Immagini della pagina
PDF
ePub

tumultuosa magis prælia, quam magna, et ferme omnia Romanis secunda fuerunt. Inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine; cum Hannibal nocte signa moveret, locum insidiis quærens; Marcellus, nisi certa luce, et explorato ante, non sequeretur."

3. Capuæ interim Flaccus dum bonis principum vendendis, agro, qui publicatus fuerat, locando (locavit antem omnem frumento P) tempus terit; ne deesset materia in Campanos sæviendi, novum in occulto gliscens per indicium protractum est facinus. Milites ædificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens, ne suum quoque exercitum, sicut Hannibalis, nimia urbis amoenitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coëgerat ædificare. Erant autem pleraque ex cratibus aut tabulis facta, alia arundine texta, stramento intecta omnia, velut de industria, alimentis ignis. Hæc noctis una hora ut omnia incenderent, centum septuaginta Campani, principibus fratribus Blosiis, conjuraverant. Indicio ejus rei ex familia Blosiorum facto, portis repente jussu proconsulis clausis, cum ad arma signo dato milites concurrissent; comprehensi

Nec nisi missis prius qui itinera explorarent.
Amotos procul ab domibus, tum ut, &c.
A Blosiorum servis.

i Tuguria.

sit: Marcellus vestigiis instabat.'' Doering. Non est quod auctore Doering. deleatur sequi, etsi bene quoque dicitur instare vestigiis, ut c. 12. et al.' Rupert.

2 Agroque in Lov. 5. apud Drak.—3 ‹ Pro Campanos perperam Rhenanus tentat Capuanos: nam urbis Capuæ cives ex vulgari loquendi usu Campani dicuntur.' Doering.—4 'Pro ut incenderent in quibusdam librr. Mss. simpliciter incendere, usu certe loquendi haud repugnante, ut docuerunt ad h. Ì. in

NOTE

P Locavit autem omnem frumento] Non pecunia, ut plerumque fit: sed certo frumenti numero, quem anuuatim penderent conductores, seu coloni.

* In Campanos sæviendi] Cives urbis Capuæ proprio nomine Campani Romanis dicti. Unde nihil erat cur hic

Rhen. Capuanos scriberet.

Coëgerat ædificare] Flaccus.

• Stramento intecta] Gall. Tous couverts de chaume.

t Noctis una hora] Hæc, quæ in multis desunt, leguntur diserte in Regio, cujus mihi copia.

omnes, qui in noxa erant," et, quæstione acriter habita, damnati necatique: indicibus libertas et æris dena millia * data. Nucerinos et Acerranos querentes, ubi habitarent, non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fulvius ad senatum misit. Acerranis permissum, ut ædificarent, quæ incensa erant. Nucerini Atellam, quia id maluerant, (Atellanis Calatiam migrare jussis) traducti. Inter multas magnasque res, quæ, nunc secundæ, nunc adversæ, occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinæ quidem arcis excidit memoria. M. Ogulnius et P. Aquillius in Etruriam legati ad frumentum coëmendum, quod Tarentum portaretur, profecti; et mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque, eodem in præsidium cum frumento missi sunt.

3

4. Jam æstas in exitu erat, comitiorumque consularium instabat tempus. Sed literæ Marcelli, negantis e re publica esse, vestigium abscedi ab Hannibale, cui cedenti

terpretes.' Doering. Vid. Not. Var.-5 Nonnemo codicum cæcultabant: verbum vetustum, sed nec Livii, nec huc congruens: ex eo Lipsius solicitabant. Pontanus, occultabant: quod extat in Put. Reg. Pal. uno: sed ex eo fieri omnino debuit occupabant: nihil enim hic, cur quisquam cogitationes occultaret.' J. F. Gronov.-6 Mille milit. de ex. urb. par num. Rom. sociorumque : explicant, mille milites, quorum quingenti erant Romani, quingenti,socii. Sed, si verum est, urbano exercitui, sive urbanis legionibus, nunquam ascriptos fuisse socios, instituto militiæ Romanæ ordini repugnare videtur, illa explicatio. Nihil verius igitur conjectura Dukeri, vocem Romanorum et adjectam T que temere e margine in textum importatas esse suspicati. Nec reperiuutur hæ duæ voces in pluribus librr. Mss. apud Drak.' Doering.

NOTE

" Qui in noxa erant] Gall. Qui étoient complices du crime.

* Eris dena millia] Nostra pecunia 291 1. 13 s. 4 d.

Nucerinos] Campaniæ, di Nocera in Principatu citeriore.

• Acerranos] In eadem Campania, dell' Acerra.

1 Par numerus] Exercitus, qui apud urbem, constabat non tantum Romanis militibus legionariis, sed etiam sociis. Igitur quingenti cives Romani, totidemque e sociorum numero missi, ut fierent omnino mille.

b Comitiorumque consularium instabat tempus] Habebantur hoc tempore ea comitia circa finem Julii, aut initium Sextilis mensis, qui post Augustus ; idque ex quo Q. Fulvius' Nobilior et T. Annius Luscus, propter subitum Celtiberiæ motum, consulatum Kal. Januarii inierant, ann, scilicet U. 600. quod testatur Cassiodorus; et Epit. Livii XLVII. quæ ad ann. 598. refert. Hic dies deinde solennis ineundi consulatus fuit stante rep.

c Vestigium abscedi] Eadem est loquendi forma ac cum dicimus, ne

certamenque abnuenti gravis ipse instaret, curam injecerant, ne aut consulem, tum maxime res agentem, a bello avocarent, aut in annum consules deessent. Optimum visum est, quanquam extra Italiam esset, Valerium potius consulem ex Sicilia revocari. Ad eum literæ jussu senatus ab L. Manlio prætore Urbis missæ cum literis consulis M. Marcelli; ut ex iis nosceret, quæ causa Patribus eum potius, quam collegam, revocandi ex provincia esset. Eo fere tempore legati ab rege Syphace Romam venerunt, quæ is prospera prælia cum Carthaginiensibus fecisset, memorantes. 'Regem nec inimiciorem ulli populo, quam Carthaginiensi, nec amiciorem, quam Romano,' affirmabant ' esse. Misisse eum antea legatos in Hispaniam ́ad Cn. et P. Cornelios, imperatores Romanos. Nunc ab ipso velut fonte petere Romanam 10 amicitiam voluisse.' Senatus non legatis modo benigne respondit, sed et ipse legatos cum donis ad regem misit, L. Genucium, P. Potelium, P. Popillium. Dona tulere, togam et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam." Protenus et alios Africæ regulos jussi adire." Iis

7 Pro gravis, quod plurimi librr. Mss. apud Drak. tuentur, in Edd. quibus. dam gravius legitur.-8 Vet. lib. apud Sigon. urbano.-9 Olim legebatur quæ i. p. p. rex cum.-10 Vulgo legebatur Romanorum.-11 Olim legebatur, pateram auream ex quinque pondo factam.-12 Prot. et al. Afr. reg. jussi adire. Vulgo pro jussi legebatur jussit, pro quo J. F. Gronovius, imperante, ut ait, sensu, et consentientibus Mss. reposuit jussi, nec ullus recentiorum inter pretum de hujus correctionis veritate dubitavit. Sed quis ferat apud Livium ejusmodi orationem: Protenus et alios Africa regulos adire jussi (sunt legati,

NOTE

latum quidem unguem,' id est, vestigio tenus abscedi, quantum scilicet vestigium hominis est: quod per hy perbolen dictum.

4 Gravis [gravius] ipse instaret] Reg. et Colb. cum Put. aliisque gravis ipse

instaret.

e Pratore Urbis] Sic dicit pro prætore urbano, ad discrimen peregrini, qui ipse quoque in Urbe.

Ab rege Syphace] Syphax rex fuit

Massasylorum, qui partem Numidiæ occiduam et Mauris finitimam incolebant.

8 Ex quinque pondo auri] Ita quidem Colb. sed Reg. coronam auream ex quinque pondo factam : quod perinde est, et magis placebat Rhenano Lipsioque, adversus quos Gron. illud auri potius probat. Auri hujus pretium librarum nostrarum duo millia et octingentas haud superaret.

quoque quæ darentur, portata, togæ prætextæ et terna "3 pondo pateræ aureæ. Et Alexandriam ad Ptolemæum h Cleopatramque reges M. Atilius et M'. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginæ pallam pictam cum amiculo purpureo.1 Multa ea æstate, qua 14 hæc facta sunt, ex propinquis urbibus agrisque nuntiata sunt prodigia; Tusculi agnum cum ubere lactenti natum: 15 Jovis ædis culmen fulmine

k

1 Pocula ex auro quæ tres libras pendebant.

et dona) quæ iis quoque (Africæ regulis) darentur, (legatis illis) portata sunt? Immo pro jussit vel jussi, imperante non solum orationis concinnitate sed etiam ratione grammatica, rescribendum est jussis. Oratio enim cohæret ita: Protenus legatis, alios quoque Africæ regulos adire jussis, dona, quæ iis quoque darentur, portata sunt, nempe togæ prætextæ cett. Ceterum pro protenus, quod jam pro porro tenus, positum est, male quoque in editione Drakenb. protinus legitur.' Doering. Non est quod displiceat rò jussi, modo post adire major ponatur distinctio.' Rupert.-13 Vulg. ternum, pro terna. J. F. Gronov. de pec. vet. 1. vi. mavult ternas sc. libras.-14 Al. multa æstate, qua. -15 Tusculi agnum natum cum ubere lactenti, continente lac. lactanti plerique Mss. et omnes Edd. ante Gronov. recte, si verum ac perpetuum est, quod Serv. ad Virg. Georg. 1. 315. monet: lactans est, quæ lac præbet; lactens, cni lac præbetur.' Sed ex iis, quæ Burm. ad Seren. Sam. v. 349. notavit, colligitur, ubera lactentia dici posse ratione matris, quæ ubera lacte plena

NOTE

Ptolemæum] Epiphanem intelligit Ptolemæum, inter Ægypti ex bac stirpe reges, ordine quintum, qui paulo ante Cleopatram duxerat Antiochi magni filiam.

Cleopatramque reges] Reginæ cum regibus conjunctæ reges quoque appellantur; eadem ratione qua hominis nomen utrique sexui tribuitur.

★ Reginæ pallam] Ex eo dictam Varro pallam vult, quod foris ac palam induatur; est enim pallium quadrum ad vestigia usque deductum, et fere sumitur pro honestæ mulieris exteriori vestimento; quod gemmis in ordinem affixis et phrygionum opere plerumque ornabatur: unde apud Plautum Menæch. act. 111. sc. 2. 'pallam ad phrygionem fert;' et

apud Virg. 1. Æneid. ' pallam signis auroque rigentem.' Nomen Isidorus deducit ånd roû náλλew, seu a mobilitate, quod rugis vibrantibus sinuata crispetur. Gall. une cimarre brodée, un manteau de femme, une veste en broderie. Gallorum tamen veterum pallæ breviores, nec infra verenda.

1 Cum amiculo purpureo] Amiculum apud Romanos pro meretricio pallio lineo aliquando dictum est, si fides Isidoro : non ita apud alias gentes se rem habuisse, neque id apud Romanos fuisse perpetuum ex hoc loco facile est conjicere. Fuit hoc amiculum indumenti species, velando, ut videtur, capiti. Gall. un voile, une cape de pourpre,

ictum ac prope omni tecto nudatum: iisdem ferme diebus Anagniæ terram,16 ante portam ictam,m diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse: et aves, ad compitum Anagninum," in luco Dianæ nidos in arboribus reliquisse: Tarracinæ in mari haud procul portu angues magnitudinis miræ lascivientium piscium modo exultasse: 17 Tarquiniis porcum cum ore humano genitum: et in agro Capenate, ad lucum Feroniæ, quatuor signa" sanguine multo diem ac noctem sudasse. Hæc prodigia hostiis majoribus procurata decreto pontificum, et supplicatio diem unum Romæ ad omnia pulvinaria, alterum, in Capenate agro, ad Feroniæ lucum, indicta.

5. M. Valerius consul literis excitus, provincia exercituque mandato Cincio prætori, M. Valerio Messalla præfecto classis cum parte navium in Africam prædatum simul speculatumque, quæ populus Carthaginiensis ageret pararetque, misso, ipse decem navibus Romam profectus, cum prospere pervenisset, senatum extemplo habuit. de suis rebus gestis commemoravit. Cum annos prope sexaginta in Sicilia terra marique sæpe magnis cladibus bellatum esset, se eam provinciam confecisse." Neminem Carthaginiensem in Sicilia esse: neminem Siculum, qui

[blocks in formation]

Ibi

gerat.' Drak.-16 ‘Pro terram vett. codd. offerunt vel ternam, vel thermam, vel termam, unde Hermam fortasse legendum esse conjicit Rubenins. Sed, utrum mos Hermas ante urbium portas ponendi in Italia viguerit, recte dubitat Dukerus.' Doering.-17 Al. piscium more exult.

NOTE

Anagniæ terram, ante portam ictam] Non displicet Rubenii conjectura reponentis Hermam. Hermæ quippe, sive Mercurii, ante portas statui solebant et favent aliquatenus Mss. Reg. quidem et Put. habent ternam. Voss. et Colb. termam. Menard. thermam. Sed si Hermam legimus, scribendum erit ictum.

■ Compilum Anagninum] Nomen

loci in Hernicis inter Pictas et Ferentinum, qua in viam Latinam desinit Lavicana. Is in cauponam transiit, vulgo Hosteria d'Anagni.

• Annos prope sexaginta in Sicilia] Observat Sigon. ab Ap. Claudio con. sule, qui primus bellum in Siciliam transtulit, ad hoc tempus, unmerari

annos 55.

« IndietroContinua »