Immagini della pagina
PDF
ePub

sese hostem, primo barbari segnius permittere equos;" deinde stare ac prope turbari 7 novo genere pugnæ; postremo, non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere, peditis præsidio audentem." Jam signa quoque legionum appropinquabant. Tum vero Masæsyli non modo primum impetum, sed ne conspectum quidem signorum atque armorum, tulerunt: tantum seu memoria priorum cladium, seu præsens terror valuit.

10

12. Ibi Syphax, dum obequitat hostium turmis, si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo graviter icto, effusus opprimitur capiturque, et vivus, lætum ante omnes Masinissæ præbiturus spectaculum, ad Lælium pertrahitur.91 Cirta caput regni Syphacis erat: eo se ingens hominum contulit vis. Cædes in eo prælio minor, quam victoria, fuit, quia equestri tantummodo prælio certatum fuerat. Non plus quinque millia occisa, minus dimidium ejus hominum captum est, impetu in castra facto, quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat. Masinissa, 'Sibi quidem,' dicere, 'nihil esse in præsentia pulchrius, quam victorem, recuperatum tanto post inter

Lentius equos impellebant.

Equites Romanos qui audaciores facti erant peditum ope.

7 'Mox propere turbari optimi Mss. rectius, quia statim cessisse dicuntur.' Jac. Gron. Insolenter dictum est.' Doer.

[ocr errors]

8 Optimus et ei propinquiores visus. Forte vinctus.' J. F. Gronov.-9 Vulgat. ante Sigon. attrahitur. Male in quibusdam editionibus Cirtha scribitur.' Doering.-10 In antiquis exhibetur editionibus eoque se ingens vis hominum ex fuga contulerat. Put. Reg. Men. eoque ingens; conj. Gron.

NOTE

dantes intercursu] Gall. Les Fantassins (de Scipion) s'étant tout à-coup fait chemin pour attaquer les ennemis, à travers leur propre cavalerie, qui s'étoit ouverte pour leur donner passage.

vis verbi pertrahitur, quod Sigonius habet cum melioribus membranis, quam verbi attrahitur, quod occurrit in plerisque editis. Significat enim omnino et ad finem usque trabere, quæ significatio est verbi perducere : nisi quod pertrahere violentiam indi

cat.

Si pudore] Intellige ut tentaret, num posset fugientes milites suos sistere, vel pudore, vel proprio suo periculo. m Dimidium ejus hominum] Ejus Ad Lælium pertrahitur] Major est sup. numeri.

vallo, patrium invisere regnum;" sed tam secundis, quam adversis, rebus non dari spatium ad cessandum. Si se Lælius cum equitatu vinctoque Syphace Cirtam præcedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum: Lælium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse.' Assentiente Lælio, prægressus Cirtam, evocari ad colloquium principes Cirtensium jubet. Sed apud ignaros regis casus, neque quæ acta essent promendo, nec minis, nec suadendo, ante valuit, quam rex vinctus" in conspectum datus est. Tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta; et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quærentium patefactæ porta. Et Masinissa, præsidio circa portas opportunaque mœnium dimisso, ne cui fugæ pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo. Intranti vestibulum in ipso limine Sophonisba, uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Pœni, occurrit, et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem, cum armis, tum cetero habitu, conspexisset, regem esse (id quod erat) rata, genibus advoluta ejus: 'Omnia quidem ut posses in nobis, Dii dederunt 1" virtusque et felicitas tua. Sed, si captivæ apud dominum vitæ necisque suæ vocem supplicem mittere licet, si genua, si victricem attingere dextram, precor quæsoque per majestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per hujusce regiæ Deos, qui te melioribus ominibus accipiant, quam Syphacem hinc miserunt, hanc veniam supplici des, ut ipse, quodcumque fert animus, de captiva statuas, neque mes in cujusquam Romani superbum ac crudele arbitrium

12

confugit vis.-11 Gron. emend. ab antiq. Massinissa Lælio dicere, sibi quidem nihil..... tanto post interv. invisere receptum patrium regnum. Vet. lib. apud Sigon. quam victorem tanto intervallo invisere. Inf. vox rebus in nonnullis codd. omittitur. Paulo inf. victoque pro vinctoque olim usitat.— 12 Omnia quidem, inquit, ut posses in nos, Dii tibi dederunt Gron. Donjat. Crev. c. edd. ante Drak.-13 Pronomen exigit Rhenan. uti et particulam in illo

NOTE
Rex vinctus] Syphax.

venire sinas. Si nihil aliud, quam Syphacis uxor, fuissem, tamen Numidæ, atque in eadem mecum Africa geniti, quam alienigenæ et externi, fidem experiri mallem. Quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiæ Hasdrubalis timendum sit, vides. Si nulla alia re potes, morte me ut, vindices ab Romanorum arbitrio, oro obtestorque.' Forma erat insignis et florentissima ætas. Itaque cum modo, dextram amplectens,14° in id, ne cui Romano traderetur, fidem exposceret, propiusque blanditias oratio esset, quam preces; non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris, sed (ut est genus Numidarum in Venerem præceps) amore captivæ victor captus, data dextra in id, quod petebatur, obligandæ fidei, in regiam concedit. Institit 's deinde reputare secum ipse, quemadmodum promissi fidem præstaret. Quod cum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium. Nuptias in eum ipsum diem repente parari 16 jubet, ne quid relinqueret integri aut Lælio, aut ipsi Scipioni, consulendi velut in captivam, quæ Masinissæ jam nupta foret. Factis nuptiis supervenit Lælius, et adeo non dissimulavit improbare se factum, ut primo etiam cum Syphace et ceteris captivis detractam eam toro geniali mittere ad Scipionem conatus sit. Victus deinde precibus Masinissæ orantis, ut arbitrium, utrius regum duorum fortunæ accessio Sophonisba esset, ad Scipionem rejiceret; misso Syphace et captivis, 18 ceteras urbes Numidiæ, quæ præsidiis regiis tenebantur, adjuvante Masinissa, recipit.19

• Non tantum non dissimulavit sibi improbari id quod actum erat a Masinissa.

morte me ut vindices.-14 Vet. lib. apud Sigon. cum diu; lib. apud Gron. domo; unde conj. modo genua modo dextram. Mox add. jam ante blanditias edd. ante Gron.-15 In quibusd. librr. vett. et editt. instituit.-16 Parare ante Sigon.-17 Olim legebatur improbare factum. Reg. Men. Voss. improbe a rege factum. Pal. unus factum dicere. Put. improearesefactum.-18 Ceteris ante captivis in edd. antt. invenitur.-19 Recepit Gron. Donjat. Crev.

NOTE

Cum modo, dextram amplectens] picanti, modo genua, modo dextram. Subscribo Gronovio scribendum sus

13. Syphacem in castra adduci, cum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est. Præcedebat ipse vinctus; sequebatur grex nobilium Numidarum. Tum, quantum quisque plurimum posset, magnitudini Syphacis, famæ gentis, victoriam suam augendo, addebat: 'illum esse regem, cujus tantum majestati duo potentissimi in terris tribuerint populi, Romanus Carthaginiensisque, ut Scipio imperator suus ad amicitiam ejus petendam, relicta provincia Hispania exercituque, duabus quinqueremibus in Africam navigaverit; Hasdrubal, Pœnorum imperator, non ipse modo ad eum in regnum venerit, sed etiam filiam ei nuptum dederit.20 Habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores, Poenum Romanumque. Sicut ab Diis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam. Jam tantas habuisse opes, ut Masinissam regno pulsum eo redegerit, ut vita ejus fama mortis et latebris, ferarum modo in sylvis rapto viventis, tegeretur.' His sermonibus circumstantium celebratus rex in prætorium ad Scipionem est perductus. Movit et Scipionem cum fortuna pristina viri præsenti fortunæ collata, tum recordatio hospitii dextræque datæ et fœderis publice ac privatim juncti. Eadem hæc et Syphaci animum dederunt in alloquendo victore. Nam cum Scipio, 'quid sibi voluisset,' quæreret, qui non societatem solum abnuisset Romanam, sed ultro bellum intulisset;' tum ille, 'peccasse quidem sese atque insanisse,' fatebatur; sed non tum demum, cum arma' adversus populum Romanum cepisset: exitum sui furoris fuisse, non principium. Tunc se insanisse, tunc hospitia privata et publica fœdera omnia ex animo ejecisse, cum Carthaginiensem matronam domum acceperit. Illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam:

2

20‘In quibusd, librr. vett. nuptum vel nuptui ; et sic variant quoque librr.' Doering.-1 Olin legebatur sed eum demum, cum arma. Distinctio apud Gron. peccasse quidem sese, atque insanisse fatebatur. Sed non tum; Apud Doujat. futebatur: sed.-2 Post exitum excidisse hunc, vel illum, vel istum, suspicatur Bauer. Forte eum.' Rupert.-3 Tum...tum Crev. Doer. Tunc

[ocr errors]

illam furiam pestemque omnibus delinimentis animum suum avertisse atque alienasse; nec conquiesse,+ donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit. Perdito tamen atque afflicto sibi hoc in miseriis solatii esse, quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem pestem ac furiam transisse videat. Neque prudentiorem, neque constantiorem Masinissam, quam Syphacem, esse, etiam juventa incautiorem. Certe stultius illum atque intemperantius

eam, quam se, duxisse.'

q

[ocr errors]

14. Hæc non hostili modo odio, sed amoris etiam stimulis, amatam apud æmulum cernens, cum dixisset; non mediocri cura Scipionis animum pepulit. Et fidem criminibus raptæ prope inter arma nuptiæ, neque consulto, neque expectato Lælio, faciebant, tamque præceps festinatio, ut, quo die captam hostem vidisset, eodem matrimonio junctam acciperet, et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret. Eo fœdiora hæc videbantur Scipioni, quod ipsum in Hispania juvenem nullius forma pepulerat captiva. Hæc secum volutanti Lælius ac Masinissa supervenerunt. Quos cum pariter ambo" et be

...tum Gron. Donjat.-4 Nec quievisse ante Gron. Put. Reg. Men. optim. Pall. nec conquiescere donec.

5 A novis etiam stimulis edd. ante Sigon.-6 Male in quibusdam librr. vett. vel perpulit, vel perculit legitur. Nec opus est, quod conjecit Drak. non mediocris cura Scipionis animum pepulit. Si quid mutandum sit, legerim potius non mediocris cura Scipionis animum pupugit... quia vox pellere paulo post repetitur.' Doering.—7 Vid. Not. Delph. inf.-8 Vid. Not. Delph. inf. -9 Apud penates vulgat. ante Gron. Paulo inf. et eo,-10 Ambos olim erat.

NOTE

℗ Amoris etiam stimulis] Ex mari- specie nuptiarum a Masinissa usurtali scilicet zelotypia. patus.

a Scipionis animum pepulit] Vide num potius perculit.

* Raptæ prope inter arma nuptiæ] Vulgo, factæ prope inter arma nuptiæ : sed elegantins longe, quod habent optimi manuscripti, raptæ; non tantum quod, ut observat Gron. raptum dicitur quicquid raptim fit ; sed etiam quod innuitur raptus uxoris alienæ,

Captam hostem vidisset] In vulgatis scriptum est captam reginam. Nec dubitandum quin hostis fœmininum genns recipiat, quemadmodum civis, ceteraque in is finita, quæ ad homines solos proprie pertinent, ex regula Prisciani 5.

Nullius forma pepulerat captiva] Vide lib. xxvi. c. 50.

« IndietroContinua »