Immagini della pagina
PDF
ePub

acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, jaculaque cum impetu alia super alia emittunt. Quibus plurimis in equos virosque passim conjectis permultos vulneraverunt: pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata injectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt. Inde equitatu quoque superior Romana res 7 fuit. Institutum, ut velites in legionibus essent. Auctorem peditum equiti immiscendorum centurionem Q. Navium 9 ferunt, honorique id ei apud imperatorem fuisse.

8

5. Cum in hoc statu ad Capuam res essent, Hannibalem diversum 10 Tarentinæ arcis potiundæ Capuæque retinendæ trahebant curæ. Vicit tamen respectus Capua,' in quam omnium sociorum hostiumque conversos videbat animos; documento futuræ, qualemcumque eventum defectio ab Romanis habuisset. Igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni graviore armatu," cum delectis peditum equitumque, quam poterat aptissimis ad maturandum iter, in Campaniam contendit. Secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti. In valle

S

processerunt. Et ubi ad.-7 Put. superior Romana res pro vulg. R. acies; et paulo ante pedestris inde res.-8 Rupert. conj. ut velites hi vel ii vel illi legionibus essent.-9 Nævium dicunt Front. et Valer.

10 In diversum trahebant ex Mss. non nisi Harl. sed pleræque Edd. antt. præter Rom. 1472. et Parm.-11 Armatura Edd. ante Gron.-12 Præsidio

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

occulta post Tifata montem imminentem Capua consedit. Adveniens cum castellum Galatiam, præsidio vi pulso," cepisset, in circumsedentes Capuam se vertit. Præmissis ante nuntiis Capuam, quo tempore castra Romana aggressurus esset, ut eodem et illi, ad eruptionem parati, portis omnibus sese effunderent," ingentem præbuit terrorem. Nam alia parte ipse adortus est; alia Campani omnes, pedites equitesque, et cum iis Punicum præsidium, cui Bostar et Hanno præerant, erupit. Romani, ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem aliquid indefensi relinquerent, ita inter se copias partiti sunt. Ap. Claudius 14 Campanis, Fulvius Hannibali est oppositus. C. Nero proprætor cum equitibus sextæ legionis via, quæ Suessulam fert; C. Fulvius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit e regione Vulturni amnis. Prælium non solito modo clamore ac tumultu est cœptum, sed ad alium virorum,15 t equorum, armorumque sonum, disposita in muris Campanorum imbellis multitudo tantum cum æris crepitu, qualis in defectu lunæ silenti nocte cieri solet, edidit clamorem, ut averte

inde vi pulso in quibusdam Vet. lib.-13 'Post effunderent pannus assutus, res nec explorata Romanis, recte jam a Gron. et Crev. resectus est; nec apparent illæ quatuor voces in plurimis Mss. apud Drak.' Doering.-14 Claudius Gron. Doujat.-15 Al. sed alium virorum omisso ad.-16 ' Adverteret (sc. ad

NOTE

Ad alium virorum] Præter solitum in ceteris præliis tumultum ac sonitum. Accessit novus huic pugnæ crepitus et clamor ingens multitudinis inermis, &c.

" Qualis in defectu luna] In lunæ deliquiis. Eris sonum adhiberi solitum nemo nescit: æris quippe dis. sono crepitu lunæ deficienti se opem ferre Veteres putabant. Ovidius IV. Metam. cum frustra resonant æra auxiliaria lunæ.' Et vi. Metam.

Te quoque, luna, traho, quamvis Temesa a labores Æra tuos minuant.'

·

Testatur certe Plut. in Emil. Romanos Innæ obscuratæ lumen, ex consuetudine, tinnitu æris revocasse, et ignes multis facibus ea de causa in cœlum sustulisse. Velleius quoque Paterc. lib. 1. auctor est cursum classis, qua vecti Chalcidenses, qui Cumas in Italia condidere, directum fuisse nocturno æris sono, qualis Cerealibus sacris fieri solet. Et in universum magnus fuit æneorum instrumentorum usns in sacris atque excantationibus, quod sic abigi dæmones noxios crederent.

ret 16 etiam pugnantium animos. Campanos facile a vallo "7 Appius arcebat. Major vis ab altera parte Fulvium, Hannibal et Pœni, urgebant. Legio ibi sexta loco cessit: qua pulsa, cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit; ruperatque mediam aciem Romanorum, et in ancipiti spe ac 18 periculo erat, utrum in castra perrumperet, an intercluderetur a suis. Quem pavorem legionis periculumque castrorum Fulvius ubi vidit, Q. Navium primoresque alios centurionum hortatur, ut cobortem hostium sub vallo pugnantem invadant. In summo discrimine rem verti: aut viam dandam iis esse, et minore conatu, quam condensam aciem irrupissent,' in castra irrupturos; aut conficiendos sub vallo esse. Nec magni certaminis rem fore: paucos esse ab suis interclusos; et quæ, dum paveat Romanus, interrupta acies* videatur, eam, si se utrimque in hostem vertat, ancipiti pugna medios circumventuram.' Navius ubi hæc imperatoris dicta accepit, secundi hastati signum ademtum signifero in

20

* Et Hispanorum illa cohors in dubio versabatur, hinc concepta spe irrumpendi in castra Romanorum, inde periculo ac metu injecto, ne Romani eam a reliquis Panorum copiis intercluderent.

se) duo Mss.' Rupert.-17 Al. in vallo.-18 Et Gron. Crev. Doujat.—19 Multi Mss. includeretur.-20' Invadant ac trucident in quibusdam Vett. Edd. sed cum in plurimis lib. Mss. posteriores voces baud compareant, eas ab homine male sedulo appositas esse facile apparet.' Doering.-1 Rupissent dedit Kreyssigius.-2 Pro vulg. dum paveat, Romanis i. a. Gron. conj. dum paveat Romana a.' Rupert.

NOTE

Et quæ, dum paveat Romanus, [Romanis] interrupta acies videatur, eam [etiam] Obscurus Glareano locus. Tollendæ obscuritati Lips. legit, et quæ dum parent, Romanis interrupta acies videatur, eam. Et vero eam, pro vulgato etiam, habent optimi codicum: sed in omnibus constanter legitur paveat. Nec plurimum interest an pavent dicas, an paveat: prius referetur ad Romanos, posterius ad aciem. Colbertinorum alter scribit et quæ, dum paveat Romanus, &c. quod perspicuam magis sententiam præbet; ut sit

sensus, et eam aciem quæ interrupta videatur, quamdiu Romani paveant; eandem si ex utraque parte invaserit, Hispanos cohortis illius, quæ me. dia pervaserat, forte ut eos ancipiti pugna circumventos omnino deleat.

y Secundi hastati] Intelligit secundum pilum hastatorum, sive signum manipuli secundi eorum hastatorum, id est, eorum qui primi pugnare soliti. Eodem seusu accipiendum primi principis signum, pro signo manipuli primi principum, qui secundo loco in prælium ibant.

hostes infert; jacturum in medios eos minitans, ni se propere sequantur milites, et partem capessant pugnæ. Ingens corpus erat, et arma honestabant;' et sublatum alte signum converterat ad spectaculum cives hostesque. Ceterum, postquam jam ad signa pervenerat Hispanorum, tum undique in eum tragulæ conjectæ, et prope tota in unum acies versa: sed neque hostium multitudo, neque telorum vis arcere impetum ejus viri potuerunt.

6. Et M. Atilius legatus, primi principis ex eadem legione signum inferri in cohortem Hispanorum, coëgit; et, qui castris præerant, L. Porcius Licinus et T. Popillius legati pro vallo acriter propugnant, elephantosque transgredientes in ipso vallo conficiunt. Quorum corporibus cum oppleta esset fossa, velut aggere aut ponte injecto, transitum hostibus dedit. Ibi per stragem jacentium elephantorum atrox edita cædes. Altera in parte castrorum jam impulsi erant Campani Punicumque præsidium, et sub ipsa porta Capuæ, quæ Vulturnum 7 fert," pugnabatur: neque tam armati irrumpentibus Romanis resistebant, quam quod porta, ballistis scorpionibusque instructa, missilibus procul hostes arcebat. Et suppressit impetum Staturæ erat magnæ, eumque arma decorabant.

a

C

3 Vet. lib. apud Sigon. primi pili.-4' Inferri coëgit duriter dictum; forte leg. inferre cœpit.' Rupert.-5 Al. Licinius: dein Popilius Gron. Crev. Doujat, mox al. pro vallo pugnant.—6 Al. pulsi.-7' Ad Vulturnum, sc. fluvium, edd. ante Gron. Mox pro resistebant Ms. Put. resistabant, unde restabant conj. Gron. Idem et Drak. Mox rò quod post quam alieno loco inculcatum putabant.' NOTE

Secundi hastati] Signum secundi manipuli hastatorum, ut c. 6. Signum primi principis est signum primi manipuli principum. De hastatis et principibus vide lib. vII. J. Clericus.

2 Pro vallo acriter propugnant [pugnant] Hæc recepta lectio nihil habet quod improbemus: est enim idem ac acriter pugnabant ad vallum. Sed in melioribus scriptum Gron. ait propugnant: qua ratione subintelligendum videtur castra.

tenui inter utrumque discrimine.

b Quæ Vulturnum fert] Ita in multis codicibus. Potest intelligi, fert Vulturnum, castrum scilicet, sive oppidum ejus nominis. Alias ad Vulturnum, flumen nimirum.

c Quam quod porta] Expungit Gronov. rò quod, tanquam minime necessarium; et bene se habet sensus: Neque tam armati resistebant, quam porta arcebat. Quia tamen nullus hic li ber calamo exaratus landatur, de hu

▲ Jam impulsi erant] Vulgo pulsi, jus emendationis necessitate ambigere

Romanorum vulnus imperatoris Ap. Claudii, cui, suos ante prima signa adhortanti, sub lævo humero summum pectus gæso ictum est. Magna tamen vis hostium ante portam est cæsa: ceteri trepidi in urbem compulsi. Et Hannibal, postquam cohortis Hispanorum stragem vidit, summaque vi castra hostium defendi, omissa oppugnatione, recipere signa et convertere agmen peditum, objecto a tergo equitatu, ne hostis instaret, cœpit. Legionum ardor ingens ad hostem insequendum fuit: sed Flaccus receptui cani jussit; satis ad utrumque profectum ratus, ut et Campani, quam haud multum in Hannibale præsidii esset, et ipse Hannibal sentiret. Cæsa eo die, qui hujus pugnæ auctores sunt, octo millia hominum de Hannibalis exercitu, tria ex Campanis tradunt; signaque Carthaginiensibus quindecim ademta, duodeviginti Campanis. Apud alios nequaquam tantam molem pugnæ inveni, plusque pavoris, quam certaminis, fuisse; cum inopinato in castra Romana Numidæ Hispanique cum elephantis irrupissent; elephanti, per media castra vadentes, stragem tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam" abrumpentium vincula jumentorum facerent: fraudem quoque super tumultum adjectam, immissis ab Hannibale, qui (habuit aliquot) gnari Latinæ linguæ juberent consulum verbis, quoniam amissa castra essent, pro se quemque militum in proximos montes fugere: sed eam celeriter cognitam fraudem oppressamque

.......

12

Rupert.-8 Vet. lib. apud Sigon. convertere agmen retro peditum.—9 Put. excludit rò sed.-10 Invenio Gron. Crev. Doujat. Put. inveni. Manus secunda inter versus ascripserat ri, quod extat in duobus Pall. Voss. Menardi, inveniri. Præstat sequi vetustissimum.' J. F. Gron.-11 Al. fuga.—12 'Offensus his quoque Glareanus. Voss. Hannibale qui habuit aliquem gnarum 1. Latina consulum. Gud. et Pall. unus, immissis ab Hannibale aliquibus gnuris Latinæ linguæ, qui juberent consulum verbis. Prorsus suspectum mihi non modo rò habuit, sed etiam sive rò aliquot, sive 7d aliquibus. Quis enim dubitet? Scribe, immissis ab Hannibale gnaris Latinæ linguæ.' J. F. Gron.

NOTÆ

licet. Potest quippe non absurda videri sententia, si dicamus, armatos per se minus restituros Romanis Campanos, nisi quantum eorum conatus adjuvabatur telis ex porta per ballistas et scorpiones missis. Reg. et Colb. scribunt, quam quo porta, &c.

arcebat. Quod potest accipi pro quo nsque, sive quatenus, arcebat porta ballistis et scorpionibus instructa.

d Et ipse Hannibal sentiret] Repete e proximo, quam haud multum in ipso præsidii esset.

« IndietroContinua »