Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

CAP. 1. Dividuntur provinciæ et xxii. legiones. 2. L. Marcius sumto

proprætoris titulo offendit patres, et hi cum tribunis plebis agunt, nt ad plebem ferant, quem cum imperio mitti placeat in Hispaniam. Sed plebis animos occapat certamen, a C. Sempronio Blæso trib. pl. motum, qui Cn. Fulvio diem dicit ob exercitum in Apulia amissum. 3. Reus frustra ab se culpam in milites transfert, et perduellionis judicatus exulatum Tarquinios

abit. 4. Capua acrius obsidetur, et equitatu quoque superior est Romana res, ex

quo, auctore Q. Navio centurione, eqnitibus immiscentur pedites, vehentes post illos, signoque dato, equis perniciter desilientes. 5. Romanorum duces et Navius fortiter pugnant cum Campanis et Hannibale, qui jis auxilio venerat. 6. Tandem obsessi Pænique fugantur : et ultimum hoc prælium ante deditionem Capuæ, hujusque ultimus est medixtnticus Seppius Lesius, homo obscurns, qui summum magistratum, ab omnibus spretum, ceperat. 7. Hannibal castra movere a Capna statnit Romamqne petere, ut duces Romani ad defendendam hanc urbem ab oppugnanda illa abstrahantur. 8. Eodem cum electis militibus tendit Q. Fulvius Flaccus proconsul, SCto accitus, collegamque Appinm Claudium ex vulnere ægrum in castris ad Capuam positis relinquit. 9. Iter utriusque describitur, et ingens terror, quem nuntius Fregellanus Romam affert. 10. Ful. vins Romam ingreditur, et Hapoibal, stativis ad Anienem flavium, tria millia passuum ab Urbe, positis, cum duobus equitum millibus mania situmgne Romæ obequitans contemplatur: sed summovetur ab equitibus, a Fulvio immissis, multique tumultus, temere excitati, comprimuntur. 11. Acies Panorum Romanorumqne bis instructæ tempestatibus diri. muntur. Quo omine aliisque causis motus Hannibal ad Tutiam A. castra

refert, et templum Feroniæ omnibus spoliat donis. 12. Inde celeri corsu in Bruttium agrum contendit, et Fulvius redit Capuam : ubi principes domi. bus inclusi patriæ occasum in dies expectant, præfectique præsidii Pu. nici, Bustar et Hanno, literas, aspere ad Hannibalem conscriptas, perferendas tradunt Numidis, qui specie quidem transfugarum in eastra Romana veniunt, ut inde abeant tempore capto, sed a muliere Campana proditi comprehenduntur et mulcati virgis manibusque præcisis rediguntur Capuam. 13. Major jam senatus pars legatos de pace mittendos cens

nset, nequicquam refragante Vibio Virrio, defectionis ab Romanis auctore, qui suadet, at morte honesta ac leni cruciatus effugiant. 14. Senatores XXVII. cum Virrio epulantes exemplo ejus venenum hauriunt, et portæ aperiuntur hostibus. Tum reliqui comprehenduntur senatores, et xxv. Cales in custodiam, XXVIII. Teanum mittuntur. 15. De eorum supplicio Appius per literas senatum Rom. consulit: at Q. Fulvius illos virgis cædi securique percuti jubet, et sumto demum supplicio literas legit Roma allatas. Eandem mortem postulat Taurea Jubellius Campanas, eaque negara se gladio ipse transfigit. 16. Atella et Calatia in deditionem accipiuntur, et severe animadvertitur in Campanos maxime voxios : Capuam vero ipsam servari placet, et præfectum eo ad jura reddenda quotannis ab Roma

mitti. 17. C. Nero cum electis militibus in Hispaniam mittitur, ubi exercitum ab

T. Fonteio ac L. Marcio accipit, et Hasdrubalem claudit quidem saltu, sed dolo ejus captus emittit. 18. Comitia habentur proconsuli creando in Hispaniam, et, nemine pomen profiteri audente, imperium hoc petit, omnibusque suffragiis accipit P. Cornelius Scipio, Publii, qui in Hispania ceciderat, filius, xxiv, ferme annos natus. 19. Hic javenis, qui virtutibus easque ostentandi arte mirabilis erat, et divinæ stripis esse credebatur, in Hispaniam proficiscitur cum novo exercitu et M. Junio Silano proprætore, qui adjutor ei ad res gerendas datus erat. 20. Tarraconem concedit, et civitates sociorum veterisque exercitus hyberna adit. Interea classis Punica, ex Sicilia Tarentum accita, claudit quidem omues 'ad arcem a mari aditus, sed mox dimittitur, quia arctiorem sociis annonam facit

quam hosti.

21. M. Marcellus, ex Sicilia reversus, triumphat in monte Albano et inde

Urbem ovans init. Post ejos profectionem militum in provincia illa relictorum animi inclinant ad seditionem, et civitates aliquot deficiunt ad Penos et Numidas, qui duce Mutine sociorum Rom. agros urunt: sed res afflictas restituit M. Cornelius prætor. 22. In comitiis consularibus prærogativa centuria, quæ T. Otacilium et T. Manlium Torquatum decla. raverat, hoc postulante redit in suffragium atque M. Claudium Marcellum et M. Valerium Lævinum consules dicit. 23. Prætoria habentur comitia : Indi Apollinares in perpetuum voventur : procurantur prodigia, et sacer

dotibus demortuis novi sufficiuntur. 24. M, Valerius Lævinus cum Scopa et Dorimacho, principibus Ætolorum,

facit fædus, bellumque prospere movet adversus Philippum et Acarnapas. 25. Res a Philippo gestæ et conjuratio Acarnanum. 26. Lævinns Anticyram expugnat et diuturno ibi morbo implicitus serius spe omnium Ro.

mam venit : eo vero absente Marcellus collega nihil se de re pnblica ant provinciis actornm profitetur. 27. Incendium Romæ oritur conflatum a Campanis juvenibus, qnorum parentes a Q. Fulvio securi erant percussi. Campanorum Siculorumque legati Romani veniunt qnesturi de Fulvii et Marcelli crndelitate. 28. Novis magistratibus provinciæ legionesque decernnntur. 29. Sicilia Marcello et Italia Lævino evenit ; sed consules permntant provincias, moti querelis Siculorum. 30. Hi in senatu accusant Marcellum. 31. Is respondet. 32. Illi benigne ab hoc Patribusque appellantur et dimittuntur. 33. Campanorum oratio in senatu misera. bilior duriorque cansa. 34. Ob decreta senatus in familias singulas facta mestiores aliquanto, quam Romam venere, discedunt. 35. Quoniam pecuniæ nihil est in ærario, privati ex censu ordinibusqne remiges dare cum stipendio cibariisque jubentur; quod ægerrime ferunt homines : 36. sed Patrum exemplo incitati certatim anrum, argentum, et æs in publicum

conferunt. 37. Pænorum Romanorumque anceps spes ac metus, adversa secundis

æquante fortuna. 38. Avaritia et crudelitate Hannibalis abalienantur ab eo sociorum animi; et Salapia cum præsidio Punico Marcello proditur a Blattio, Dasio neqnicquam repugnante. 39. Classis Romana ab Rhegio profecta fugatur a Tarentina: ad Tarentum vero C. Persius, a M. Livio ex arce emis8118, passim cædit hostes per agros palantes. 40. Lævinis Syracnsis componit res, et plurima Siciliæ oppida in ditionem Rom, redi. git, in his Agrigentum; traditum ei a Mutine, Numidarum duce, cui

Hanno invidebat gloriam belli injariamque intulerat. 41. In Hispania P. Scipio oratione accendit militum animos. 42. Tum co.

pias trajicit Ibernm, et Carthaginem Novam oppugnare statuit, urbem in tumulo ad sinum maris sitam. 43. Ejns potiundæ spem cohortando militibus facit. 44. 45. Romani, exemplo et bortatione ducis incitati, summa illam vi, sed frustra aggrediuntur terra. 46. At per stagnum sine certamine intratur, et mox tum ipsa, tum arx, a Magone dedita, capitur. 47. Viciores præda ingenti omnis generis potiuntur. 48. Milites, prout cuiqne meritum virtusqne fuit, donantur. 49. Scipio obsides civitarium Hispaniæ suis restituit, precibusque uxoris Mandonii motus curam fæmi. narum committit viro spectatæ integritatis. 50. Reddit sponsam Allucio, principi Celtiberorum, qui lætus domum dimissus mox cum delecta eqnitum mapu revertit. 51. Copiæ ejus navales pedestresque exercentar, et captæ orbis muri reficiuntur, armamentaria aulem, officinæ, et navalia strepunt apparatn belli. His ordinatis dispositisque præsidiis Scipio Tarraconem redit, qno legationibus sociisque edixerat conventun.

1. Cn. Fulvius CentUMALUS, P. Sulpicius Galba consules, cum idibus Martiis magistratum inissent,* senatu in Ca

NOTE

• A. U. C. 542.

pitolium vocato, de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque Patres consuluerunt. Q. Fulvio, Ap. Claudio,' prioris anni consulibus, prorogatum imperium est, atque exercitus, quos habebant, decreti; adjectumque, ne a Capua, quam obsidebant, abscederent, prius quam expugnassent. Ea tum cura maxime intentos habebat Romanos; non ab ira’ tantum, quæ in nullam unquam civitatem justior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum. Et prætoribus prioris anni, M. Junio in Etruria, P. Sempronio in Gallia, cum binis legionibus, quas habuerant, prorogatum est imperium. Prorogatum et M. Marcello, ut pro consule 3 in Sicilia reliqua + belli perficeret eo exercitu, quem haberet. Si supplemento opus esset, suppleret de legionibus, quibus P. Cornelius proprætor in Sicilia præesset; dum ne quem militem legeret ex eo numero, quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem. C. Sulpicio, cui Sicilias evenerat, duæ legiones, quas P. Cornelius habuisset, decretæ, et supplementum de exercitu Cn. Fulvii, qui priore anno in Apulia fode cæsus fugatusque erat. Huic generi militum senatus eundem, Cannensibus, finem statuerat militiæ : additum etiam utrorumque ignominiæ est, ne in oppidis hybernarent, neve hyberna propius ullam urbem decem millibus passuum ædificarent. L. Cornelio in Sardinia duæ legiones datæ, quibus Q. Mucius præfuerat. Supplementum, si opus esset, consules scribere jussi. T. Otacilio et M. Valerio Sici

quem

Effectura esset ut respicerent, atque iterum optarent imperium Romanorum, jamdiu acceptum.

1 Al. Q. Fulvio et A. Claudio.—2 ' Vulgata lectio ob iram importata videtur ab iis, qui hujus locutionis usum ignorarent. Doering.—3 Al. proconsul.

NOTÆ

Ex eo numero, &c.] Eorum nempe ipse fusus fugatusque : nisi dicamus qui prælio Cannensi fugerant. cæsum generaliter pro male babito

In Apulia fæde cæsus fugatusque seu victo sumi: nam ipsi dies eam ob erat] Cæsus fuerat ejus exercitus, rem dicta cap. sequenti.

« IndietroContinua »