Immagini della pagina
PDF
ePub

k

erat, tum quod turba Baliarium tironumque Hispanorum Romano Latinoque militi objecta erat, et, procedente jam die, vires etiam deficere Hasdrubalis exercitum cœperant, oppressos matutino tumultu, coactosque, prius quam cibo corpora firmarent, raptim in aciem exire. Ad id sedulo diem extraxerat Scipio, ut sera pugna esset. Nam ab septima demum hora peditum signa cornibus incurrerunt. Ad medias acies aliquanto serius pervenit pugna; ita ut prius æstus a meridiano sole, laborque standi sub armis, et simul fames sitisque corpora afficerent,' quam manus cum hoste consererent. Itaque steterunt scutis innisi. Nam super cetera elephanti etiam, tumultuoso genere pugnæ equitum velitumque et levis armaturæ consternati, e cornibus in mediam aciem sese intulerant. Fessi igitur corporibus animisque retulere pedem, ordines tamen servantes, haud secus, quam si imperio ducis cederet integra acies. Sed cum eo ipso acrius, ubi inclinatam sensere rem, victores se undique inveherent, nec facile impetus sustineri posset; quanquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal, 'ab tergo esse colles

1' Et cum ab omni parte haudquaquam cet. hoc cum ex plurimis Mss. edidere Ald. et Drak. pro vulg. tum: sed neutrum satis h. 1. aptum. Scribendum jam: neque enim tum, quod sequitur, huic particulæ respondet, sed insequenti et, sensusque est: non erat jam par pugna, quia et impares pugnabant, et Hasdrubalis exercitum jejunum deficiebant vires; Gron. Vulg. tum revocavit Doer. exponitque, jam, nunc. Sed minus placet ob seq. tum.' Rupert. Tum Doujat. Gron.-2 T et carent Edd. ante Sigon.-3 Åfficeret Gron. Doujat. Crev.-4' Consternati cet. cf. Polyb. x1. 24. pr. ubi Schweigh. suspicatur, elephantos, ante mediam Panorum aciem locatos, (v. cap. 14.) ad cornuum extremitatem et latera actos fuisse, nt ea ab impetu equitum velitumque Rom. defenderent, et deinde consternatos a cornibus rediisse seque

NOTE

* Tum quod turba Baliarium [Balearium] Repete ex superiori membro, 'haudquaquam par pugna erat;' tum aliis de causis, tum præsertim quod Baleares et tirones Hispani oppositi erant veteranis militibus Romanis et Latinis; et præterea quod Hasdru balis milites fessi erant longiore pugna, quam inire coacti fuerant non

dum capto cibo. Participium enim 'oppressos' refertur ad milites qui in exercitu Hasdrubalis. Quidam editi pro Balearium, habent lixarum: sed prius haud dubie melius; neque enim solent lixæ permixti militibus ad prælium educi.

Fessi igitur] Pœni.

10

tutumque receptum, si modice se reciperent,' clamitans, tamen, vincente verecundiam metu, (cum proximus quisque hostem cederet,5m) terga extemplo data, atque in fugam sese omnes effuderunt. Ac primo consistere signa in radicibus collium, ac revocare in ordines militem cœperant, cunctantibus in adversum collem erigere aciem Romanis. Inde ut inferri impigre signa viderunt, integrata fuga,7 in castra pavidi compelluntur. Nec procul vallo Romanus aberat, cepissetque tanto impetu castra, ni ses ex vehementi sole, qualis inter graves imbre nubes effulget, tanta vis aquæ dejecisset, ut vix in castra sua receperint se victores; quosdam etiam religio ceperit ulterius quicquam eo die conandi. Carthaginienses, quanquam fessos labore ac vulneribus nox imberque ad necessariam quie. tem vocabat, tamen, quia metus et periculum cessandi non dabat tempus, prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex propinquis vallibus congestis augent vallum, munimento sese, quando in armis parum præsidii foret, defensuri. Sed transitio sociorum, fuga ut tutior mora videretur, fecit. Principium defectionis ab Attane regulo Turdetanorum factum est. Is cum magna populaSi paulatim ac lente retrocederent.

intulisse in mediam aciem.' Rupert.-5 Cum proximus quisque hostem cederet: immo cæderet; Jac. Gron. Præstiterit hosti cederet. Sed nil mutandum, si junxeris proximus hostem.' Rupert.-6 Deinde Gron. Doujat. Crev.-7 Inte grata fuga, in castra pavidi. Optimus et meliores integra. An iterata fuga?' J. F. Gron.-8 To se carent Edd. ante Sigon.-9 Olim legebatur tanta vis aquæ dejecta esset; et tantæ vis; et receperit se.-10 Ante Sigon. ceperat legebatur.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

rium manu transfugit. Inde du o munita oppida cum præsidiis tradita a præfectis Romano. Et ne latius, inclinatis semel ad defectionem animis, serperet res, silentio proximæ noctis Hasdrubal castra movet.

16. Scipio, ut prima luce, qui in stationibus erant, retulerunt, profectos hostes, præmisso equitatu signa ferri jubet; adeoque citato agmine ducti sunt, ut, si via recta vestigia sequentes issent, haud dubie assecuturi fuerint. Ducibus est creditum, brevius aliud esse iter ad Bætim fluvium," ut transeuntes aggrederentur. Hasdrubal, clauso transitu fluminis, ad oceanum flectit. Et jam inde fugientium modo effusi abibant; idque ab legionibus Romanis aliquantum intervalli fecit. Eques levisque armatura, nunc ab tergo, nunc ab lateribus occurrendo,' fatigabat morabaturque: sed cum ad crebros tumultus signa consisterent, et nunc equestria, nunc cum velitibus auxiliisque peditum prælia consererent, supervenerunt legiones. Inde non jam pugna, sed trucidatio velut pecorum fieri; donec ipse dux, fugæ auctor, in proximos colles cum sex millibus ferme semiermium evasit. Ceteri casi captique : castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communierunt, atque inde, cum hostis nequicquam subire iniquo ascensu conatus esset,3 haud difficulter sese tutati sunt. Sed obsidio in loco nudo atque inopi vix in paucos dies tolerabilis erat. Itaque transitiones ad hostem + fiebant. Postremo dux ipse, navibus acceptis, (nec procul inde aberat marc)

1 Occurrendo. Forte incurrendo: nam quomodo ab tergo alicui occurri possit, non intelligo.' Duk.-2 In Edd. ante Gron. in proximos colles cum septem millibus.-3 Olim Cum hostes conati essent.-4 Hostes Gron. Doujat.—

NOTE

n Ad Batim fluvium] Inter Hispaniæ flumina e præcipuis est Batis, hodie Arabico vocabulo Guad-al-qui vir, id est, fluvius magnus: in Tugiensi exoriens saltu, qui nunc Sierra de Alcaraz, qua Castella nova ad Gra natæ Murciæque regnorum terminos sese insinuat: hinc Bæticæ infusus

de ipsius nomine dictæ, quæ maxima ex parte in Vandalitiæ nomen transiit, vulgo nunc Andaluzia, ab ortu ad occasum amono alveo et recto prope cursu per Cordubam decurrit, donec paulo supra Hispalim, in austrum deflectens, in Atlanticum tandem se effundat oceanum.

nocte relicto exercitu, Gades perfugit. Scipio, fuga ducis hostium audita, decem millia peditum, mille equites relinquit Silano ad castrorum obsidionem. Ipse cum ceteris copiis, septuagesimis castris, protenus causis regulorum civitatiumque cognoscendis, ut præmia ad veram meritorum æstimationem tribui possent, Tarraconem rediit. Post profectionem ejus Masinissa, cum Silano clam congressus, ut ad nova consilia gentem quoque suam obedientem haberet, cum paucis popularibus in Africam trajecit; non tam evidenti eo tempore subitæ mutationis causa," quam documento post id tempus constantissimæ ad ultimam senectam fidei, ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse. Mago inde, remissis ab Hasdrubale navibus, Gades petit. Ceteri, deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga, dissipati per proximas civitates sunt. Nulla manus numero aut viribus insignis. Hoc maxime modo, ductu atque auspicio P. Scipionis, pulsi Hispania Carthaginienses sunt: tertiodecimo anno 7 P post bellum ini

a

z Cujus subitæ transitionis ad Romanos non tam manifesta eo tempore fuit causa, quam eam tunc quoque justam fuisse docuit postea constantia ejus in fide Romanorum usque ad extremam senectutem.

a Nullus militum globus.

• Quam d. p. i. tempus... fidei sc. evidenti, h. e. fide postea evidenter indicante. Docente fide; Crev. Per documentum fidei, h. e. quod fide docnit; Doer. constantissima fide emend. Duk. hoc sensu: tum quidem non existente, apparente subitæ mutationis causa, sed constantissima fide existente documento, ne tum quidem cet.' Rupert.-6 Put. Reg. Men. Pal. Voss. carent posteriore pars.-7 In omnibus Mss. et edd. antt. quarto decimo; sed leg. duodecimo: nam forma hæc est loquendi, qua primus annus non comprehenditur; re vera antem hic est Punici belli annus XIII. et imperii Scipionis sextus; Sigon. quinto forte pro sexto, quod Scipio sub finem demum æstatis cum imperio in Hispaniam venit, et ineunte hujus anni æstate Panos Hispania pepulit, adeoque quintus annus nondum expletus fuit; Crev. quinto, quam recte Put. Flor. Cant. pro quinto, postquam: sic enim gaudet loqui Livius. Cf. Jac. Gron. et Drak. Duk. ad Flor. Gron. ad Justin.' Rupert.

NOTE

• Septuagesimis castris] Dies in itinere consumsit saltem septuaginta, quibus castra mutare seu diversis locis metari oportuit.

P Tertiodecimo anno] Revera decimus tertius currebat annus secundi

belli Punici, sextus imperii huic P. Scipioni delati; qui tamen quintus dicitur post acceptam provinciam, excluso scilicet anno primo; qua ratione hic idem decimus tertius bel. li annus dicendus esset duodecimus

tum, quinto, quam P. Scipio provinciam et exercitum accepit. Haud multo post Silanus, debellatum referens, Tarraconem ad Scipionem rediit.

r

17. L. Scipio cum multis nobilibus captivis nuntius receptæ Hispaniæ Romam est missus: et cum ceteri lætitia gloriaque ingenti eam rem vulgo ferrent, unus, qui gesserat, inexplebilis virtutis veræque laudis, parvum instar eorum, quæ spe ac magnitudine animi concepisset, receptas Hispanias ducebat. Jam Africam magnamque Carthaginem, et in suum decus nomenque velut consummatam ejus belli gloriam spectabat. Itaque, præmoliendas sibi * ratus jam res conciliandosque regum gentiumque animos, Syphacem primum regem statuit tentare. Masæsylorum is rex erat. Masæsyli, gens affinis Mauris, in regionem 3 Hispaniæ, maxime qua sita Nova Carthago est, spectant.

[ocr errors]

Et ejus belli gloriam consummatam velut quid ad honorem et famam suam necessarium respiciebat.

1 In Edd. ante Gron. consummatum. Pro consummatam, quod libri vett. tam scripti quam excusi constanter servant, lectionem consummandam, a Ruhnkenio ad Vell. Pat. 11. 29. p. 170. propositam, eo minus in textum recipere dubitavi, quo magis de hujus loci integritate jam ab aliis dubitatum est. Præbet autem recepta lectio sensum commodissimum : et spectabat ejus belli gloriam, in suum decus nomenque quasi absolvendam, h. e. ad summum plane fastigium extollendam; nomen, quasi, se Africanum appellatum iri, præsagivisset Scipio. Jam Gronovius tentaverat: et in suum decus nomenque olim consummandi ejus belli gloriam spectabat. Alii difficultates, quibus laborat vetus lectio consummatam, ita expedire studuerunt, ut consummatam belli gloriam secundum morem adjectiva cum aliis nominibus conjungendi pro consummati belli gloriam positum esse dicerent.' Doering.-2 Ibi Gron. Doujat. Crev. Putean. et quivis optimi, Itaque præmolienda sibi ratus jam reconciliandosque.' J. F. Gron.-3 Regionem, non in regionem, olim legeb. et mox, ante

NOTE

post bellum initum, non computato pariter primo.

4 Unus, qui gesserat] Solus P. Scipio qui eas res gesserat.

• Parvum instar] Gallice, Il ne comptoit le recouvrement ou la conquête de toutes les provinces d'Espagne que pour un échantillon des grandes choses qu'il avoit conçues, &c.

8

• Musasyli, gens] Hi populi in Mauritaniæ parte degebant, quam postea

Romani Mauritaniam Cæsariensem dixere a Julia Cæsarea urbe, quæ nunc Tenez. Spectabant in regionem Hispaniæ ubi Nova Carthago. Huic nunc ex adverso respondet pars occidentalis regni Algeriani, ubi regnum Telensin, alias Tremisen, et in eo Oran. Dicuntur affines fuisse Mauris, id est, Mauritaniæ Tingitanæ, inter quam et Numidiam hi populi.

« IndietroContinua »