Immagini della pagina
PDF
ePub

Ea arx fuit Hasdrubali ad excursiones circa in mediterraneos populos faciendas. Scipio, castris prope urbem positis, prius quam circumvallaret urbem, misit ad portas, qui ex propinquo alloquio animos tentarent, suaderentque, ut amicitiam potius, quam vim, experirentur Romanorum. Ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique vallo circumdata urbe, in tres partes exercitum dividit ; ut una semper pars, quietis interim duabus, oppugnaret. Prima pars cum adorta oppugnare est, atrox sane et anceps prælium fuit: non subire, non scalas ferre ad muros præ incidentibus telis facile erat; et jam, qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei injecti, ut in periculo essent, ne suspensi in murum extraherentur. Quod ubi animadvertit Scipio, nimia paucitate suorum exæquatum certamen esse, et jam 4 eo superare hostem, quod ex muro pugnaret; duabus simul partibus,' prima recepta, urbem est aggressus. Quæ res tantum - pavoris injecit fessis jam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum præsidium metu, ne prodita urbs esset, relictis stationibus in unum se colligeret. Timor inde oppidanos incessit, ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine, Pœ

sessum, Massessum: unde Ruben. conj. Massiensium.' Rupert.-3 Al. arx fuit Asdrubalis ad excursiones.-4 Etiam Crev.-5 Ante Gron. in unum locum

NOTE

dare, Strabo lib. 111. notat : Turdetanorum porro terram, utrisque divitem, pro miraculo refert. Argenti vero feracem adeo, ut privati argentum effodientes, triduo talentum Euboicum extraherent. Unde confirmari potest quod de situ Oringis et Massiæ diximus.

In mediterraneos populos] Hinc colligi posse videtur longe a mari fuisse Oringin, ut nunc Moron.

k Lupi superne ferrei injecti] Lupi hoc loco sunt instrumenta unca et lupinis dentibus similia, ut Turnebus

ait Adversar. lib. xI. cap. ult. At Col. Rhodigious lib. xxI. cap. 24. Lupos interpretatur serrulas mannbriatas, Gall. De petites scies emmanchées, agrestium usibus accommodas.

1 Duabus simul partibus] Exercitu in tria velut corpora diviso, urbem nonnisi una ex tribus partibus oppugnabat L. Scipio: quam fessam, nunc removit, ac duas reliquas, quæ interim quietæ manserant, conjunetim ad oppugnationem advocavit.

Itaque,

nus an Hispanus esset, obvii passim cæderentur. patefacta repente porta, frequentes ex oppido sese ejecerunt, scuta præ se tenentes, ne tela procul conjicerentur; dextras nudas ostentantes, ut gladios abjecisse appareret. Id utrum parum ex intervallo sit conspectum, an dolus aliquis suspectus fuerit, incompertum est. Impetus hostilis in transfugas factus; nec secus, quam adversa acies, cæsi. Eademque porta signa infesta in urbem illata; et aliis partibus securibus dolabrisque cædebantur [et refringebantur'] portæ, et, ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum (ita enim præceptum erat) citato equo pergebat. Additum erat et triariorum equiti præsidium. Legionarii ceteras partes pervadunt: direptione et cæde obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt.8 Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt: oppidanorum quoque trecenti ferme, qui clauserant portas. Ceteris traditum oppidum, suæ redditæ res. Cecidere in urbis ejus oppugnatione hostium duo millia ferme; Romanorum haud amplius 9 nonaginta.

4. Læta et ipsis, qui rem gessere, urbis ejus expugnatio fuit, et imperatori" ceteroque exercitui; et speciosum adventum suum, ingentem turbam captivorum præ se agentes, fecerunt. Scipio, collaudato fratre, cum, quanto poterat verborum honore, Carthagini ab se capta" captam ab eo Oringin æquasset, quia et hyems instabat, ut nec tentare Gades, nec disjectum passim per provinciam exercitum

se colligeret. Td locum invitis nostris allevit Rhen.' J. F. Gron.-6 Verba, in nullo fere Ms. reperta: unde uncinis inclusi.' Rupert.-7 Olim legebatur ceteram partem. Ceterum codex optimus Put. Reg. Men. præcipuusque ex Pall. habent ceterum partis pervadunt. Nec mihi sane admodum placet, solo foro appellato, totam aliam urbem dici, ceteram partem.' J. F. Gronov. -8 Rhenan. resecat vocem abstinuerunt, quæ in fine reperiebatur antea, visaque est nobis in Put. Men. Reg. Voss. Etiam Petav. abstinebant.' J. F. Gron.-9 Plus Gron. Crev.

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit: dimissisque in hyberna legionibus, L. Scipione fratre Romam misso, et Hannone hostium imperatore ceterisque nobilibus captivis, ipse Tarraconem concessit. Eodem anno classis Romana, cum M. Valerio Lævino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa, in Uticensi Carthaginiensique agro late populationes fecit. Extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa monia Uticæ prædæ actæ sunt. Repetentibus Siciliam classis Punica (septuaginta erant longæ naves) occurrit. Decem et septem naves ex iis captæ sunt, quatuor in alto mersæ. Cetera fusa ac fugata classis. Terra marique victor Romanus cum magna omnis generis præda Lilybæum repetit. Toto inde mari 3 pulsis hostium navibus, magni commeatus frumenti Romam subvecti.

5. Principio æstatis ejus, qua hæc sunt gesta, P. Sulpicius proconsul et Attalus rex cum Æginæ (sicut ante dictum est) hybernassent, Lemnum inde, classe juncta, Romanæ quinque et viginti quinqueremes, regiæ quinque et tri

1 Olim in citeriorem Hispaniam recipit exercitum. 'Sic Rhenanus, et cantat: 'Nos reposuimus veterem sequentes lectionem.' Immo unius maculosi codicis vitiosam scripturam. Etenim Put. et omnes Gall. duoque Pall. in citeriorem Hispaniam omnis (vel omnes) suas copias reduxit.' J. F. Gron.-2 Tò cum delet Sigon. ex improbo suo." J. F. Gronov.-3 Multi Mss. tuto inde mari; judice Drak. non minus apte, si hæc verba jungantur cum subvecti.' Rupert.

NOTE

• Circa ipsa mania Utica] Fait Utica urbs in Africa sexaginta stadiis a Carthagine, colonia Tyriorum, triennio ferme post Gades, diu ante Carthaginem condita, portu nobilis, et Punicarum Africæ coloniarum post Carthaginem opulentissima: hodie Christianis Biserta, incolis Arabibus Bensarta. Hinc Cato Uticensis dictus, quod ibi mortem sibi consciverit, desperatis partium Pompeianarum rebus.

P Lemnum inde] Insula est maris Ægæi Lemnos, inter Chersonesos du

as, Chalcidicam et Thraciam; opposita monti Atho qui in Macedonia, inde sex et octoginta passuum millibus distat. Nomen hodie retinet, Græci enim Limno adhuc vocant; nec nisi corrupte a nautis Stalimene appellatur. Olim Vulcani officinam poëtæ in ea locabant: a quo et nomen habuit urbs Hephæstias, id est, Vulcania. In ea effoditur terra Lemnia sive sigillata, quæ contra venena valet. Venetis erepta fuit a Mahomete II. Turcarum impera

tore.

ginta, transmiserunt. Et Philippus, ut, seu terra seu mari obviam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit: Larissam diem ad conveniendum exercitui edixit. Undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis convenerunt. Sustulerant enim animos Ætoli, cum ab Romana societate,' tum post Attali adventum, finitimosque depopulabantur. Nec Acarnanes solum Boeotique et qui Euboeam incolunt in magno metu erant; sed Achæi quoque, quos super Ætolicum bellum Machanidas etiam Lacedæmonius tyrannus, haud procul Argivorum fine positis castris, terrebat. Hi omnes, suis quisque urbibus, quæ pericula terra marique portendebantur,' memorantes, auxilia regem orabant. Ne 4 ex regno quidem ipsius tranquilla 5 nuntiabantur res et Scerdilædum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Mædos, si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniæ incursuros. Boeoti quidem 3 et interiores Græciæ populi, Thermopylarum saltum, ubi

6

r

2

8

'Vet. lib. ab Romana societate:

1 Olim legebatur ob Romanam societatem. nota dicendi forma est.' Sigon.—2 ' Argeorum Rhenani ab ineptiente librario vel correctore est.' J. F. Gron.-3 Portenderentur Gron. Crev. Donjat.-4 In Edd. Gron. 1664. et Doujat. nec.-5 Mss. ipsi ut tranquilla. Lege, ipsi sut tranquilla.' J. F. Gron.-6 In Edd. ante Gron. Scediletum Pleuratumque. -7 Olim legebatur Medos.-8 Vet. libr. Bæoti quidem ipsi, &c. Tò ipsi omnes scripti ignorant.' J. F. Gron.-9 Pro interiores mavult J. F. Gron. interioris; et sic legitur quoque in Edd. Francof. anni 1578.' Doering.

NOTE

Argivorum fine] Fine pro finibus. Mados] Populi Mædi, a quibus Mædica regio, diversa a Mæsia. Mædos Thraciæ populos, conterminos Dardanis facit Strabo lib. VII. Et vero ultra fluvium Strymonem erant. Vide supra Jamphorina lib. XXVI. c. 25.

• Thermopylarum saltum] Græci Thermopylas appellarunt fauces sive angustias, quibus ex Helladis provincia Locride in Phthiotidem Thessaliæ aditus patet, non ultra pedes quinque et viginti latus. Hæ inter

Etam montem et sinum Maliacum : duobus montium jugis, hinc Callidromo, inde Tychiunte sepiuntur. Pylæ dictæ sunt, seu portæ, quod ingressum præbeant portarum instar: et vero sæpius muro interclusæ fuerunt ad arcendos hostes. Thermopylæ autem appellatæ ob vicinas thermas, id est, calida lavacra. Nunc Italis vocantur Bocca di Lupo, Græcis Lycostoma. Has angustias trecenti Spartani, Leonida duce, adversus immensas Xerxis Persarum regis copias propugnarunt, donec vita superfuit.

angustæ fauces coarctant iter, fossa valloque intercludi ab Ætolis, nuntiabant, ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent. Vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant. Legationes dimittit, pollicitus, prout tempus ac res se daret, 10t omnibus laturum se auxilium. In præsentia, quæ maxime urgebat res, Peparethum præsidium urbi mittit; unde allatum erat, Attalum, ab Lemno classe transmissa, omnem circa urbem agrum depopulatum. Polyphantam cum modica manu 12 in Bœotiam, Menippum item quemdam ex regiis ducibus cum mille peltastis (pelta cetræ haud dissimilis est) Chalcidem mittit. Additi quingenti Agrianum, ut omnes insulæ

[ocr errors]

X

10 Put. Flor. tempus ac resideret. Inde nihil potuit fieri commodius quam, res se daret; quod clare conspicitur in Men. Voss. et uno Pal. Neque tamen absurdum Rhenani, tempus ac res sineret, quamvis id locum hic habere neget Modius.' J. F. Gron.-11 Olim legebatur, quæ maxime urgebant res, pararent, tum præsidium. Lectionem Peparethum ex corruptarum lectionum vestigiis feliciter Nostro restituerunt Sigon. et Gron.' Doer. Put. Reg. Men. urgebat respirarentlium præsidium: ultima varietas aliter habetur in duobus posterioribus: nam Men. Pal. et Voss. Limnum. Reg. Petav. et Pal. alter Lemnum.' J. F. Gron.-12 Ante Gron. Polyphantum cum modica.-13 Ita pro Enianum leg. ex Polyb. cui 'Ayplaves dicuntur 11. 65. v. 79. x. 42. populus

NOTE

[blocks in formation]

confirmat Gron. hac lectione: qua maxime urgebat res: Peparethum præsidium urbi mittit: quo intelligatur missas in insulam Peparethum copias, quæ in ea urbem ejusdem nominis tuerentur. Est enim Peparethus insula exigua maris Ægei, haud multum distans ab Thessaliæ continente, ejusque regione Magnesia, intermedia Scyatho insula paulo minore: hodie Saraquino ex Sophiano; alii Piperi dici aiunt.

* Cum mille peltastis] Pellastæ vocabantur apud Græcos peltis armati; quod brevis clypei genus sine umbone, forma lunæ semiplenæ. Amazonum pelta hederæ figuram imitabatur, auctore Xenoph.

y Quingenti Agrianum] Vulgo Æni anum: sed ex Polybio Agrianes restituit Sigon. quos Stephanus Pæoniæ

« IndietroContinua »