Immagini della pagina
PDF
ePub

X

lippi, pecuniis a principibus exigendis terebat tempus. Adeoque improvisa res fuit, ut, nisi Cretensium quidam, forte pabulatum ab urbe longius progressi, agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit. Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naves petit; et molientibus ab terra naves Philippus supervenit," tumultumque etiam ex terra nauticis præbuit. Inde Opuntem rediit, Deos hominesque accusans, quod tantæ rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset. Opuntii quoque ab eadem ira increpiti, quod, cum trahere obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste, prope in voluntariam deditionem concessissent. Compositis circa Opuntem rebus, Toronem 7 est profectus. Et Attalus primo Oreum se recepit.8 Inde, cum fama accidisset, Prusiam Bithyniæ regem in fines regni sui transgressum, omissis * Supervenit Philippus Attalicis, conantibus naves e portu in altum impellere.

a

[ocr errors]

Gron. cum Romana classis Oreum se recepisset. Cum Romana classis a Chalcide co se recepisset scil. Cynum Locridis, ubi in statione erat, ut faveret Attalo Opuntem capienti; Gron. Cf. cap. 6. extr. Recte: sed forte Cynum leg. pro eo, ne subjectum nimis remotum sit, et quia Oreum pro eo exhibent quidam Mss. et edd. vett. vel rd eo referendum ad Opuntiorum urbem, cujus navale fuit Cynus.' Rupert.-5 Effuso del. Crev.—6 Lect. antiq. Philippus advenit, metumque. Advenit in primo invenio Gryp. metum dedit Rhenan.' J. F. Gron.-7' Rectius pro Toronem Glareanus legendum esse suspicatus est Thronium, quod est oppidum Locridis haud procul Opunte.' Doering.--8 Pro se recepit in omnibus fere Mss. legitur est profectus, inepta eorundem verborum repetitione. Hinc recte, opinor, utrumque correctoribus tribuit Gron. et Livium scripsisse putat, Et Attalus

NOTE

portum, ut Attalo expugnanti Opuntem faverent Romani. Nihil igitur attinet Orei nunc mentionem fieri, quod antea expugnatum fuerat. Et male vulgo legitur Oreum sese recepisset.

x Pecuniis a principibus exigendis] Intellige a primatibus captæ civitatis Opuntiorum.

y Ab eadem ira] Ex causa ejusmodi doloris, nempe amissæ occasionis, hilippus Opuntios increpuit.

z Toronem] Est quidem Torone urbs Macedoniæ in Paraxia regione

a qua Toronaicus sinus: quæ urbs nunc Castel Rampo Italis. Sed longe distat ab iis regionibus de quibus hic agitur: unde Glar. et Sigon. exponi volunt Thronium, quod oppidum est Locrorum Epicnemidiorum ad Boagrium fluvium et sinum Maliacum, (quod olim incensum fuerat a Xerxe,) non procul Cnemide horum Locrorum primaria urbe. Constanter tamen Toronem habent membranæ quas videre mihi contigit.

a Prusiam Bithyniæ regem] Nicomedis primi filius, Zielæ frater, Pru

b

rebus atque Ætolico bello, in Asiam trajecit. Et Sulpicius Æginam classem recepit,1° unde initio veris profectus erat. Haud majore certamine, quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Toronem cepit. Incolebant urbem eam profugi ab Thebis Phthioticis. Urbe sua capta a Philippo, cum in fidem Ætolorum perfugissent, sedem eis Ætoli eam dederant urbis vastatæ ac desertæ priore ejusdem " Philippi bello. Tum ab Torone, sicut paulo ante dictum est, recepta profectus, Tritonon et Drymas, 12d Doridis parva atque ignobilia oppida, cepit. Inde Elatiam, jussis ibi se opperiri Ptolemæi Rhodiorumque legatis, venit. Ubi cum de finiendo Ætolico bello ageretur, (affuerant enim legati nuper Heraclea concilio Romanorum Ætolorumque,) nuntius affertur, Machanidam Olympiorum solenne ludicrum parantes Eleos aggredi statuisse. Prævertendum id

primo Oreum; inde... in Asiam trajecit; Sulpicius cet.' Rupert.-9' To rebus adjecit Rhenan. quod in prioribus edit. deerat.' J. F. Gron. Add. Romanis Gron. Doujat. Crev.-10 Recipit Gron. Doujat. Crev.-11 Pervenissent, &c. vasta ac desertæ priore quidem, Edd. ante Gron.-12 Tritonon et Drymas. In optimis Mss. Uthronon, Uthuronon, Uthoronon, et Drumias, Drymias; unde Tethronion s. Tithronion et Drumiam suspicari possis. Trepúviov dicitur Pausan. x. 3. et 33. Telpάviov Herodot. vi. 33. Tpírwvos Steph. Tithrone Plin. IV. 3. Apuμía Steph. Apvuala Pausan. et Plin. ll. ll. Apvuds Herodot. l. c.

NOTE

sias erat, Zipætæ Thracis nepos; qui dissidentibus Alexandri successoribus, Bithyniam occupaverat. Hic Philippi Macedonis gener per secundam uxorem, pro eo adversus AttaJum Pergami regem arma nunc cepit: postea populo Romano in servilem modum addictus, ut ejus se libertum profiteretur.

Sequester Tritonicam paludem memorat: ejusdem nominis in Baotia exiguus amnis ad Alalcomenas.

d Drymas] Drymaa Pausaniæ, Herodoto Drymos, dicitur. Codices Livii meliores scribunt Drumias. Phocidis quoque oppidum fuit, minus, opinor, distans ab Elatea. Quod autem hæc duo loca Noster Doridi

b Urbe sua] Nempe Thebis Phthio- ascribit, mirum videri non debet: ticis.

c Tritonon] Tethronion Herodoto vocatur, et Pausaniæ oppidum fuit Phocidis, haud procul Elatea: neque vero eo pertinet Tritonus Stephani, qui oppidulum Macedoniæ vocat cir. ca Pallenem, atque ita inter sinus Thermaicum et Toroniacum. Vibius

bellis enim et gentium migrationibus, confusi sæpe in Græcia populorum fines.

e Eleos aggredi statuisse] Id contra immunitatem Eleis concessam ob sacros Jovi ludos fieri videbatur, qua nemini armato per hanc urbem et regionem transire licebat ex Ætolo

h

ratus, legatis cum benigno responso dimissis, 'se neque causam ejus belli fuisse, nec moram (si modo æqua et honesta conditione liceat) paci facturum,' cum expedito agmine profectus per Bocotiam, Megara, atque inde Corinthum descendit; 3 unde, commeatibus sumtis, Phliunta $ Pheneumque petit. Et jam, cum Heræam 14 venisset, audito, Machanidam, fama adventus sui territum, refugisse Lacedæmonem, Ægium se ad concilium Achæorum recepit: simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset, accitam, ibi ratus se inventurum. Paucis ante diebus in Phoceas 15 trajecerant Poni: inde portus Acarnanum

[ocr errors]

Cf. Palmerii Græc. Ant. vi. 15.' Rupert.-13 In Edd. ante Gron. Per Bæ otiam, Megaram atque inde Corinthum descendit.-14 Olim Eream.-15 In Phoceas. Cum Phocearum nullibi mentio fiat, Crev. Livium pro in Phoceas scripsisse in Oxeas suspicatus est. Oxeæ ad Echinadum insulas pertinent; vid. Strab. vIII. p. 351.' Doering.

rum jurato decreto.

NOTE

f Megara] Hæc Græciæ urbs, caput exiguæ regionis (quæ Atticæ pars et quasi lacinia) medio Athenas inter et Corinthum intervallo sita, Nisi, fabulis noti, regia, a quo Nisæa portus ad sinum Saronicum nomen accepit. Sub Turcis nomen fere servat. Vocatur enim Megru, extrita secundæ syllabæ vocali. Apparet longe diversam a Megaris Siciliæ, quæ et Hybla minor, de qua sup.

XXIV. 30.

Phliunta] Phlins, cujus oppidani Phliasii, in Sicyoniæ sinu circa Asopi Achaici fontes : hodie Pinetas aliique dici volunt Phoica, alii aliter: verius forte periisse alii putant.

h Pheneumque] Pheneos oppidum fuit Arcadiæ in Peloponneso sub monte Cyllene, non procul Nonacri. de nomen adhuc retinere dicitur.

i Egium] Urbs fuit Achaiæ proprie dictæ in Peloponneso, sic appel. lata a capris duabus quæ Jovem aluere, alyas Græci appellant. Ibique

Achæorum concilia habebantur: hodie Vistiza, vel Bostizan.

In Phoceas] Phocæ insnlæ parvæ memorantur a Plinio juxta Cretam ante Sammonium promontorium, quo Punicam classem in auxilium Philippi venisse, nec impossibile est, nec admodum verisimile. Longe minus Phocæam Æolidis (quæ Asiæ civitas) devectos. Forte in Phoceas Græca terminatione dixit Livius pro in Phoceos, id est, in portus Phocidis regionis in sinu Corinthiaco. Sed quia variant exemplaria, et in quibusdam legitur in devaces, conjicit Gron. legendum in Echinades, quæ sàne insulæ sunt extra sinum. Ait enim Panos faisse in statione apud Ægium ex condicto expectantes Philippum ; sed cum audissent discessisse Romanos et Attalum ab Oreo Eubœæ, ve. ritos ne ad se iretur (sic enim omnes, non in se) et intra sinus angustias caperentur, transmisisse ex illis claustris in Echinades, inde in Acarnanum portus.

petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, veriti ne ad se iretur, et intra Rhium (fauces eæ sunt Corinthii sinus) opprimerentur.

8. Philippus moerebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam. In concilio autem,' dissimulans ægritudinem, elato animo disseruit, testatus Deos hominesque, 'se nullo loco, nec tempore defuisse,11 quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo, quanta maxima posset celeritate, tenderet: sed vix rationem iniri posse, utrum ab se audacius, an fugacius ab hostibus geratur bellum. Sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium a Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum. Sed non semper felicem esse fugam: nec pro difficili id bellum habendum, in quo, si modo congressus cum hostibus sis, viceris. Quod primum esset, confessionem se hostium habere, nequaquam pares esse sibi: 5 brevi et victoriam haud dubiam habiturum, nec meliore eventu eos secum, quam spe, pugnaturos.' Læti regem socii audierunt. Reddidit inde Achæis Heræam et Triphyliam." Alipheram autem Megalopolitis, quod suorum fuisse finium 6

[ocr errors]

Et celeritatem suam a fortuna delusam, quæ ipsi cuncta, jam jam prope sub oculis posita, eriperet.

1 In Edd. ante Gron. in concilio tamen.-2 Olim legebatur se nulli loco nec tempori defuisse.-3 Celeritate contenderet Vet. Lib. Sigon.-4 Ante Gron. sic ipsis diebus.-5 ' Nequaquam pares esse eos. Put. nequaquam pareses ibi. Pet. et Pal. pares esse sibi. Reg. patere se sibi. Men. par esse sibi. Certe nusquam deest sibi, quo deleto gaudet Rhenan.' J. F. Gron.—6 ' Quod suorum jus esse

NOTE

Nullo loco, nec tempore defuisse] addit Minyarum loco ab aliquibus Supple rebus gerendis, occasionibus, opportunitatibus; et sic meliores, contra quam vulgati nulli loco, nec tempori defuisse.

[ocr errors][merged small]

Arcades nominari. In ea fuit Pylus Triphyliaca dicta ad Messeniacæ discrimen. Utraque, ni fallor, Nestori paruit: utraque hodie in Moreæ provincia Belvedere: atque hæ duæ ab Eliaca diverse.

Alipheram] Aliphera Arcadiæ op. pidum in Elidis confinio, ad Alpheum amnem, quemadmodum Heræa.

r

satis probabant, restituit. Inde, navibus acceptis ab Achæis, (erant autem tres quadriremes et biremes totidem) Anticyram trajecit. Inde quinqueremibus septem et lembis viginti amplius, quos, ut adjungeret Carthaginiensium classi, miserat in Corinthium sinum, profectus ad Erythras Ætolorum, quæ prope Eupalium sunt, exscensionem fecit. Haud fefellit Etolos: nam hominum quod aut in agris, aut in propinquis castellis Potidaniæ atque Apolloniæ fuit, in sylvas montesque refugit. Pecora, quæ inter festinationem abigi nequierant, sunt direpta et in naves compulsa. Cum his ceteraque præda, Nicia prætore Achæorum Ægium misso, cum Corinthum petisset, pedestres inde copias per Boeotiam terra duci jussit. Ipse, ab Cenchreis 7" præter terram Atticam super

finium, Edd. ante Gron. Sed rò quod molestum est. Aut igitur pro eo quam vel qui legendum, aut pro supervacuo cancellandum est, hoc modo: Alipheram autem Megalopolitis (suorum fuisse finium satis probabant) restituit.' J. F.

NOTE

Megalopolitis] Arcadia caput hoc tempore Megalopolis, Polybii patria ad Alpheum nunc Leontari Sophiano, Nigro Londaria.

℗ Quod suorum fuisse finium satis probabant] Recte Gronov. suorum finium interpretatur, suis (Megalopolitarum) finibus comprehensam, Gall. qu'elle avoit été de leur territoire. Sed quis non miretur molestum tanto viro Tò quod, et acceptum pro relativo nominis fœminini, nempe Alipheræ, cum manifeste sit particula causativa? Significat enim Livius ideo redditam eam urbem Megalopolitis, quia hi sibi alias subjectam, seu contributam fuisse probabant.

[merged small][ocr errors][merged small]

urbs, sed castellum erat, quod hand procul mari fuisse demonstrat Livii narratio.

¶ Anticyram trajecit] Hæc Anticy-geographos, nihil mirum : etenim non ra, vel potius Anticirrha, urbs est maritima Phocidis ad sinum Crissæ um, qui pars Corinthiaci: sic dicta quod sit contra Cirrham. Creditur nunc Suola vocari. Alia ejusdem no

u Ab Cenchreis] Corinthus duobus imminens maribus, duo quoque nava

« IndietroContinua »