Immagini della pagina
PDF
ePub

6

excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis occurrerunt. Indibilis pro utroque locutus, haudquaquam ut barbarus stolide incauteque, sed potius cum verecunda gravitate, propiorque excusanti transitionem ut necessariam, quam glorianti eam velut primam occasionem raptam. Scire enim se, transfugæ noment execrabile veteribus sociis, novis suspectum esse. Neque eum se reprehendere morem hominum, si tamen anceps odium causa, non nomen, faciat.' Merita inde sua in duces Carthaginienses commemoravit, avaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis injurias in se atque populares. 'Itaque corpus duntaxat suum ad id tempus apud eos fuisse ; animum jam pridem ibi esse, ubi jus ac fas crederent coli. Ad Deos quoque confugere supplices, qui nequeant hominum vim atque injurias pati. Se id Scipionem orare, ut transitio sibi nec fraudi apud eum, nec honori sit. Quales ex hac die experiundo cognorit, perinde operæ eorum pretium faceret.' Ita prorsus respondet facturum Romanus; nec pro transfugis habiturum, qui non duxerint societatem ratam, ubi nec divini quicquam, nec humani sanctum esset, Productæ deinde in conspectum iis conjuges liberique lacrymantibus gaudio redduntur, atque eo die in hospitium abducti. Postero die fœdere accepta fides, dimissique ad

Modo causa transfugii non ipsum nomen transfugæ, dubium reddat odium impendens ab utrisque.

copiis.-2 Ea velut ad primam occasionem rapta Gron. Doujat. Crev. Vulgata lectio glorianti ea ad primum occasionem rapta debetur ingenio Rhenani, sed nostra, quam recte Drakenborchius revocavit, optimorum Codd. auctoritate nititur.' Doering.-3 Ex eo die experiundo cognoverit olim legebatur. To faceret sustulit Rhenan.-4 Olim legebatur in conspectum ejus. • Put. in conspectum is. Reg. Men. Voss. his. Pal. iis.' J. F. Gron.-5 Al. adducti : sed rectius ex usu loquendi abducti; vide Drak. ad h. 1.' Doering.—6 In castris Gron. Doujat. Ita olim legebatur. Deinde Put. castris tenebant.

NOTE

• Quam glorianti eam [ea] Palatini codices habent, eam velut primam occasionem raptam, quod Gronov. pla

cet.

[ocr errors]

Transfugæ nomen] Sumta videtur hæc sententia ex orat. legati Mitylenæi apud Thucyd. lib. 111. cap.

17.

copias adducendas. Iisdem deinde castris tendebant,6" donec ducibus iis ad hostem perventum est.

[ocr errors]

18. Proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Bæculam 7 erat. Pro castris equitum stationes habebat. In eas velites antesignanique et qui primi agminis erant, advenientes ex itinere, prius quam castris locum caperent, adeo contemtim impetum fecerunt, ut facile appareret, quid utrique parti animorum esset. In castra trepida fuga compulsi equites sunt, signaque Romana portis prope ipsis illata. Atque illo quidem die, irritatis tantum ad certamen animis, castra Romani posuerunt. Nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit, plano campo in

7In multis Mss. Betulam.' Rupert.-8 In Edd. ante Gron. recepit.—

NOTE

" Iisdem deinde in castris tendebant] Gron. ex Put. cui consonat Colb. Iis castris tenebant: quod fulcire nititur auctoritate, tum ipsius Livii lib. XXVIII. ubi, Lava Celtiberos, novum exercitum, supra novem millia hominum; dextra Punica tenere:' sed ibi tenere refertur ad læva et dextra, nimirum loca. Addit Valer. Flaccum ex scripto Oxoniensi, apud quem, hinc lævo Telamon pelago tenet.' Sed ibi vulgo legitur, lævum pelagus tenet. Malim itaque ex recepta magis scriptura tendebant, id est, conjunctis cum Scipione copiis, cum eo castra metabantur, sive in ipsius castris tentoria habebant.

× Prope urbem Bæculam] Memoratur hoc oppidum Polybio, qui Baĺkuλa in plurali numero vocat. Ptolemæus Authetanis sive Ausetanis tribuit. In Reg. editisque pluribus scribitur Betula, in Colb. Besula. Unde in suspicionem venio eam urbem fuisse quæ nunc Besalu in Cataloniæ tractu emporitano. Favet Hasdrubalis consi-. lium de transitu in Galliam cogitantis, apud Nostrum et Polyb. Sed

negotium facessit quod idem Polybius Castuloni vicinum facit hunc locum, sive, ut ipse nominat, KarraAv: et Noster mox cap, 20. testatur paucis post prælium factum ad Bæculam diebus, Scipionem, cum rediret Tarraconem, saltu Castulonensi excessisse: unde sequi videtur Bæculam non in Ausetanis, sed in Oretanis, certe procul ab Ausetanis et Tarracone fuisse. Accedit quod initio cap. 19. dicitur Hasdrubal, commisso ad Bæculam prælio, præter Tagum, qui in Celtiberorum finibus oritur, per Carpetanos longe ab Tarracone dissitos fluit. Simile veri videtur prælium in Castellanorum regione, cui vicini Ausetani, commissum fuisse; nec Castulonensi, sed Castellanensi saltu Scipionem rediisse Tarraconem ; Hasdrubalem vero, qui paulo ante victus secundum Tecum seu Tichim fluvium, (hodie le Tech,) qui eo tractu oritur, ad Pyrenæum contenderet: Livium autem exemplo Polybii pro fluviolo minoris nominis Teco, (ut a Plinio vocatur,) Tagum subjecisse notissimum flumen.

[ocr errors]

summo patentem: fluvius ab tergo; ante circaque velut ripa præceps oram ejus omnem cingebat. Suberat et altera inferior summissa fastigio planities. Eam quoque altera crepido haud facilior in ascensum ambibat. In hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit. Scipio, circumvectus ordines signaque, ostendebat, hostem, prædamnata spe æquo dimicandi campo, captantem tumulos, loci fiducia, non virtutis armorumque,1 stare in conspectu. Sed altiora moenia habuisse Carthaginem, quæ transcendisset miles Romanus. Nec tumulos, nec arcem, ne" mare quidem armis obstitisse suis. Ad id fore altitudines," quas cepissent hostes, ut per præcipitia et prærupta salientes fugerent. Eam quoque se illis fugam clausurum?' Cohortesque duas, alteram tenere fauces vallis, per quam deferretur amnis, jubet; alteram, viam insidere, quæ ab urbe per tumuli obliqua in agros ferret. Ipse expeditos, qui pridie stationes hostium pepulerant, ad levem armaturam, infimo stantem supercilio," ducit. Per aspreta

• Campus altior amnem habebat; a tergo, a fronte, atque ab lateribus, crepidine cingebatur, quæ similis erat præruptis amnium ripis.

9 Doering. demonstrat nostram lectionem alteri damnata, quam nonnulli librr. vett. exhibent, longe præferendam esse: quem vid.-10 Mutatum Rhenano in virtutis aut armorum.-11 Nec Gron. Et paulo infra hostibus pro hostes est Rhenani.-12 'Infimo stantem supercilio. Mur. in infimo. Ms. Gud.

NOTE

Nam etsi non procul Tago commissum fuisset prælium, non per saltam Castnionensem, sed per Idubedam montem rectum iter Scipioni Tarraconem redeunti erat.

▾ Equites Numidas, &c. demisit] Gall. Hasdrubal fit descendre la cavalerie Numidienne, &c. dans le champ qui étoit au-dessous de son camp, mais plus élevé que la campagne voisine.

Ad id fore altitudines] Gall. Que ces éminences occupées par les ennemis

ne serviroient qu'à les engager à fuir par des précipices, &c.

• Infimo stantem supercilio] Gall. Qui étoient logés en bas sur la ravine. Supercilium dicitur pars collis eminentior, sic apud Virgil. 1. Georg. 'Ecce supercilió clivosi tramitis undam Elicit.' Ducta metaphora ab hominum superciliis, quæ supra oculos eminent.

b Per aspreta] Scripti per aspera, scilicet loca.

a

primo, nihil aliud quam via impediti, iere." Deinde, ut sub ictum venerunt, telorum primo omnis generis vis ingens effusa est in eos: ipsi contra, saxa, quæ locus strata passim, omnia ferme missilia, præbet, ingerere, non milites solum, sed etiam turba calonum immixta armatis. Ceterum, quanquam ascensus difficilis erat, et prope obruebantur telis saxisque, assuetudine tamen succedendi ◄ 14 muros et pertinacia animi subierunt primi. Qui, simul cepere aliquid æqui loci, ubi firmo consisterent gradu, levem et concursatorem hostem atque intervallo tutum, cum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad cominus conserendas manus, expulerunt loco, et cum 15 cæde magna in aciem altiori superstantem tumulo impegere. Inde Scipio, jussis adversus mediam evadere aciem victoribus, ceteras copias cum Lælio dividit, atque eum parte dextra tumuli circumire, donec mollioris ascensus viam inveniret, jubet. Ipse ab læva, circuitu haud magno, in transversos hostes incurrit. Inde primo turbata acies est, dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obvertere ordines volunt. Hoc tumultu et Lælius subiit, et, dum pedem referunt, ne ab tergo vulnerarentur, laxata prima acies, locusque ad evadendum et mediis datus est; qui per tam iniquum locum, stantibus integris ordinibus, elephantisque ante signa locatis, nunquam evasissent. Cum ab omni parte cædes fieret, Scipio, qui

a Muros subeundi, seu ascendendi.

¿Qui proximi hostibus erant, ascenderunt in tumulum.

in summo. Forte, in imo.' J. F. Gron.-13 Per aspreta primo, nihil. Scripti, Per aspera primo nihil aliud quam via impediti iere: deinde ut sub ictum venerunt telorum. Quidam et prima. Nonnulli recentiores tamen jactum.' J. F. Gron. -14 Vulgo legebatur in Edd. ante Sigon. et assuetudine succedendi.-15

NOTE

e Nihil aliud quam via impediti] Rectum videbatur, nullo alio quam via impediti: sed non ineleganter accusativo utitur : nihil aliud impediti, quasi non aliter impediti quam viæ

difficultate.

d Omnia ferme missilia] Adjective dicuntur missilía saxa, ad jaciendum idonea.

lævo cornu in dextrum incucurrerat,17 maxime in nuda hostium latera pugnabat. Et jam ne fugæ quidem patebat locus. Nam et stationes utrimque Romanæ dextra lævaque insederant vias, et portam castrorum ducis principumque fuga clauserat; addita trepidatione elephantorum, quos territos æque atque hostes timebant. Cæsa igitur ad octo millia hominum.

19. Hasdrubal, jam ante, quam dimicaret, pecunia rapta elephantisque præmissis, quam plurimos poterat, de fuga excipiens, præter Tagum flumen ad Pyrenæum tendit. Scipio, castris hostium potitus, cum præter libera capita omnem prædam militibus concessisset, in recensendis captivis decem millia peditum, duo millia equitum invenit. Ex iis Hispanos sine pretio omnes domum dimisit: Afros vendere quæstorem jussit. Circumfusa inde multitudo Hispanorum, et ante deditorum, et pridie captorum, REGEM eum ingenti consensu appellavit. Tum Scipio, silentio per præconem facto, 'sibi maximum nomen imperatoris esse,' dixit, quo se milites sui appellassent. Regium nomen alibi magnum, Romæ intolerabile esse.18 Regalem animum in se esse, si id in hominis ingenio amplissimum ducerent, tacite judicarent; 19 vocis usurpatione abstinerent.' Sensere etiam barbari magnitudinem animi, cujus miraculo nominis alii mortales stuperent, id ex tam alto fastigio aspernantis. Dona inde regulis principibusque Hispanorum divisa, et ex magna copia captorum equorum

Qui velut ex multo eminentiore loco despiciebat nomen regis, quod homines ceteri velut admirabile suspicerent.

Olim omiss. cum.-16 Fierent Gron. Doujat.-17 Scriptum invenimus Cantabrigiæ incucurrerat, idemque integre notavit Salmasius ex Put. Quid igitur nos moraretur lævitas edentium incurrerat?' Jac. Gron.

18 In Edd. ante Gron. intolerundum esse. Sed omnes Gall. et Pall, nolente Rhenan. intolerabile.-19 Vet. lib. apud Sigon. taciti judicarent. Mox, 'in Put. Flor. et Lov. 4. usurpationem. Cf. ad xxxIII. 34. si lectio est certa; nam abstinere quidem quarto casui, sed alio sensu, jungitur.' Rupert.

NOTE

• Præter Tagum flumen] Legendum auguror præter Tecum, ob rationes

superiori cap. allatas: et hic fl. juxta Pyrenæum.

« IndietroContinua »