Immagini della pagina
PDF
ePub

mo veluti sparsa 10 pluribus locis reluxit, dein per continua serpens, uno repente omnia incendio hausit. Ambusti homines jumentaque foeda primum fuga, dein strage, obruerant itinera portarum. Quos non oppresserat ignis, ferro absumti; binaque castra clade una deleta." Duces tamen ambo et ex tot millibus armatorum duo millia peditum et * quingenti equites semiermes, magna pars saucii afflatique incendio, effugerunt. Cæsa aut hausta flammis quadraginta millia hominum sunt, capta supra quinque 12 millia: multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores, signa militaria centum septuaginta quatuor, equi Numidici supra duo millia septingenti, elephanti sex capti, octo flamma ferroque absumti, magnaque vis armorum capta. Ea omnia imperator Vulcano sacrata incendit.

7. Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem TM proximam petierat; eoque omnes, qui supererant, vestigia ducis sequentes, se contulerant. Metu deinde, ne dederetur Scipioni, urbe excessit. Mox eodem patentibus portis Romani accepti; nec quicquam hostile, quia voluntate concesserant in ditionem,'3 factum. Duæ subinde urbes captæ direptæque. Ea præda, et quæ castris ex incensis et igne 14 rapta erat, militi concessa est. Syphax octo millium ferme inde spatio loco communito consedit. Hasdrubal Carthaginem contendit, ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur. Quo tantus primo terror est allatus, ut, omissa Utica, Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum.'s Senatum itaque sufetes"

[ocr errors]

faciat.' Doer.-10 Sparso (scil. incendio) optimi Mss. prob. Gron.' Rupert. -11 Vet. lib. prob. Sigon. die una deleta. Put. castra de una.-12 Capti sex edd. ante Gron.

13 Deditionem Edd. antt. ut libro præcedent.-14 Incensis ex igne edd. ante Gron. Optimus, et major pars, judice Gron. castris excensis. Paulo inf. munito habebant olim.-15 Vulgat. ante Sigon. oppressurum. Mox

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

(quod velut consulare imperium apud eos erat) vocaverunt. Ibi e tribus (una de pace 16 legatos ad Scipionem decernebat: altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam revocabat: tertia Romanæ in adversis rebus constantiæ erat; reparandum exercitum, Syphacemque hortandum,' ne bello absisteret, censebat) hæc sententia, quia Hasdrubal præsens Barcinæque omnes factionis bellum malebant, vicit. Inde delectus in urbe agrisque haberi cœptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum, cum uxor non jam, ut ante, blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrymarum obtestans, ne patrem suum patriamque proderet, iisdemque flammis Carthaginem, quibus castra conflagrassent, absumi sineret. Spem quoque opportune oblatam afferebant legati, quatuor millia Celtiberorum circa urbem nomine Abbam, 18 P ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiæ juventutis, sibi occurrisse, et Hasdrubalem prope diem affore cum manu haud

[ocr errors]

suffetes omnes ante Rupert.-16 Hæc edidit Drak. ex emend. Gron. pro vulg. Ibi tribus dictis sententiis, una de pace cet. Optimi Mss. non habent rà dictis sententiis, et scitam hanc brevitatem sermonis firmavit multis exemplis Gron. ad h. 1.' Rupert. Ibi tribus dictis sententiis Gron. Donjat. Crev. In Gron. signa parentheseos sublata sunt, et post censebat punctum est positum. Verbum censebat del. conj. Crev. et Drak.-17 Orandum Gron. Donjat. Crev. -18 Obbam Mss. Olbam edd. vett. Vox nomine importune ab aliquo vide

NOTE

tur consul lingua Pœnorum. De Syriaca, seu Hebraica nominis origine antea dixi.

• Romanæ in adversis rebus constantia] Non Pœnorum, aut Numidarum animis conveniebat, qui natura leves; sed Romanorum, quorum nota constantia in adversis.

P Urbem nomine Abbam [Obbam] Ita legitur in omnibus scriptis; vulgo Olbam. Polybius Abbam vocat; melius, ni fallor. Non multum differt nomine Thabba Ptolemæi, cui videtur respondere hodie Thebessa. Utut sit, ad hanc

urbem se contulerat Syphax post nocturnam cladem, auctoribus Appiano et Polybio: quod cum ita sit, mirum videtur a legatis Carthaginiensibus Syphaci nuntiatum quatuor millium Celtiberorum circa urbem illam adventum; cum potius id legati a Syphace, qui prior eo venerat, accipere debuerint. Sed potuere eo momento quo legati ad regem veniebant, advenire ex Hispania et maritimis Africa locis hæ Celtiberorum copiæ, nondum allato ad regem nuntio.

quaquam contemnenda. Igitur non benigne 19 modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum, quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem juventutem affirmat exciturum ex regno. 'Scire incendio, non prælio, cladem acceptam. Eum bello inferiorem esse, qui armis vincatur.' Hæc legatis responsa: et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias junxerunt. Is omnis exercitus fuit triginta ferme millium 20

armatorum.

8. Scipionem, velut jam debellato,' quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticæ oppugnandæ intentum, jamque machinas admoventem muris, avertit ' fama redintegrati belli; modicisque præsidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis, ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit. Primo in tumulo, quatuor ferme millia distante ab castris regiis, consedit: postero die cum equitatu in Magnos (ita vocant) campos, subjectos ei tumulo, degressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus præliis diem absumsit; et per insequens biduum, tumultuosis hinc atque illinc excursionibus invicem, nihil dictu satis dignum fecerunt: quarto die utrimque in aciem descensum est. Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit; equitatum Italicum ab dextro cornu, ab lævo Numidas Masinissamque opposuit. Syphax Hasdrubalque, Numidicis adversus Italicum equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis, Celtiberos in mediam aciem in i Tanquam finito bello.

tur intrusa, nam Abba nota erat Syphaci.' Rupert.-19 Vulgat. olim is non benigne.-20 In plurim. codd. apud Drak. legitur millia.

1 Advertit in plurim. codd. apud Drak.-2 Regis vulgat. olim. Mox stationem pro stationes.-3 Post principes hast. perperam omnes et Mss. et edd.

NOTE

4 Romanus principes] Congruunt in hanc lectionem scripti. Congruit et mos Romanus instruendæ aciei, ut principes post hastatos locarentur,

atque ante triarios, qua de re 1. vIII. c. 8.

r Celtiberos in mediam [C. mediam] aciem] Vulgo in mediam aciem : sed de

6

adversa signa legionum accepere. Ita instructi concurrunt. Primo impetu simul utraque cornua, et Numidæ et Carthaginienses pulsi. Nam neque Numidæ, maxima pars agrestes, Romanum equitatum, neque Carthaginienses, et ipse novus miles," Masinissam, recenti super cetera victoria terribilem, sustinuere. Nudata utrimque cornibus Celtiberum acies stabat, quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis, neque spes veniæ ab Scipione erat; quem, bene meritum de se et gente sua, mercenariis armis in Africam oppugnatum venissent. Igitur, circumfusis undique hostibus, alii super alios cadentes, obstinati moriebantur; omnibusque in eos versis, aliquantum ad fugam temporis Syphax et Hasdrubal præceperunt. Fatigatos cæde diutius, quam pugna, victores nox oppressit.

9. Postero die Scipio Lælium Masinissamque cum omni Romano et Numidico equitatu expeditisque militum ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit. Ipse cum robore exercitus urbes circa, quæ omnes Carthaginiensium ditionis erant, partim spe, partim metu, partim vi subegit. Carthagini quidem erat ingens terror,' et circum

8

ante Sigon.-4 'Ita Mss. at Numidis edd. ante Gron. qui etiam mox ex optimis codd. malebat Celtiberos, mediam aciem, et pro in adversa conj. adversa vel adversam vel adversos: quorum tamen nihil satis aptum est. Forte leg. Celtiberos in mediam aciem adversus signa legionum (Rom.) accepere. Eundem vulgatæ lect. sensum eumque planum esse, non mihi persuasit Doer.' Rupert.-5 Numida agrestis olim legebatur. Mox vir doctus apud Gron. neque Carthaginiensis. -6 Vulgat. ante Sigon, supra cetera. Mox Celtiberorum pro Celtiberum. 7 Expeditissimisque olim legebatur.-8 Urbes circa omnes, quæ Gron.

NOTE

lent præpositionem in codd. meliores; dicuntur autem Celtiberi media acies, per epexegesin sive appositionem. Accepere ' autem refertur ad Syphacem Hasdrubalemque, qui contra legiones Romanas Celtiberos locarunt.

• Carthaginienses, et ipse novus miles] Variatio numeri non inelegans, pro et ipsi novi milites.

t
* Carthagini quidem erat ingens ter-

ror] Tyriorum Phœnicum coloniam fuisse Carthaginem nulli dubium esse potest: quod tamen a Didone conditum vulgo circumfertur, dubitatione non caret; estque verisimilius longe ante ejus ætatem Phonices ea colnisse loca, quod Appianus observat, Didonem memorans Tyro Carthaginem venisse a Phoenicibus conditam annis quinquaginta ante excidium Trojanum: quos et paulo post bellum

ferentem arma Scipionem, omnibus finitimis raptim perdomitis, ipsam Carthaginem repente aggressurum credebant. Itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque, quæ diutinæ obsidioni tolerandæ sunt, ex agris convehit.9 Rara mentio est pacis, frequentior le

Doujat. Crev.-9 Ita omnes Mss. et edd. ante Frob. qui reposuit convehebat ; quem secuti sunt Gron. et Doujat. Vox necessaria post sunt in quibusd.

NOTE

Trojanum Strabo lib. 1. ultra columnas Herculis progressos, eo colonias deduxisse scribit. Trecentis autem, ut minimum, annis juniorem fuisse Didonem Josephus ex monumentis Phonicum notat lib. 1. contra Appionem: ita ut Dido Carthaginem non condiderit, sed instauraverit, vel auxerit. Ejus verum nomen fuit Carthada, quod, Phoenicum lingua, sig. nificat civitatem novam, teste Solino. Ex 80-80p Cartha-hadtha, Latinis Carthada, factum Græcorum Kapynov, permutato in x Siculorum more. Latinum Carthago ab eadem est origine, mutato d in g, eadem ratione qua Hispani ex Delphino formarunt Golphin; et Galli ronger, ex rodere Latino. Apud Plautum in Pœnulo pay Chadre-anak dicta legitur, id est, sedes Anacæorum, quæ potentissima gens apud Phoenices, seu Chananæos. De quorum nomine robustis et fortibus viris generale inditum nomen. Ambitus urbis idem fuit qui Babylonis, stadiorum nempe 360. latitudo in australi saltem parte nonnisi 25. stadiorum, arctantibus euripis duobus. Murorum altitudo 40. cubitos æquabat, latitudo 22. auctore Diodoro lib. xxx11. adeo ut quondam et potentissima, et maxima totius orbis civitas haberetur, apud Suidam. Initio belli Punici septingenta civium millia, et trecentas per Africam urbes sub sua ditione habuisse dicitur a Strabone. Tres Car

thaginis partes fuere, Cothon, Byrsa, et Megara. Cothon portus fuit muro cinctus, parte una rotunda, altera quadrangula. Strabo insulam fuisse ait rotundam, euripo circumdatam, utrimque habente in orbem navalia. Hinc Cothones appellati videntur portus in mari interiores, arte et manu facti, ex Festo et Servio. Byrsa circa mediam urbem arx fuit, panlo magis ad meridiem vergens, quam cingebat murus triplex, altus 30. cubitos. In vertice templum habebat Esculapii, tantæ capacitatis, ut Byrsa a Scipione capta, in eo delituerint per septem dies hominum millia quinquaginta. Byrsæ nomen, quod corium significat Græce, videtur causam dedisse fabulæ de corio in tenuissimas partes dissecto, quo emtus a Didone locus ad condendam urbem ampliaretur. Verum nomen fuisse videtur Bosra, quod Hebræis est mu- . nimentum. Megara, vel potins Megaria, quod Pœnorum lingua villam significat, pars Carthaginis tertia, Byrsam undique cingebat. Vulgo Magalia Latini dixerunt. Hinc Cornel. Nepos apud Servium. Carthago antea speciem habuit duplicis oppidi, quasi alind amplecteretur, cujus in. terior pars Byrsa dicebatur, exterior Magalia. Diruta primum fuit a Romanis duce Scipione Africano Juniore: postea deductis colonis a Julio Cæsare dictatore restituta, eodem tempore, quo Corinthus: tandem

« IndietroContinua »