Immagini della pagina
PDF
ePub

genua vix superaret. Hoc, cura ac ratione compertum, in prodigium ac Deos vertens Scipio,' qui ad transitum Romanis mare verterent, et stagno 14 auferrent," viasque ante nunquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum jubebat ducem itineris sequi, ac medio stagno evadere ad monia.

46. Ab terra ingens labor succedentibus erat:' nec altitudine tantum monium impediebantur, sed quod euntes 's ad ancipites utrimque ictus subjectos habebant Romanos ;* ut latera infestiora subeuntibus, quam adversa corpora, essent." At parte in alia quingentis 16 et per stagnum facilis transitus, et in murum ascensus inde fuit. Nam neque

Magno periculo Romani conflictabantur cum accedebant ad muros.

"Ita ut latera militum Romanorum qui muros subibant majori obnoxia essent periculo, quam ipsa pectora.

secum armatos.-14 Al. signa ; al. stagna et stagnum.

15 'Si non alia h. 1. corrupta sunt, certe vox euntes, pro qua Doering, conj. superstantes. Plura tentavit Gron.' Rupert. Vid. Not. Var.-16 In Edd.

NOTE

t In prodigium ac Deos vertens Scipio] More suo. Solebat enim, ut proximo cap. diximus, sua omnia prodigio imputare.

u Mare verterent et stagno [stagna] auferrent] Ex libris manu exaratis, alii habent stagna, alii stagnum, quidam stagno. Prima lectio ceteris præstare videtur: tum quod in pluribus sit; magis enim opinor miraculum sonat stagna auferre, quam mare stagno auferre.

* Subjectos habebant Romanos] Valde laborant hoc loco interpretes. Expedita res erit, si verbum habebant referamus ad monia imposita capiti collis, quo urbs adibatur: participium vero euntes ad Romanos, qui urbem ea parte invadebant. Moenia porro intelligere oportet, qualia Hierosolymis tribuit Tacitus Histor. lib. v. erant enim jam tum ejus muri per artem obliqui, aut introrsus sinuati, ut latera oppugnantium utrimque pa

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

opere emunitus erat, ut ubi ipsius loci ac stagni præsidio satis creditum foret; nec ulla armatorum statio aut custodia opposita, intentis omnibus ad opem [eo] ferendam,17 unde periculum ostendebatur. Ubi urbem sine certamine intravere, pergunt inde, quanto maximo cursu poterant, ad eam portam, circa quam omne contractum certamen erat. In quod adeo intenti omnium non animi solum fuere,18 sed etiam oculi auresque pugnantium, spectantiumque et adhortantium pugnantes, ut nemo ante ab tergo senserit captam urbem, quam tela in aversos inciderunt, et utrimque ancipitem hostem habebant. Tunc, turbatis defensoribus metu, et moenia capta, et porta intus forisque pariter refringi cœpta; et mox cædendo confectis ac distractis,19 ne iter impediretur,* foribus, armati impetum fecerunt. Magna multitudo et muros transcendebat; sed hi passim ad cœdem oppidanorum versi. Illa, quæ portam ingressa erat, justa acies, cum ducibus, cum ordinibus,& media urbe in * Ut sine impedimento ingredi possent, qui adhuc foris erant.

C

ante Gron. quietus.-17 Particula eo abest a Mss. Put. et Reg. ad opem offe rendam.—18 Al. fuerant; et mox refringi cœpit; et sic Rhenanus.-19 Put. confectis ac distractis. Petav. confractis ac distractis. Gron. malit diffractis.

NOTE

ti milites cum scalis. Pro quingentis (quod in Reg. et Put. extat) male in aliis quietus et facilis.

2 Ad opem eo ferendam] Abest a veteribus libris Tò eo, insertum a Rhenano, majoris perspicuitatis causa; neque enim necessarium est.

a Et utrimque ancipitem hostem ha bebant] Fallor, aut pendet hoc membrum e proxime superiori; unde repetendum vocabulum antequam: et habebant, pro habuerunt, vel haberent. Hostem vero ancipitem dicit Romanos, quorum qui scalis ascenderant muros, jam a tergo: qui effringebant portam, a fronte urgebant.

b Cadendo confectis [confractis] ac distractis, ne iter impediretur, foribus]

Ita Sigon. Probat tamen Gronov. Regii, Puteani, aliorumque lectionem, cædendo confectis ac distractis, ne iter impediretur, foribus: nisi distractis malis diffractis. Verum confectæ fores haud satis placent: quod si confectos ac distractos propugnatores intelligamus, nihil supererit quo regatur nomen foribus. Colb. alter pro foribus, habet fortibus, quasi vellet auctor Romanos, velut cedendo fortioribus defensorum, qui jam quoque labore confecti, illos huc illuc distraxisse, ut ipsi in urbem penetra rent, impetu in eos qui nondum pugnaverant facto.

c Mugna multitudo] Romanorum.

d Cum ducibus, cum ordinibus] Ser

e

forum processit. Inde cum duobus itineribus fugientes videret hostes, alios ad tumulum in orientem versum, qui tenebatur quingentorum militum præsidio, alios in arcem, in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis, qui moris pulsi fuerant, refugerat; 20 partim copiarum ad tumulum expugnandum mittit, partim ipse ad arcem ducit. Et tumulus primo impetu est captus, et Mago, arcem conatus defendere, cum omnia hostium plena videret, neque spem ullam esse, se arcemque et præsidium dedidit. Quoad dedita arx est, cædes tota urbe passim facta; nec ulli puberum, qui obvius fuit, parcebatur. Tum, signo dato, cadibus finis factus. Ad prædam victores versi, quæ ingens omnis generis fuit.

47. Liberorum capitum virile secus ad decem millia capta. Inde, qui cives Novæ Carthaginis erant, dimisit;" urbemque et sua omnia, quæ reliqua eis bellum fecerat, restituit. Opifices ad duo millia hominum erant: eos pub

y Captivorum e numero eos liberavit, qui cives erant Carthaginis Nova.

Omnes Edd. confractis.-20 Refugerant Gron. et mox partem vulg. Edd. pro partim.-1 Et cædes Gron.

2 Virile sexus et virilis sexus alii Mss. virilis sexus Edd. antt. Vid. Not.

NOTE

vatis ordinibus, voluit, opinor, dicere, ut instructa acies maneret, in hoc etiam per urbem captam inces

su.

e Partim [partem] copiarum] Licet scripti plerique partim habeant, perspicua tamen lectio vulgaris, partem ; quod servat Regius unus.

Virile secus [virilis sexus] Reg. scribit virile sexus. Put. virile secus. Menar. virilis secus. Cujus nominis usum erudite observat probatque pluribus Gron. ex veteribus optimis scriptoribus apud Gell. ex Sallustio, Tacito, Ammiano Marcellino; quorum dubia videri posset auctoritas, variante plerisque locis scriptura: non ita Ausonii, apud quem mensura carminis no

men secus exigit. Juno, Ceres, et Vesta, secus muliebre, sorores.' Et 'Nota Caledoniis nuribus, muliebre secus, strix.' Sive hoc neutrius generis nomen sumatur in nominandi casu per appositionem, pro muliebris sexus; sive in accusativo, (qui tamen ablativi loco sit,) pro muliebrem sexum, ut cum Græcorum more dicimus os humerosque Deo similis, pro eo quod est ore humerisque Deo similis : sed hæc in giguendi casum resolvuntur, quasi dicas sorores sexus muliebris, strix muliebris sexus. At virile ac muliebre secus non absolute dicuntur, sed vel utrumque, vel alterum adjuncto aut intellecto altero, pro virilis ac muliebris sexus.

36

licos fore populi Romani edixit, cum spe propinqua libertatis, si ad ministeria belli enise operam navassent. Ceteram multitudinem incolarum juvenum ac validorum servorum in classem ad supplementum remigum dedit. Et auxerat navibus octo captivis classem. Extra hanc multitudinem Hispanorum obsides erant; quorum perinde, ac si sociorum liberi essent, cura habita. Captus et apparatus ingens belli; catapultæ maximæ formæ 4h centum viginti, minores ducentæ octoginta et una: ballista majores viginti tres, minores quinquaginta duæ: scorpionum majorum minorumque et armorum telorumque ingens numerus: signa militaria septuaginta quatuor. Et auri argentique relata ad imperatorem magna vis: pateræ aureæ fuerunt ducentæ septuaginta sex, libras ferme omnes pondo: argenti factis signatique decem et octo millia et trecenta pondo: vasoHæc omnia C. Flarum argenteorum magnus numerus. minio quæstori appensa annumerataque sunt. Tritici quadraginta millia modium,6 hordei ducenta septuaginta. Naves onerariæ sexaginta tres 7 in portu expugnatæ captæque: quædam cum suis oneribus, frumento, armis, ære præterea ferroque, et linteis, et sparto, et navali alia materia ad

i

Var. et mox populo Rom.-3 Haud dubie XVIII. captivis leg. e Polyb. x. 17. 11-13.' Rupert.-4 Vett. libri apud Sigon. ferme.-5 Infecti conj. Gron. probantibus Doering. et Rupert.-6 Al. modiorum.-7 CXIII. Gron. Dou

[blocks in formation]

classem ædificandam: ut minimum omnium, inter tantas opes belli captas, Carthago ipsa fuerit.

8

48. Eo die Scipio, C. Lælio cum sociis navalibus urbem custodire jusso, ipse in castra legiones reduxit, fessosque milites omnibus uno die belli operibus (quippe qui et acie dimicassent, et capienda urbe tantum laboris periculique adissent, et capta, cum iis, qui in arcem confugerant, iniquo etiam loco pugnassent) curare corpora jussit. Postero die, militibus navalibusque sociis convocatis, primum Diis immortalibus laudesque et grates egit, qui se non urbis solum opulentissimæ omnium in Hispania uno die compotem fecissent, sed ante eo congessissent omnis pæne Africæ atque Hispaniæ opes; ut neque hostibus quicquam relinqueretur, et sibi ac suis omnia superessent. Militum deinde virtutem collaudavit, quod eos non eruptio hostium, non altitudo monium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset, quo minus transcenderent omnia perrumperentque. Itaque, quanquam omnibus omnia deberet, præcipuum 10 muralis coronæ decus ejus esse, qui primus murum ascendisset. Profiteretur, qui se dignum eo duceret dono. Duo professi sunt, Q. Trebellius centurio legionis quartæ et Sex. Digitius socius navalis; nec ipsi tam inter se acriter contendebant, quam studia excitaverant uterque sui corporis hominum. Sociis C. Lælius præfectus classis; legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat. Ea contentio cum prope seditionem veniret, Scipio tres recuperatores" cum se da

m

* Cuncta affatim suppeterent.

a Accenderant ambo contentiones hominum ejus ordinis, ex quo quisque ipsorum erat: militum nempe, alter terrestris, alter navalis exercitus.

jat. Crev.-+ Bellicas vet. lib. apud Sigon.

8 Operis frustra leg. Rhenanus, judice Doering. Mox in Edd. ante Gron. in ante capienda.—9 Al. laudes gratiasque.-10 Tamen post præcipuum ad

NOTE

Inter tantas opes belli captas] Sigon. opes bellicas.

m Muralis corona decus] Ea ex auro erat, pinnis fastigiata.

n Tres recuperatores] Reciperatio' erat, ut ait Gallus Ælius apud Festum, 'cum inter populum, et reges, nationesque et civitates peregrinas

« IndietroContinua »