Immagini della pagina
PDF
ePub

e

proximo anno interfecti terrebant. Et ea 17 omnia accidisse, cum unus imperator, unus exercitus hostium in Italia esset: nunc duo bella Punica facta, duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in Italia esse. Quippe et Hasdrubalem, patre eodem Hamilcare genitum, æque impigrum ducem, per tot in Hispania annos Romano exercitatum 18 d bello, gemina victoria insignem, duobus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis. Nam itineris quidem celeritate ex Hispania, et 19 concitatis ad arma Gallicis gentibus, multo magis, quam Hannibalem ipsum, gloriari posse. Quippe in iis locis hunc coëgisse exercitum, quibus ille majorem partem militum fame ac frigore, quæ miserrima mortis genera sunt, amisisset.' Adjiciebant etiam periti rerum Hispaniæ, ' haud cum ignoto duce2° C. Nerone congressurum; sed quem in saltu impedito deprehensus forte, haud secus quam puerum, conscribendis fallacibus conditionibus pacis frustratus elusisset.' Omnia majora etiam vero præsidia hostium, minora sua, metu interprete, semper in deteriora inclinato, ducebant.

45. Nero, postquam jam tantum intervalli ab hoste fecerat, ut detegi consilium satis tutum esset, paucis milites alloquitur. Negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re ipsa tutius fuisse, quam suum. Ad certam eos se victoriam ducere. Quippe ad quod bellum collega non ante, quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datæ ab senatu copiæ fuissent majores instructioresque, quam si adversus ipsum Hannibalem iret,

16 Abisse Gron. Crev.-17 Vulgat. ante Gron. lect. et eo.-18 Exercitum Gron. Doujat. Crev.-19 Edd. ante Sigon. carent T et.—20 ‹ Put. haud cum ignoto cum duce C. Nerone. Dele prius cum, aut scribe, haud jam ignoto cum duce.' J. F. Gron.

NOTE

nisi auspicato suscipi, fierive mos

erat.

a Romano exercitatum [exercitum] Colb. unus, exercitatum: quod perinde est.

e Gemina victoria insignem] Relata de ambobus Scipionibus fratribus in Hispania cæsis.

Ad satietatem ipsius peditum, &c.] Vide supra c. 38.

profectus sit, eo ipsos, quantumcumque virium momentum addiderint, rem omnem inclinaturos.' Auditum modo in acie, (nam, ne ante audiretur,' daturum operam) alterum consulem et alterum exercitum advenisse, haud dubiam victoriam facturum. Famam bellum conficere, et parva momenta in spem metumque impellere animos. Gloria quidem ex re bene gesta partæ fructum prope omnem ipsos laturos. Semper, quod postremum adjectum sit, id rem totam videri traxisse. Cernere ipsos, quo concursu, qua admiratione, quo favore hominum iter suum celebretur.' Et, Hercule, per instructa omnia ordinibus virorum mulierumque, undique ex agris effusorum, inter vota et 3 preces et laudes ibant: illos præsidia rei publicæ, vindices urbis Romæ imperiique appellabant: in illorum armis dextrisque suam liberumque suorum salutem ac libertatem repositam esse.. Deos omnes Deasque precabantur, ut illis faustum iter, felixque pugna, matura ex hostibus victoria esset, damnarenturque ipsi votorum, quæ pro iis suscepissent; ut, quemadmodum nunc soliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies læti ovantibus victoria obviam irent. Invitare inde pro se quisque et offerre et fatigare + precibus, ut, quæ ipsis jumentisque usui essent, ab se potissimum sumerent. Benigne omnia cumulata dare. Modestia certare milites, ne quid ultra usum necessarium sumerent:

Futurum ea de causa, ut illi (milites ipsius Claudii Neronis) addito quantumcumque tenui momento (ad copias M. Livii alterius consulis) victoriam, si forte nutaret, secum traherent atque inclinarent ad Romanos.

1 Vulgat.lection, audiatur jubet Rhenan.-2 'Scripti partes, pares, partem: quod postremum editt. ab Andrea ad Moguntinos. Aldus primum parte; Juntas parte.' J. F. Gron. Forte sperata; Gron. Sed gloriæ, quæ adhuc speratur, nullus vel certe non magnus fructus est; nec obest, quod gloria parta dicitur, quæ adhuc sperabatur: nam hic est frequens usus perfecti, ut et in eo, quod dicit ex re bene gesta, i. e. si res bene gesta fuisset; de quo non dubitabat Nero, qui jam certam victoriam animo præsumserat;' Duker. Partæ pro pariendæ, quæ pareretur, Jac. Gron.' Rupert.-3 Ac Gron. Donjat. Crev. Mox inf. eæd. habent liberorumque pro liberumque.-4 Olim legebatur

NOTE

Per instructa omnia] Supple, itinera vel loca.

nihil morari, nec ab signis absistere cibum capientes: diem ac noctem ire: vix, quod satis ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare. Et ad collegam præmissi erant, qui nuntiarent adventum, percunctarenturque, clam an palam, interdiu an noctu, venire sese vellet, iisdem an aliis considere castris. Nocte clam ingredi❝ melius visum est.

i

46. Tessera per castra ab Livio consule data erat, ut tribunum tribunus, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet. Neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis adventum alterius consulis sentiret; et coarctatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat, quod Claudianus exercitus nihil ferme, præter arma, secum in expeditionem tulerat. Ceterum in ipso itinere auctum voluntariis agmen erat; offerentibus sese ultro et veteribus militibus perfunctis jam militia, et juvenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque virium aptum militiæ videbatur, conscripserat. Ad Senam castra alterius consulis erant; et quingentos

k

flagitare.-5 In multis optimisque Mss. subsistere; unde Gron. post hæc verba excidisse putabat nec subsistere: duo enim esse diversa, excedere ex ordinibus et subsistere cibi capiendi gratia; utrumque antem de illis negatum mirificam prodere diligentiam. Probarunt hæc Crev. et Drak. Contra monet Baner. diversa quidem esse ista duo, at non h. 1. ubi nulla conditio absistendi a signis fuerit, nisi ut cibum caperent; absistere autem hic dictum esse pro abire, recedere, remotius consistere, wegtreten.' Rupert.-6 ' Cantabrig. clamitare. Alii clammare, clamminare. Videntur velle clam intrare, quod ad alterius marginem notatum fuit.' Jac. Gron. Olim omitteb. rd melius.

NOTÆ

h Nec ab signis absistere cibum capientes] Probarem Gronovianam ex conjectura lectionem, nec ab signis absistere, nec subsistere, cibum capientes; verum codices, in quibus est verbum subsistere, nulli habent absis. tere.

i Tessera per castra] Mandatum vel jussum sive tessera sive alio siguo datum.

Ad Senam] Senam Gallicam Dimi

rum, quæ et Senogallia, Senonum Italicorum olim caput, in Veteri Umbria trans Apenninum: de qua paulo ante. Hod. Sinigaglia in Urbini ducatu, qui ab Urbano VIII. Ecclesiæ Romanæ ditioni adjunctus. Ea non procul, ad Metaurum fluvium, fusus cæsusque Hannibal; quod frustra quidam ad Cæsennam trahunt, longius ab Metauro dissitam.

inde ferine passus Hasdrubal aberat. Itaque cum jam appropinquaret, tectus montibus substitit Nero, ne ante noctem castra ingrederetur. Silentio ingressi, ab sui quisque 7 ordinis hominibus in tentoria abducti, cum summa omnium lætitia hospitaliter excipiuntur. Postero die consilium habitum, cui et L. Porcius Licinus prætor affuit. Castra juncta consulum castris habebat, et ante adventum eorum, per loca alta ducendo exercitum, cum modo insideret angustos saltus, ut transitum clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat. Is tum in consilio aderat. Multorum eo inclinant sententiæ, ut, dum fessum via ac vigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnæ differretur. Nero non suadere modo, sed summa ope orare institit, 'ne consilium suum, quod tutum celeritas fecisset, temerarium morando facerent. Errore (qui non diuturnus futurus esset) velut torpentem Hannibalem nec castra sua sine duce relicta aggredi, nec ad sequendum se iter intendisse. Antequam se moveat, deleri exercitum Hasdrubalis posse, redirique in Apuliam. Qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali, et aperire in Galliam iter, ut per otium, ubi velit, Hasdrubali conjungatur. Extemplo signum dandum, et exeundum in aciem, abutendumque errore hostium absentium præsentiumque, dum neque illi sciant Se dedisse in viam, vel iter arripuisse.

m

7 Pro quisque Perizon. ad marg. Liv. mavult quique; sed elegantins 7ð quisque plurali jungi solet.' Doering.-8 Olim legebatur inclinabant. Mox inf. pugnandi pro pugnæ.-9 In optimis Mss. delerique in Apuliam, omissis mediis verbis. Hinc Gron. conj. antequam se moveat, debellari posse redirique in Apuliam. Nos pro vulg. redireque (sc. se) reposuimus redirique, cui et que, ob accentum, mollius jungi monet Bauer.' Rupert.

NOTE

Redirique [redireque] in Apuliam] Malim redirique, ut respondeat priori passivæ vocis verbo, deleri exercitum: et Colbertini, omissis per imprudentiam librarii, quæ media erant, habent, delerique in Apuliam. Forte Delph. et Var. Clas.

deferrique in Apuliam.

Absentium præsentiumque] Uterque exercitus deceptus a Nerone, et Hannibalis absentis, et præsentis Hasdrubalis.

Livius.

7 Q

cum paucioribus, nec hi cum pluribus et validioribus rem esse.' Consilio dimisso, signum pugnæ proponitur, confestimque in aciem procedunt.

47. Jam hostes ante castra instructi stabant. Moram pugnæ attulit, quod Hasdrubal, provectus 10 ante signa cum paucis equitibus, scuta vetera hostium notavit, quæ ante non viderat, et strigosiores equos. Multitudo quoque major solita" visa est. Suspicatus enim id, quod erat, receptui propere cecinit, ac misit ad flumen, unde aquabantur, ubi et excipi aliqui possent, et notari oculis, si qui forte adustioris coloris, ut ex recenti via, essent; simul circumvehi procul castra jubet specularique, num auctum aliqua parte sit vallum, et ut attendant, semel bisne signum canat in castris. Ea cum ordine omnia relata essent, castra nihil aucta errorem faciebant. Bina erant, sicut ante adventum consulis alterius fuerant, una M. Livii, altera L. Porcii; neutris quicquam, quo latius tenderetur, ad munimenta adjectum. Illud veterem ducem assuetumque Romano hosti movit, quod semel in prætoriis castris signum, bis in consularibus referebant cecinisse. Duos profecto consules esse; et, quonam modo alter ab Hannibale abscessisset, cura angebat. Minime id, quod erat, suspicari poterat, tantæ rei frustratione Hannibalem elusum, ut, ubi dux, ubi exercitus esset, cum quo castra collata haberet," ignoraret. Profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum. Magnopere vereri, ne perditis rebus serum ipse auxilium venisset, Romanisque eadem jam fortuna in Italia, quæ in Hispania, esset. Interdum, literas suas ad eum non pervenisse, credere, interceptisque iis, consulem ad sese opprimendum accelerasse. His anxius curis, extinctis ignibus, vigilia prima dato signo, ut taciti vasa colligerent, signa ferri jussit. In trepidatione et nocturno tumultu

Equos macilentos, et fame restrictos.

10 Olim legebatur profectus.-11 Major solito Edd. ante Gron.-12 Conj.

« IndietroContinua »