Immagini della pagina
PDF
ePub

5

vivio, dextris inter se datis ultimoque complexu, collacrymantes suum patriæque casum, alii, ut eodem rogo cremarentur, manserunt, alii domos digressi sunt. Impletæ cibis vinoque venæ minus efficacem in maturanda morte vim veneni fecerunt. Itaque noctem totam plerique eorum, et diei insequentis partem, cum animam egissent;' omnes tamen, prius quam aperirentur hostibus portæ, expirarunt. Postero die porta Jovis, quæ adversus castra Romana erat, jussu proconsulis aperta est. Ea intromissa legio una et duæ alæ cum C. Fulvio legato. Is cum omnium primum arma telaque, quæ Capuæ erant, ad se conferenda curasset, custodiis ad omnes portas dispositis, ne quis exire aut emitti posset, præsidium Punicum comprehendit, senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos jussit. Quo cum venissent, extemplo his omnibus catenæ injectæ, jussique ad quæstores deferre, quod auri argentique haberent. Auri pondo septuaginta' fuit, argenti tria millia pondo et ducenta. Senatores quinque et viginti Cales in custodiam, duodetriginta Teanum missi: quorum de sententia maxime descitum ab Romanis constabat.

15. De supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fulvium Claudiumque conveniebat. Facilis impetrandæ

3 Al. viri. Gron. conj. Virii.-4 Tò fucere suspectum habet Duk.-5 Potius leg. censet Rupert. proconsulum, ut mox ad imperatores Romanos.—6 Quidam Mss. cum C. Flaminio Fulvii legato.—7 Summam immaniter augent Mss. Put. Reg. et al. Auri pondo duo millia septuaginta; et mox, triginta millia pondo et mille ducenta.

NOTE

r Cum animam egissent] Animam agere hic dici videtur pro vitam producere. Toto nempe eo tempore cum morte colluctati sunt hi Campani senatores, ils furent à l'agonie, donec extremum redderent spiritum. Sed num potius id vult, alios celerius et nocte ipsa, alios tardius et sequenti die, veneno extinctos? Certe animam agere dicuntur proprie qui expirant, seu qui ultimum spiritum red

dunt.

8 Auri pondo septuaginta] Exiguus in tanta urbe auri numerus. Augent mirum in modum Put. et Regius co. dices, Auri pondo duo millia septugginta: quam summam 1124200. libris Francicis haud absurde æstimemus.

Argenti tria millia] Iidem codices habent, triginta millia pondo et mille ducenta; quæ sunt libræ nostrates

1080000.

[ocr errors]
[ocr errors]

veniæ Claudius, Fulvio durior sententia erat. Itaque Appius Romam ad senatum arbitrium ejus rei totum rejiciebat: percunctandi etiam æquum esse potestatem fieri Patribus, num communicassent consilia cum aliquibus sociorum Latini nominis municipiorum;" et num ope eorum in bello forent et municipiorum adjuti. Id vero minime committendum esse,' Fulvius dicere, ut solicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi, et subjicerentur indicibus, queis, neque quid facerent, neque quid dicerent, quicquam unquam pensi fuisset. Itaque se eam quæstionem oppressurum extincturumque.' Ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius, quamvis ferociter loquentem, collegam, non dubitaret, tamen literas super tanta re ab Roma expectaturum; Fulvius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens prætorium, tribunis militum ac præfectis socium 10 imperavit, uti duobus millibus equitum delectis denuntiarent, ut ad tertiam buccinam præsto essent. Cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce portam intravit, atque in forum perrexit: concursuque ad primum equitum ingressum facto, magistratum Sidicinum citari jussit, imperavitque, ut produceret Campanos, quos in custodia haberet. Producti omnes, virgisque cæsi ac securi percussi.

• Fore ut ipse supprimeret ejusmodi inquisitionem; et, si instituta esset, eam aboleret.

8 Al. Fulvii.—9 Conj. Rupert. sociorum Latini nominis et municipiorum vel municipiorumque aut municipiorumve. Verba et municipiorum, quæ sequuntur, delenda putabant Doujat. et Doering. tum pro aliquibus Voss. et Put. aliquis.

NOTE

" Latini nominis municipiorum] In Regio aliisque libris, et Colbertinorum altero est, non communicassent consilia cum aliquis (pro aliquibus) sociorum Latini nominis municipiorum, et non ope eorum in bello forent, et ad municipiorum adjuti. Gronov. conjunctionem et ad prius membrum revocat, ut sit sociorum Latini nominis et municipiorum. Et sic distinguentur socii a municipibus. Quædam tamen mu

nicipia, quibus nempe data sine suffragio civitas, suis legibus vivebant teste A. Gellio lib. xvI. c. 13. Atque ita in sociorum magis quam civium numero haberi videntur potuisse. Qua ratione pro ad, quod postea scriptum est in quibusdam, legendum erit, ac municipiorum, et rò eorum ad socios tantum referendum: sed mihi frustra repetitum videtur nomen illud municipiorum.

Inde citato equo Cales percurrit: ubi cum in tribunali consedisset, productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma venit, literasque a C. Calpurnio prætore Fulvio et senatus consultum tradidit." Murmur ab tribunali totam concionem pervasit, differri rem integram ad Patres de Campanis; et " Fulvius, id ita esse ratus, acceptas literas neque resolutas cum in gremio reposuisset, præconi imperavit, ut lictorem lege agere juberet. Ita de iis quoque, qui Calibus erant, sumtum supplicium. Tum literæ lectæ senatusque consultum, serum ad impediendam rem actam; quæ summa ope approperata erat, ne impediri posset. Consurgentem jam Fulvium Taurea Jubellius Campanus, per mediam vadens urbem turbamque, nomine inclamavit, et, cum, mirabundus quidnam sese vellet, resedisset Flaccus," 'Me quoque,' inquit, 'jube occidi, ut gloriari possis, multo fortiorem, quam ipse es, virum abs te 14 occisum esse.' Cum Flaccus negaret, 'profecto satis compotem mentis esse,' modo, prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto,' diceret: tum Jubellius, 'Quandoquidem,' inquit, capta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea conjugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est, quæ his civibus

[ocr errors]

-10 Al. sociorum.—11 'Literasque a C. Calpurnio populoque Romano Fulvio cum tradidisset. Ita legebatur ante Sigonium, satis inepte: itaque reposuit ille, literasque a C. Calpurnio prætore Fulvio cum tradidisset. Sed Pet. Men. Voss. et Florentini aliquot: a C. Calpurnio populoque Romano Fulvio contradit. Alins Etruscus, literasque a C. Calpurnio prætore Fulvio tradit. Alius, a C. Calphurnio populo R. Fulvio est cum tradit. Regius et Pal. Calphurnio prætore Fulvio contradit. Ita vitiarunt optimam scripturam antiquissimi Put. qui plane, eques citus ab Roma venit, literasque a C. Calpurnio prætore Fulvio et S. C. tradit. Murmur ab tribunali totam concionem pervasit, differri rem integram ad Patres de Campanis. Hæc pro captu suo in sequioris ævi libris corruperunt notarii. Explicatur post paucos versus, Tum literæ lectæ senatusque consultum.' J. F. Gron.-12 Pro et conj. Doering. At.-13 Vet. lib. apud Sigon. et cum mirabundus quidnam sese vellet, inquireret, residens Flaccus.-14 Al. ab te.

NOTE

x Lege agere juberet] In genere lege agere, est secundum legem aliquid persequi aut exequi: speciatim tamen hac formula utebantur magis

tratus, cum supplicium sumi de damnatis jubebant; nam et ita fere damnabant ut tantum contra legem fecisse videri pronuntiarent.

meis; petatur a virtute invisæ hujus vitæ vindicta.' Atque ita gladio, quem veste texerat, per adversum pectus transfixus, ante pedes imperatoris moribundus procubuit.

16. Quia, et quod ad supplicium attinet Campanorum, et pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap. Claudium sub deditionem Capuæ, quidam tradunt: hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte venisse Cales, neque sua manu interfectum; sed, dum inter ceteros ad palum deligatur, quia parum inter strepitus exaudiri possent, quæ vociferabatur, silentium fieri Flaccum jussisse; tum Tauream illa, quæ ante memorata sunt, dixisse, virum se fortissimum ab nequaquam pari ad virtutem occidi,' sub hæc dicta jussu proconsulis præconem ita pronuntiasse : 'Lictor, viro forti adde virgas, et in eum primum lege age.' Lectum quoque senatus consultum, prius quam securi feriret, quidam auctores sunt; sed, quia ascriptum in senatus consulto fuerit, si ei videretur, integram rem ad senatum rejiceret,' interpretatum esse, quid magis e re publica duceret, æstimationem sibi permissam. Capuam a Calibus reditum est, Atellaque et Calatia in deditionem acceptæ. Ibi quoque in eos, qui capita rerum erant, animadversum. Ita ad septuaginta 's principes senatus interfecti; trecenti ferme nobiles Campani in carcerem conditi: alii, per sociorum Latini nominis urbes in custodias dati, variis casibus interierunt: multitudo alia civium Campanorum venum data. De urbe agroque reliqua consultatio fuit, quibusdam delendam censentibus urbem prævalidam, propinquam, inimicam. Ceterum præsens utilitas vicit. Nam propter agrum, quem omni fertilitate terræ satis constabat primum in Italia esse, urbs servata est, ut esset aliqua aratorum sedes. Urbi frequentandæ multitudo incolarum libertinorumque et institorum opificumque retenta: ager omnis et tecta publica populi Romani facta. Ceterum habitari

15

NOTE

Calibus] Cales, hod. Calvi, in Ter

ra Laboris.

[ocr errors]

itinere inter Capuam et Neapolim.
a Calatia] Vulgo Gaiazzo in Terra

• Atellaque] Nunc Aversa, medio quoque Laboris.

a

tantum, tanquam urbem, Capuam frequentarique placuit: corpus nullum civitatis, nec senatus,16 nec plebis concilium, nec magistratus esse. Sine consilio publico, sine imperio multitudinem, nullius rei inter se sociam, ad consensum inhabilem fore. Præfectum ad jura reddenda ab Roma quotannis missuros. Ita ad Capuam res compositæ, consilio ab omni parte laudabili. Severe et celeriter in maxime noxios animadversum: multitudo civium dissipata in nullam spem reditus: non sævitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque et cum emolumento quæsita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimæ opulentissimæque, cujus ruinis omnis Campania, omnes, qui Campaniam circa accolunt, populi ingemuissent: confessio expressa hosti, quanta vis in Romanis ad expetendas pœnas ab infidelibus sociis, et quam nihil in Hannibale auxilii ad receptos in fidem tuendos esset.

17. Romani Patres, perfuncti," quod ad Capuam attinebat, cura, C.18 Neroni ex iis duabus legionibus, quas ad Capuam habuerat, sex millia peditum et trecentos equites, quos ipse legisset, et socium Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites decernunt. Eum exercitum Puteolis in naves impositum Nero in Hispaniam transportavit. Cum Tarraconem navibus venisset, ex

Cura soluti, quantum ad Capuam.

c

15 Octoginta in quibusdam Edd.-16 Nec senatum in quibusdam libb. Mss. et Edd. vett. apud Drakenb. quod præferendum videtur.' Doering. 17 Merito suspectus Pighio locus, qui tamen frustra tentat, Romæ proconsulibus perfunctis, et decernuntur. Unus Pall. prætores: alter, Put. omnesque Gallicani, Voss. Romani patres perfuncti. Nec dubita sic refingere: nam, quod de illis effertur, senatus erat, non proconsulum videlicet.' J. F. Gronov.

NOTE

a Præfectum ad jura reddenda] Sic in præfecturam redacta Capua. Quid distent a coloniis et municipiis præfecturæ, alibi observatum est.

b Romani Patres] Ita Put. ceteri que Gallici Mss. melius quam qui babent Romani proconsules, aut Romani

prætores: nam quæ sequuntur non tantum ad magistratuum, sed ad totius senatus curam pertinebant.

c Tarraconem] Urbs maritima Hispaniæ: diu princeps fuit Tarraco, Scipionum opus; val. Tarragona in Catalonia,

« IndietroContinua »