Immagini della pagina
PDF
ePub

8

34. Ex hoc plebeiscito senatus consultus 'Oppiæ Cluviæque primum bona ac libertatem restituit. Si qua alia præmia petere ab senatu vellent, venire eas Romam.' Campanis in familias singulas decreta facta, quæ non operæ pretium est omnia enumerare. 'Aliorum bona publicanda: ipsos liberosque eorum et conjuges vendendas, extra filias, quæ enupsissent' prius, quam in populi Romani potestatem venirent. Alios in vincula condendos, ac de his posterius consulendum.' Aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt," publicanda necne bona essent; 'pecua captiva, præter equos, et mancipia, præter puberes virilis sexus, et omnia, quæ solo non continerentur," restituenda,' censuerunt, dominis. Campanos omnes, Atellanos, Calatinos, Sabatinos, extra quam qui eorum, aut ipsi aut parentes eorum, apud hostes essent, liberos esse,' jusserunt, ita ut nemo eorum civis Romanus aut Latini nominis esset: neve quis eorum, qui Capuæ fuissent, dum portæ clausæ essent, in urbe agrove Campano intra certam diem maneret." Locus, ubi habitarent, trans Tiberim, qui non contingeret Tiberim, daretur. Qui nec Capuæ, nec in urbe Campana, quæ a populo Romano defecisset, per bellum fuissent, eos cis Lirim amnem Romam versus; qui ad Romanos transissent prius, quam Hannibal Capuam veniret, cis Vulturnum emovendos,' censuerunt. 'Ne quis eorum propius mare quindecim millibus passuum agrum ædificiumve haberet. Qui eorum trans Tiberim

2 Quæ per nuptias e paterna domo exissent, et in domum mariti transissent. Quæ mobilia essent.

» Intra certum tempus Capua, ejusque territorio omnes excederent.

7 Ante Sigon. volgo legebatur nupsissent.-8 'Voci census perperam Dou. jat. et Crev. signum genitivi in singulari addendum curarunt.' Doering.9 Put. viriles; unde Jac. Gron. conj. virile secus.

NOTE

esse oportebat, ut lib. xxxvi. 'Præfor senatum consuleret, cum in sena. tu centum non minus essent.'

Summam etiam census distinxerunt]

Decreverunt ut pro ratione majoris vel minoris patrimonii, aliorum bona publicarentur, aliis sua relinqueren.

tur.

emoti essent, ne ipsi posterive corum uspiam pararent haberentve, nisi in Veiente ant Sutrino Nepesinove agro; dum ne cui major, quam quinquaginta jugerum, agri modus esset. Senatorum omnium, quique magistratus Capuæ, Atellæ, Calatiæ gessissent, bona venire Capuæ,' jusserunt. 'Libera corpora, quæ venum dari placuerat, Romam mitti ac Romæ venire. Signa, statuas æneas, quæ capta de hostibus dicerentur, quæ eorum sacra ac profana essent, ad pontificum collegium' rejecerunt. Ob hæc decreta moestiores aliquanto, quam Romam venerant, Campanos dimiserunt. Nec jam Q. Fulvii sævitiam in sese, sed iniquitatem Deum atque execrabilem fortunam suam incusabant.

35. Dimissis Siculis Campanisque, delectus habitus. Scripto deinde exercitu, de remigum supplemento agi cœptum. In quam rem cum neque hominum satis, nec, ex qua pararentur stipendiumque acciperent, pecuniæ quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules, ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. Ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta 10 indignatio fuit, ut magis dux, quam materia, seditioni deesset. Secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumsisse. Per tot annos tributo exhaustos nil reliqui, præter terram nudam ac vastam, habere. Tecta hostes incendisse, servos agri cultores" rem publicam abduxisse," nunc ad militiam parvo ære emendo, nunc

• Post Siculos et Campanos.

10 Vet. lib. apud Sigon. tantaque, et sic Gron. Doujat.-11 Sigon. leg.

NOTE

n Servos agri cultores] Servi enim post Cannensem cladem exiguo pretio redemti fuerant ut armarentur, et milites fierent. Dicitur autem eos abduxisse resp. quoniam abstracti fuerant in publicum commodum : quod autem magistratus in commune

bonum facit auctoritate publica, id resp. facere censetur. Ita Cic. in Bruto, de Tib. Graccho, ait ‘ab ipsa rep. est interfectus.' Neque erat quod hic Sigonius laboraret, ut Gron. observat.

remiges imperando. Si quid cui argenti ærisve fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. Se, ut dent, quod non habeant, nulla vi, nullo imperio cogi posse. Bona sua venderent: in corpora, quæ reliqua essent, sævirent. Ne unde redimantur quidem quicquam superesse.' Hæc non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant: nec eos sedare consules, nunc castigando, nunc consolando, poterant. Spatium deinde his tridui se dare" ad cogitandum dixerunt: quo ipsi ad rem inspiciendam expediendamque usi sunt. Senatum postero die habuerunt de remigum supplemento. Ubi cum multa disseruissent, cur æqua plebis recusatio esset, verterunt orationem eo, ut dicerent, Privatis id, seu æquum, seu iniquum, onus injungendum esse. Nam unde, cum pecunia in ærario non esset, paraturos navales socios? Quomodo autem sine classibus aut Siciliam obtineri, aut Italia Philippum arceri posse, aut tuta Italiæ littora esse?'

36. Cum in hac difficultate rerum consilium hæreret, ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Lævinus consul, 'Magistratus senatui et senatum populo, sicut honore præstent, ita ad omnia, quæ dura atque aspera essent, subeunda duces 14 debere esse. Si quid

prætores abduxisse.-12' Spatium deinde his tribuere se dareque ad cogitandum. Put. Spatium deinde iis tribui se dare ad cogitandum. Optime, modo literanr mutes, faciasque tridui, quod anticipavit Sigonius. Voss. tribuisse dareque.' J. F. Gron.

13 Al. et senatus populo sicut honore præstet.—14 Ducem Gron. Doujat.

NOTE

• Spatium deinde his [iis] tridui se dare ad cogitandum] Sigon. hanc scripturam e veteribus libris hausisse videri vult. Gronov., in Put. tribui legit, non tridui: videndum num præstet vulgata lectio, spatium deinde his tribuere se, dareque ad cogitandum. Etsi enim redundare videatur rò dareque, post verbum tribuere, et verisimile videatur certum dierum spatium esse datum; his tamen non pa

rum repugnat, quod statim subjicitur, senatum postero die hac de re consultum ab consulibus. Est enim postero die idem ac postridie: ut non aliud quam unius diei spatium plebi datum videatur.

P Cur æqua plebis recusatio esset] In Colb. vetustiori est, Curæque plebis recusatio esset, quod Salmasio placebat.

r

injungere inferiori velis, id prius in te ac tuos si ipse juris statueris, facilius omnes obedientes habeas. Nec impensa gravis est, cum ex ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere principum vident. Itaque classes habere atque ornare volumus 15 populum Romanum? privatos sine recusatione remiges dare? nobismet ipsis primum imperemus. Aurum, argentum, æs signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus; ita ut annulos sibi quisque et conjugi et liberis, et filio bullam,' et, quibus uxor filiæve 16 sunt, singulas uncias pondo auri' relinquant; argenti, qui curuli sella sederunt, equi ornamenta et libras pondo, ut salinum 17 patellamque " Deorum causa habere

[ocr errors]

15 Vulg. Itaque ut classem habeat quam ornare volumus: Itaque classes habere cett. pro vulgari: quodsi igitur volumus et optamus, ut populus Romanus classes habeat, atque eas rebus navalibus instruat, privatique sine recusatione remiges dent, opus est, ut primum nobismet ipsis, quæ conferamus, imperemus. Sed oratio per interrogationem elata multo gravior fit et concitatior, et sic, uti in vernacula, particula si omitti solet. Cæterum huic loco, in vett. librr. fœde inquinato, honorem suum restituit J. Fr. Gronovius.' Doering. Vid. Not. Var.-16 J. F. Gron. conj. filiæque. Vide Not. Var. Mox, legebatur ante Gron. singulas uncias auri pondo.-17 ‹ Libri lignum, unde illud Valla. Lipsius culignam lib. 1. Epist. Q. 8. Put. ut alinum. Inter versus supra i et n interpositum g.' J. F. Gron. Paulo ante pro argenti conj.

NOTÆ

a Si quid injungere inferiori velis, &c.] Alludit Claud. in Paneg. de IV. Consulatu Honorii: Tunc observantior æqui Fit populus: nec ferre negat, cum viderit ipsum Auctorem parere sibi.'

r Itaque classes habere] Hæc Gron. scriptura dilucida est atque aperta. Vulgaris lectio, itaque ut classem habeat, quam ornare volumus, populus Romanus: privatos sine recusatione remiges dare nobismetipsi primum imperemus. Quod Colb. uterque sequitur, nec in hac lectione multum vitii. Est enim Populus Romanus classem habeat, quam ornare volumus. Nos itaque primi nobis ipsi imperemus, ut privatim propriis cujusque nostrum sumtibus remiges demus, absque ulla recusatione.

• Filio bullam] Pueris ingenuis bul

la, sive icuncula, e collo suspendebatur, qua credebatur averti fascinationes. Ea primum donatus a patre fuerat Tarquinii Prisci filius, quod nondum pubes hostem in bello vulne

rasset.

* Singulas uncias pondo auri, &c.] Non plus quam pondus unciæ servent, uxoris, et unins cujusque filiæ gratia. Lege Oppia cautum postea ne qua mulier plus semuncia auri haberet. Inf. xxxiv. 1.

u Ut salinum patellamque] Ad hæc itaque duo sufficiebat argenti libra decem uncias nostrates cum semisse pendens. Patella' Festo sunt' vasa picata parva sacrificiis faciendis apta.' Est enim patella diminutivum a patera, cui a patentibus labris nomen. Gall. une tasse. In sacrificando

possint ceteri senatores libram argenti tantum, æris signati quina millia * in singulos patres familiæ relinquamus. Ceterum omne aurum," argentum, æs signatum, ad triumviros mensarios extemplo deferamus, nullo ante senatus consulto facto; ut voluntaria collatio et certamen adjuvandæ rei publicæ excitet ad æmulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquæ plebis. Hanc unam viam, multa inter nos collocuti, consules invenimus. Ingredimini,' Diis bene juvantibus. Res publica incolumis et privatas res facile salvas præstat. Publica prodendo,18 tua nequicquam serves.' In hæc tanto animo consensum est, ut gratiæ ultro consulibus agerentur. Senatu inde misso, pro se quisque aurum, argentum, et æs in publicum conferunt, tanto certamine injecto, ut prima inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse; ut nec triumviri accipiundo, nec scribæ referundo sufficerent. Hunc consensum senatus equester ordo est secutus; equestris ordinis plebes. Ita sine edicto, sine coërcitione 2o magistratus,+ nec remige in supplementum, nec stipendio res publica eguit ; paratisque omnibus ad bellum, consules in provincias profecti sunt.

[ocr errors]

20

37. Neque aliud magis' tempus belli fuit, quo Cartha

P Reliquum auri quicquid erit.

Nec scribæ ad referendum in tabulas sufficerent.

Rupert. ex argento vel argentea.-18 Vet. lib. apud Sigon. perdendo.-19 Al. accipiendo, et mox referendo.-20 Ita ex emendatione Gron. pro vulg. sine cohortatione.

NOTE

magistratus hoc poculi genere dabat pédient. Deo vinum.

* Eris signati quina millia] Quinque scilicet assium millia, qui hoc tempore semunciales erant. Hæc quantitas exiguam nunc summam redderet, vix ultra 1451. 16s. 8 d.

+ Sine coërcitione [coërtione] magistratus] Ita Pal. unus: nec abludunt alii scripti : quod idem est ac sine coercitione ; utrumque enim perinde dicitur. Vulgo sine cohortatione; sed hæc frustra jam adhibita: nisi inter

▾ Ad triumviros mensarios] De his pretere, sine alia, seu nova cohortaactum lib. xxIII. c. 21. tione magistratus. Mallem, si liceret, sine coactione.

2 Ingredimini] Intellige e proximo, hanc unam viam. Gall, Prenez cet ex

a Magis tempus belli] Redundare vi

« IndietroContinua »