Immagini della pagina
PDF
ePub

rei familiaris liberum sit quidquam, ut omnes iam meos amicos aere alieno obstrinxerim. Septem nunc numerum legionum alo: qua difficultate, tu arbitrare. Non, si Varronis thesauros haberem, subsistere sumptui possem. Cum primum de Antonio. exploratum habuero, faciam te certiorem. Tu me amabis ita, si III Non. Maii, ex castris,

hoc idem me in te facere senseris. Dertona.

In Cic. ad Fam., XI, x.

A. HIRTIUS, cos. 43 B. C.

213. GANYMEDES RUINS THE DRINKING WATER.

Alexandria est fere tota suffosa, specusque habet ad Nilum pertinentes, quibus aqua in privatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit. Hac uti domini aedificiorum atque eorum familiae consueverunt. Nam quae

flumine Nilo fertur, adeo est limosa atque turbida, ut multos variosque morbos efficiat. Sed ea plebes ac multitudo contenta. est necessario, quod fons urbe tota nullus est. Hoc tamen flumen in ea parte urbis erat, quae ab Alexandrinis tenebatur. Quo facto est admonitus Ganymedes, posse nostros aqua intercludi; qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis, specubus et puteis extracta aqua utebantur.

Hoc probato consilio, magnum ac difficile opus aggreditur. Interseptis enim specubus atque omnibus urbis partibus exclusis, quae ab ipso tenebantur, aquae magnam vim ex mari, rotis ac machinationibus, exprimere contendit. Hanc locis superioribus fundere in partem Caesaris non intermittebat. Quamobrem salsior paullo praeter consuetudinem aqua trahebatur ex proximis aedificiis, magnamque hominibus admirationem praebebat, quam ob causam id accidisset; nec satis sibi ipsi credebant, cum se inferiores eiusdem generis ac saporis aqua dicerent uti, atque ante consuessent: vulgoque inter se conserebant, et degustando, } . quantum inter se differrent aquae, cognoscebant. Parvo vero

temporis spatio, haec propior bibi non poterat omnino, illa inferior corruptior iam, salsiorque reperiebatur.

B. Alex., v, vi.

214. SUBMISSION OF THE ALEXANDRIANS.

Re felicissime celerrimeque gesta, Caesar, magnae victoriae fiducia proximo terrestri itinere Alexandriam cum equitibus contendit; atque ea parte oppidi victor introiit, quae praesidio hostium tenebatur. Neque eum consilium suum fefellit, quin hostes, eo proelio audito, nihil iam de bello essent cogitaturi. Dignum adveniens fructum virtutis et animi magnitudinis tulit. Omnis enim multitudo oppidanorum, armis proiectis, munitionibusque suis relictis, veste ea sumpta qua supplices dominantes deprecari consueverunt sacrisque omnibus prolatis, quorum religione precari offensos iratosque animos regum erant soliti, advenienti Caesari occurrerunt, seque ei dediderunt. Caesar in fidem receptos consolatus, per hostium munitiones in suam partem oppidi magna gratulatione venit suorum; qui non tantum bellum ipsum ac dimicationem, sed etiam talem adventum eius felicem fuisse laetabantur.

B. Alex., xxxii.

C. SALLUSTIUS CRISPUS, 86-34 B. C.

215. CATILINE APPEARS IN THE SENATE.

At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paullo. Postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicuti iurgio lacessitus foret, in Senatum venit. Tum M. Tullius Consul, sive praesentiam eius timens, sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem reipublicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso vultu, voce supplici postulare a patribus coepit ne quid de se temere crederent: ea familia

ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet ne existumarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita republica opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae. Ad haec maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: quoniam quidem circumventus,' inquit, ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam.'

[ocr errors]

216. COMPARISON OF CAESAR AND CATO.

Catil., 31.

Sed memoria mea ingenti virtute, diversis moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar: quos, quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem. Igitur his genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere: magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis atque munificentia magnus habebatur; integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus; huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscendo; Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies: illius facilitas, huius constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neglegere; nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso; sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse, quam videri, bonus malebat; ita, quo minus gloriam petebat, eo illum magis sequebatur.

Catil., 53, 54.

217. THE PATH OF PROGRESS LIES Through Virtue.

Falso queritur de natura sua genus humanum, quod, imbecilla atque aevi brevis, forte potius, quam virtute regatur. Nam contra reputando, neque maius aliud neque praestabilius invenies,

magisque naturae industriam hominum, quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est: qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam ceterasque artes bonas neque dare neque eripere cuiquam potest: sin, captus pravis cupidinibus, ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paullisper usus: ubi per socordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturae infirmitas accusatur, suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt; neque regerentur magis, quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, uti pro mortalibus gloria aeterni fierent.

Jug., 1.

218. A STORY OF TWO CARTHAGINIAN BROTHERS.

Non indignum videtur, egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit. Qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio arenosus, una specie: neque flumen, neque mons erat, qui finis eorum discerneret: quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. Postquam utrimque legiones, item classes, saepe fusae fugataeque, et alteri alteros aliquantum attriverant; veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per inducias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur; quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur. Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere: Cyrenenses tardius iere. Id socordiane an casu acciderit, parum cognovi. Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus, atque in mari, retinere. Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus arenam humo excitavit, ea, magna vi agitata, ora oculosque implere solet; ita prospectu impedito morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se vident, et ob rem corruptam domi poenas metuunt: criminari, Carthaginienses ante tempus domo digressos, conturbare rem:

denique omnia malle, quam victi abire. Sed cum Poeni aliam conditionem, tantummodo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur; vel eadem conditione sese, quem in locum vellent, processuros. Philaeni conditione probata, seque vitamque suam reipublicae condonavere; ita vivi obruti. thaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere; aliique illis domi honores instituti.

Car

Jug., 79.

219. MERIT IS THE TRUE TITLE TO NOBILITY. (FROM SPEECH OF MARIUS.)

Comparate nunc, Quirites, me hominem novum cum illorum superbia. Quae illi audire et legere solent, eorum partim vidi, alia egomet gessi: quae illi litteris, ea ego militando didici. Nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur. Quamquam ego naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum esse. Ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis, nisi, sese liberos quam optumos voluisse? Quodsi iure me despiciunt, faciant idem maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. Invident honori meo; ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. Non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare; at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona; praeterea cicatrices adverso corpore. Hae sunt meae imagines, haec mea nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae egomet plurumis meis laboribus et periculis quaesivi. Non sunt composita mea verba; parvi id facio; ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. Neque litteras Graecas didici: parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerunt. At illa, multo optuma reipublicae, doctus sum: hostem ferire; praesidia agitare; nihil metuere, nisi turpem famam; hiemem et aestatem iuxta pati: humi requiescere; eodem tempore inopiam et laborem tolerare. His

« IndietroContinua »