sensu, cum magno pavore circumstantium militum. Monumentumque victoriæ ejus de Pœnis, usque ad incensum Capitolium, fuisse in templo clypeum, Marcium appellatum, cum imagine Hasdrubalis. Quietæ deinde aliquamdiu in Hispania res fuere, utrisque, post tantas acceptas in vicem illatasque clades, cunctantibus periculum summæ rerum facere.

b

40. Dum hæc in Hispania geruntur, Marcellus captis

-4 Al. Hinc et vertit.-5 Ita nocte et die. Vet. lib. Atque ita nocte et die. Sigon.-6 Vet. lib. apud eundem, ex Græco sermone vertit.—7 Vet. lib. apud eund. septem millia ferme cæsa hostium.

NOTE

* Annales Acilianos] Q. Claudius Quadrigarius, cujus nunc 'Annales' nunc Historiæ,' nunc 6 Romanorum libri' citantur a Gellio, aliisque Vete. rum; an idem sit qui annales Caii Acilii, Plutarcho etiam memoratos in Romulo, Latine transtulit, an vero ab eo diversus, ambigitur.

a Pondo centum triginta octo] Qui scilicet libras 138. Romanas pende

bat, argenti ejus pretium nunc esset librar. Francicarum ferme 4968.

b Flammam ei concionanti fusam e capite] Marcii effigies, flammas e capite velut cornua quædam fundentis, in nummis conspicitur. Vide in banc rem quæ de Servio Tullio lib. I. c. 39. Simile quid de Salvidieno tempore Augusti narrat Dio Cassius 1. XLVIII. c. 24.

« IndietroContinua »