Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

gatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum. Pars maxima classem, quæ ad commeatus excipiendos parata erat, mittere jubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam, incaute agentem; forsitan etiam navalia castra,1° relicta cum levi præsidio, oppressuros. In hoc consilium maxime inclinant: legatos tamen ad Hannibalem mittendos censent. Quippe, classi ut felicissime" gerantur "1 res, parte aliqua levari Utica obsidionem: Carthaginem ipsam qui tueatur, neque imperatorem alium, quam Hannibalem, neque exercitum alium, quam Hannibalis, superesse. Deductæ ergo postero die naves, simul et legati in Italiam profecti, raptimque omnia, stimulante fortuna, agebantur ; et, in quo quisque cessasset, prodi ab se salutem omnium rebatur. Scipio, gravem jam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque præda in vetera castra ad Uticam missis, jam in Carthaginem intentus, occupat relictum fuga custodum Tuneta. Abest ab Carthagine quindecim millia ferme passuum locus, cum operibus, tum suapte natura tutus," et qui et " ab Carthagine conspici, et præbere ipse prospectum, cum ad urbem, tum ad circumfusum mare urbi, posset.

librr. vett. et edd. exhibetur.-10 Forte leg. vetera castra, ut mox dicuntur, vel hyemalia castra, ut sint ea, de quibus v. ad xxix. 35.' Rupert.-11 Classibus...geratur edd. ante Gron. Mox tueantur Gron. Donjat. Crev.-12 In edd. ante Gron. ita exhibetur Tuneta (abest a Carthagine duodecim millia ferme passuum) locum c. oper. t. sua natura tutum.—13 Et posterior olim defuit.

NOTE

eversa ab Arabibus, prorsus jacet in ruinis, ex quibus crevit Tunetum. Portus ejus dicitur nunc Marcia, ut volunt; mons autem, qui hac urbe cingebatur, hodie ab Africanis Almenara vocatur, et a Christianis Roca de Mastinaces. Nominum vestigia servant, Carthaginis quidem locus adhuc Cartin appellatus, Byrsæ vero Bersak. " Classi, ut felicissime] Vulgo classibus; Gallici omnes classi, in ablativo tamen; ut lib. IV. c. 34. Classi quoque ad Filenas pugnatum.'

* Tuneta] Tunes, aliis Tanetum : Plinio Tunicense oppidum. Urbs est Africæ ad meridiem Carthaginis, quindecim ab ea milliaribus, ex ipso Livio mox: hodie Tunis, regni sui caput, sub clientela Turcarum, piratica infamis.

y Quindecim millia ferme passuum] Sic legitur in omnibus Gallicis, quod Sigon. ex Polybio conficit: male itaque correxerat Rhen. cum duodecim millia scriberet.

10. Inde, cum maxime vallum Romani jacerent, conspecta classis hostium est, Uticam Carthagine petens. Igitur, omisso opere, pronuntiatum iter, signaque raptim ferri sunt cœpta; ne naves, in terram et obsidionem versæ, ac minime navali prælio aptæ, opprimerentur. Qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptæ et armatæ classi naves, tormenta machinasque portantes, et aut in onerariarum usum versæ,14 aut ita appulsæ ad muros, ut pro aggere ac pontibus præbere ascensus possent? Itaque Scipio,* contra quam in navali certamine solet," rostratis, quæ præsidio aliis esse poterant, in postremam aciem receptis prope terram, onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adversus hostem opposuit; easque ipsas, ne in tumultu pugnæ turbari ordines possent, malis antennisque de nave in navem trajectis, ac validis funibus velut uno inter se vinculo illigatis, comprendit: tabulasque superinstravit,16

14 Aut in onerariarum usum versæ delet Rhenan. Mox pulsæ pro appulsæ Gron. Doujat. Crev.-15 Vulgo legebatur postquam eo ventum est, ut in navali, aut contra atque in navali. 'Sed quatuor voces, postquam eo ventum est, melioris nota codd. apud Gronov. et Drakenb. ignorant. Intrusæ illæ videntur ab homine, qui, quod sponte intelligitur, excidisse putaret. Nostram lectionem primum a Rhenano propositam bene adstruxit J. Fr. Gronov.' Doering. Vid. Gron.-16 Tabulisque superstravit olim legebatur. Mox 'Rhenanus tentabat ut pervius in totum navium ordo esset. J. F. Gron. ut pervii inter se ordines essent, vel ut pervium inter ordines esset, satis audacter! Crev. ut pervium in totum ordinem esset.' Doering. Edd. Gron. Donjat. Crev. ut

NOTÆ

[blocks in formation]

tum est, hæc geri potuere.

b Contra quam in navali certamine] Ita haud dubie legendum. Revera enim rostratæ in prima acie ex mare collocabantur, ut primam in hostes impressionem facerent, essentque præsidio aliis navibus: quod et ratio monet, et Thucydidis, Polybii, ipsiusque Livii auctoritate probat Gronov. sed contra consuetum usum Scipio nunc rostratas rejicit in postremam aciem, quod numero navium impar esset Pœnis, ad pugnam aperto mari committendam, neque satis habebat temporis ad eas quæ aderant instruendas. Sic itaque oppositis in 8 F

Livius.

ut pervium ordinem faceret: et sub ipsis pontibus intervalla fecit, qua procurrere speculatoriæ naves in hostem, ac tuto recipi possent. His raptim pro tempore instructis, mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur : telorum maxime missilium, ut, quamvis longo certamine, sufficerent, vis ingens congeritur. Ita parati atque intenti hostium adventum opperiebantur. Carthaginienses, qui, si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu oppressissent," perculsi terrestribus cladibus, atque inde ne in mari quidem, ubi ipsi plus poterant, satis fidentes, die segni navigatione absumto, sub occasum solis in portum (Rusucurona 18 d Afri vocant) classe appulere. Postero die sub ortum solis instruxere ab alto naves, velut ad justum prælium navale, et tanquam exituris contra Romanis. Cum diu stetissent, postquam nihil moveri ab hostibus viderunt, tum demum onerarias aggrediuntur. Erat res minime certamini navali similis," proxime speciem muros oppugnantium navium. Altitudine aliquantum onerariæ superabant: ex rostratis Pœni vana pleraque (utpote supino jactu) tela in superiorem locum mittebant: gravior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat. Speculatoriæ naves ac levia ipsa navigia, quæ sub constratis

20

[ocr errors]

Rhen. 17 Deprehendissent edd. ante Gron.-18 'Ita ex emend. Jac. Gron. recepi pro vulg. Ruscinona. In Mss. Rusucinona, Rusucinova, Rusicinona, Rusuamona, Rusuomona, Rusuemona; in Put. Flor. et Pal. pr. Rusucmona.' Rupert.-19 Put. Men. Voss. ignorant Tò res. Unde conj. Gron. erat minime certamen navali simile.-20 Crev. Tò ipsa, at Dukerus 7ò ac delendum et ipsæ pro ipsa scribendum suspicatur. Mihi quidem omnes illas quatuor voces ac levia ipsa navigia homo naves speculatorias interpretaturus allevisse videtur. Nam primum de nullis aliis navibus, nisi de speculatoriis, sermo esse potest; deinde Noster paulo post non incommoda sed incommoda scripsit.' Doering.

NOTE

fronte onerariis, atque inter se injecto velut ponte colligatis, et inter eas procurrentibus in hostem speculatoriis minoribus navigiis, rostratas servavit; et fortasse iis usus est ad longinqua tela tormentis mittenda.

c Satis fidentes] Dicimus fidere alicui, non fidere in aliquo: sed hic sub

intelligitur pronomen sibi; ut scilicet Carthaginienses sibi, etiam in mari, diffiderent.

d Rusucurona [Ruscinona] Ruscinonæ hujus non meminere geographi. Fuit tamen hic locus, ut hinc apparet, inter Carthaginem et Uticam, forte ubi nunc Marsa, quod nomen

pontium per intervalla excurrebant, primo ipso tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur: deinde et propugnatoribus quoque incommodæ erant, quod permixta cum hostium navibus inhibere sæpe tela cogebant, metu, ne ambiguo ictu suis inciderent: postremo asseres ferreo unco præfixi (harpagones vocant) ex Punicis navibus injici in Romanas coepti. Quos cum neque ipsos, neque catenas, quibus suspensi injiciebantur, incidere possent; ut quæque retro inhibita rostrata onerariam hærentem unco traheret, scindi videres vincula, quibus alia aliis innexa erat, seriem aliam 3 simul plurium navium trahi. Hoc maxime modo lacerati quidem omnes pontes, et vix transiliendi in secundum ordinem navium spatium propugnatoribus datum est. Sex ferme onerariæ puppibus abstractæ Carthaginem sunt: major quam pro re lætitia, sed eo gratior, quod inter assiduas clades ac lacrymas unum quantumcumque ex insperato gaudium affulserat; cum eo, ut appareret, haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni cessatum a præfectis suarum navium foret, et Scipio in tempore subvenisset.

11. Per eosdem forte dies, cum Lælius et Masinissa quintodecimo ferme die in Numidiam pervenissent, Massyli, regnum paternum Masinissæ, læti ut ad regem diu

1 Primo ipsæ tanto impetu Put. et Flor. prob. Crev. nt ipsæ opponantur propugnatoribus, qui in navibus onerariis erant. primo ipso adactæ i. conj. Gron.' Rupert.-2 Vocem milites, quam pauci tantum librr. vett. post vocant exhibent, recte delevit Drak. nec magis probanda altera lectio, vocat miles.' Doering. (Harpagonas vocat miles) Gron. Doujat. et Crev.-3 Vulgat. olim lectio, (omisso T4 alia) erat et seriem. 'Seriemque quidam Mss. et edd. Asyndeton probabat Gron.' Rupert.

4 Massylii, ut antea, Gron. Doujat. Crev. Distinctionem emendav. Jac.

NOTE

Arabibus portum significat. Ab hoc loco videtur Ruscino Sardonum nrbs in Galliæ Hispaniæque confinio nomen sumsisse.

e Ut quæque retro inhibita] Ut inhibere aliquando a Nostro dicitur pro adhibere; ita inhibita pro adhibita, sive admota onerariæ rostrata: retro

autem dicit, ut ostendat a puppe injectos harpagones in proras oneraria

rum.

↑ Seriem [seriemque] aliam] Intellige naves ex ordine cohærentes, cum iis quæ in primo ordine connexæ invicem erant.

desideratum concessere. Syphax, pulsis inde præfectis præsidiisque suis, vetere se continebat regno, neutiquam quieturus. Stimulabant ægrum amore uxor socerque; et ita viris equisque abundabat, ut subjectæ oculis regni per multos florentis annos vires etiam minus barbaro atque impotenti animo spiritus possent facere. Igitur omnibus, qui bello apti erant, in unum coactis, equos, arma, tela dividit. Equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit. Exercitu haud minore, quam quem prius habuerat, ceterum omni prope novo atque incondito, ire ad hostes pergit. Et castris in propinquo positis, primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationibus progredi; inde jaculis summoti recurrere ad suos: inde excursiones in vicem fieri, et, cum pulsos indignatio accenderet, plures subire: quod irritamentum certaminum equestrium est, cum aut vincentibus spes, aut pulsis ira aggregat suos.* Ita tum a paucis prælio accenso, omnem utrimque postremo equitatum ↳ certaminis studium effudit. Ac dum sincerum equestre prælium erat,' multitudo Masæsylorum, ingentia agmina Syphace emittente, sustineri vix poterat: deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viam dantes intercursu1 stabilem aciem fecit, absterruitque effuse invehentem

* Cum ad equites utriusque partis alii earundem partium se adjungunt; sive ex spe plenioris victoriæ, si victores fuerint ; sive ex dolore, si victi fuerint, 'Pugna mere equestris et inter solos equites, non admixtis peditibus.

Gron. cum antea esset, regnum paternum Masinissæ læti, ut ad regem.-5 Emendatio Sigon. ab antiq. capti erant.-6 Imperat Rhenan. omnes utrimque postreme equitum certam, stud. eff. Mavult Sigon. exercitum pro equitum. Amborum erat Toû sincerum prætermissio. In quibusd. codd. apud Drak. effundit.—

NOTE

Spiritus possent facere] Gall. Lui certaminis studium effudit, ac dum equesenfler le cœur. tre prælium erat, quæ et ipsa admitti potest: etsi enim initio res inter equites agebatur; intervenere etiam postea pedites, et sic universus exercitus paulatim in certamen venit.

h Omnem utrimque postremo equita. tum] Duæ hic sunt lectiones: melior, meo judicio, quæ in textu habe. tur ex optimis codicibus ; alia vulgaris, omnem utrimque postremo exercitum

Repentino per turmas suas viam

« IndietroContinua »