Immagini della pagina
PDF
ePub

ventis, præterquam Africo, tutum facit. Ab intimo sinu peninsula excurrit, tumulus is ipse, in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari: ab occasu stagnum claudit, paulum et ad septemtrionem fusum; incertæ altitudinis, utcumque exæstuat aut deficit mare. Continenti urbem jugum ducentos fere et quinquaginta passus patens conjungit. Unde, cum tam parvi operis munitio esset, non objecit vallum imperator Romanus: seu fiduciam hosti superbe ostentans, sive ut subeunti sæpe ad moenia urbis recursus pateret.

43. Cetera, quæ munienda erant, cum perfecisset, naves etiam in portu, velut maritimam quoque ostentans obsidionem, instruxit, circumvectusque classem, cum monuisset præfectos navium, ut vigilias nocturnas intenti servarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari; regressus in castra, ut consilii sui rationem, quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset, militibus ostenderet, et spem potiundæ cohortando faceret, concione advocata ita disseruit: Ad urbem unam oppugnandum 18 si quis vos adductos credit, is magis operis vestri, quam

......

18 Quatuor Mss. et vett. Edd. oppugnandum, quod rectius opinatur Ru

NOTE

&c. Sunt tamen quibus Homeri locum XIII. Odysseæ, hic imitatus credatur Maro.

e Utcumque exæstuat aut deficit mare] Utcumque hic significat prout, seu perinde ut. Quomodo accipi videtur a Cic. in Oratore, Utcumque se affectum videri, et animum audientis moveri volet, įta certum vocis admovebit sonum:' atque a Plauto in Pœnulo, Utcumque est ventus, exin velum vortitur.' Acceperat prius Scipio a piscatoribus stagni hujus naturam, quod lutulentum ubique, plerisque locis vadosum esset, et quod magna ex parte quotidie circa vesperam decresceret. Alia quoque

ad rem utilia perscrutatus fuerat.

Continenti urbem jugum, &c. conjungit] Polyb. isthmum, et montem appellat in peninsulæ formam, quem tumulum et jugum vocat noster, et quo urbs continenti adhæret.

& Omnia ubique primo obsessum hostem conari] Ideo intentos jusserat esse præfectos navium, quod obsidionis initio maximi esse consueverunt conatus eorum qui obsidentur.

h Ad urbem unam oppugnandum] An ad oppugnandam legas, parum interest. Quæ sequuntur ex Polybio fere mutuatus est Liv. nec totam Scipionis apud eum orationem expressit.

m 20

et m

emolumenti rationem exactam, milites, habet.' Oppugnabitis enim vere moenia unius urbis, sed in una urbe universam ceperitis Hispaniam. Hic sunt obsides omnium nobilium regum populorumque: qui, simul in potestate vestra erunt, extemplo omnia, quæ nunc sub Carthaginiensibus sunt, in ditionem 19 tradent. Hic pecunia omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum possunt, quippe qui mercenarios exercitus alant, et quæ nobis maximo usui ad conciliandos animos barbarorum erit. Hic tormenta, arma, armamenta, et omnis apparatus belli est, qui simul vos instruet, et hostes nudabit. Potiemur præterea cum pulcherrima opulentissimaque urbe, tum opportunissima portu egregio, unde terra marique, quæ belli usus poscunt, suppeditentur. Quæ cum magna ipsi habebimus, tum demserimus hostibus multo majora. Hæc illis arx, hoc horreum, ærarium, armamentarium, hoc omnium rerum receptaculum est. Hinc rectus in Africam cursus est: i hæc una inter Pyrenæum et Gades statio: hinc omni Hispaniæ imminet Africa." Sed, quoniam vos instructos et ordinatos cognosco, ad Carthaginem Novam oppugnandam totis viribus et bono animo transeamus.' Cumque omnes una voce, hoc faciendum,' succlamarent, eos Carthaginem duxit. Tum terra marique eam oppugnari jubet.

I

44. Contra Mago Poenorum dux, cum terra marique'

1 Præsens potius opus vestrum, quam omnem ejus utilitatem vere inspicit. Qui et vos armabit ac muniet, et simul spoliabit hostes commodis suis.

* Ex hac velut arce Carthaginienses universæ Hispaniæ dominantur, aut minantur servitutem.

pert.-19 Al. in deditionem; et paulo post alunt Gron. Doujat. Crev.-20 Tà et abest a Ms. Pet.-1 In Edd. ante Gron. Huc rectus ex Africa; dein pleri. que Mss. et Edd. antt. hinc omnis Hispania imminet Africa.

NOTE

i Hinc rectus in Africam [Huc rectus ex Africa] cursus est] Plus quidem est ostentari militibus transitum in Africam, quod vult Pet. ubi scriptum, Hinc rectus in Africam cursus est: sed id forte nimium Romanis, qui vixdum ullius ultra Iberum urbis

compotes. Malim igitur vulgarem retinere lectionem; quando nec aliter scripti fere omnes: satis enim est hoc rerum statu, si spes fiat, capta hac urbe, præcludi Pœnis aditum ex Africa in Hispaniam.

instrui oppugnationem videret, et ipse copias ita disponit. Oppidanorum duo millia ab ea parte, qua castra Romana erant, opponit: quingentis militibus arcem insedit: quingentos tumulo urbis in orientem verso imponit: multitudinem aliam, quo clamor, quo subita vocasset res, intentam 3 ad omnia occurrere jubet. Patefacta deinde porta, eos, quos in via ferente ad castra hostium instruxerat, mittit.4 Romani, duce ipso præcipiente, parumper cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso summittendis essent. Et primo haud impari stetere acie: 5 subsidia deinde, identidem summissa e castris, non averterunt solum in fugam hostes, sed adeo effusis institerunt, ut, nisi receptui cecinisset,' permixti fugientibus irrupturi fuisse in urbem viderentur. Trepidatio vero non in prælio major, quam tota urbe fuit. Multæ stationes pavore atque fuga desertæ sunt,6m relictique muri, cum, qua cuique erat proximum, desiluissent. Quod ubi egressus Scipio" in tumulum, quem Mercurii vocant, animadvertit, multis partibus nudata • Obsessi Romanis initio restiterunt æquali certamine.

2 Al. omittunt copulativam post mari.-3 Olim legebatur quo clamor, quo subita vis advocasset, resistentem. Pet. Reg. Men. Voss. quos ubi avocasset resistentem. Put. quo subi avocasset resintentam. Unus Pal. avocasset.-4 Rupert. conj. emittit.—5 Flor. a m. sec. h. impares st. acies, probantibus Drak. et Duk. cf. XXVII. 11.-6 Olim legebatur multæ stationes pavore atque loca deserta'sunt. Put. atque oga desertæ sunt.-7 In Edd. ante Gron. Mercurium Teutatem. Rupert. conj. Saturni: conf. Polyb. x. 10. Vid. Not. Var.

[blocks in formation]

defensoribus monia esse; omnes castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas jubet. Ipse, trium præ se juvenum validorum scutis oppositis, (ingens enim jam vis omnis generis telorum e muris volabat,) ad urbem succedit, hortatur, imperat, quæ in rem sunt; quodque plurimum ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviæ cujusque adest. Itaque in vulnera ac tela ruunt; neque illos muri, neque superstantes armati arcere queunt, quin certatim ascendant. Et ab navibus eodem tempore ea, quæ mare alluitur, pars urbis oppugnari cœpta est. Ceterum tumultus inde major, quam vis, adhiberi poterat. Dum applicant, dum partim 9 exponunt scalas militesque, dum, qua cuique proximum est, in terram evadere properant, ipsa festinatione et certamine alii alios impediunt.

45. Inter hæc repleverat jam Poenus armatis muros, et vis magna, ex ingenti copia congesta, telorum suppeditabat. Sed neque viri, nec tela, nec quicquam aliud æque, quam moenia ipsa sese, defendebant." Raræ enim scalæ altitudini æquari poterant, et, quo quæque altiores, eo infirmiores erant. Itaque, cum summus quisque eva

P Et magnus telorum numerus suppetebat muros tuentibus armatis, quod ingentem eorum copiam antea congestam haberent in eam rem.

8 In Mss. hiberi et haberi; in Edd. antt. videri. Rupert. conj. cieri, vel fieri, vel potius inhiberi, h. e. adhiberi.—9 Crev. leg. raptim; minus necessarie, sed ingeniose, teste Doering.

[ocr errors]

10 Put. et ingenti conia. Men. et Voss. et ingenti copia. Edd. antt. et in

NOTE

bus, vocant; quod enim ejus loco subdidere, appellant, ignotum scriptis.

P Tumultus inde major, quam vis, adhiberi poterat] Non dubito quin, ut Gron. censet, ita scripserit Livius, potius quam aut haberi, quod in Regio, aut videri poterat, ut vulgo legitur. Idque indicant Colbertinus nnus cum Put. in quibus hiberi poterat,

non, quem Mercurium Teutatem appel-
lant, advertit: quod per conjecturam
eruditorum quorundam, ex vitiosa li-
brorum scriptura natum, qui habent,
Mercurium cantati (vel cantanti, aut
cantant) advertit. Quamvis enim Teu
tatem pro Mercurio Galli dixerint,
cum quibus communia multa habuere
a communi origine Hispani: atta-
men nullus hic Tentati locus; sed lo- in altero viberi.
eo cantanti, legendum cam meliori-

dere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. Quidam, stantibus scalis, cum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt. Et cum passim homines scalæque ruerent, et ipso successu audacia atque alacritas hostium cresceret, signum receptui datum est: quod spem non præsentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit, scalis et corona capi urbem non posse. Opera et difficilia esse, et tempus datura, ad ferendam opem, imperatoribus suis. Vix prior tumultus conticuerat, cum Scipio ab defessis jam vulneratisque recentes integrosque alios accipere scalas jubet, et vi majore aggredi urbem., Ipse, ut ei nuntiatum est, æstum decedere,' quod per piscatores Tarraconenses, nunc levibus cymbis, nunc, ubi eæ siderent,' vadis pervagatos stagnum,' compertum habebat, facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos "3 duxit. Medium ferme diei erat; et ad id, quod sua sponte cedente in mare æstu trahebatur aqua, acer etiam septemtrio' ortus inclinatum stagnum eodem, quo æstus, ferebat, et adeo nudaverat vada, ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi

[ocr errors]

13

9 Cum ii, qui ad supremum cujusque scalæ gradum ascenderant, non possent inde in fastigium murorum eniti, et nihilominus alii super alios ascenderent. a Recedere a muris fluctus maris agitati.

'Tis locis in quibus cymbæ subsidebant, et fundo limoso adhærescebant.

gens copia.-11 Defensabant Gron. Crev.-12 Al. sederent, pervagatos per stagnum.-13 Put. eo seu marmatos. Edd. antt. eo armatos. Conj. Crev. D.

NOTE

a Opera et difficilia esse, &c.] Repete e superioribus spem (sive opinionem), obsessis dedit.

▾ Medium ferme diei erat] Observatum antea est ex Polyb. æstum decedere stagno solitam sub crepusculum: id nunc paulo ante meridiem factum Livius narrat. Oportet igitur bis singulis diebus accessum ac recessum contigisse: quod in Oceano usitatum ut septenis ferme horis redeat æstus: in Mediterraneo rarius, nec ita statis vicibus.

Septemtrio] Ventus est ab Arcto sive Ursa Majori flans: unde Græcis 'ATаρKTías, eadem queratione Latinis a Septemtrionibus, sen stellis, ex quibus quasi junctis Triones figurantur, id est, boves, (sic rusticorum lingua dictos a terendo, ut vult Varro,) vel potius quod ita sitæ sint, ut ternæ quæque triangulum efficiant. Sidus universum Planstrum appellatur.Ventus ipse nautis Oceani, Nort, Medi terranei Tramontana,

« IndietroContinua »