309. RULES FOR THE CONSTRUCTION OF A THEATRE. Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda, uti quam magna futura est perimetros imi, centro medio collocata circumagatur linea rotundationis, in aeque quatuor scribantur trigona paribus lateribus et intervallis, quae extremam lineam circinationis tangant: quibus etiam in duodecim signorum caelestium descriptione astrologi ex musica convenientia astrorum ratiocinantur. Ex his trigonis cuius latus fuerit proximum scenae ea regione, qua praecidit curvaturam circinationis, ibi finiatur scenae frons, et ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, quae disiungat proscenii pulpitum et orchestrae regionem. Ita latius factum fuerit pulpitum quam Graecorum, quod omnes artifices in scena dant operam: in orchestra autem senatorum sunt sedibus loca designata: et eius pulpiti altitudo sit ne plus pedum quinque, uti qui in orchestra sederint, spectare possint omnium agentium gestus. Cunei spectaculorum in theatro ita dividantur, uti anguli trigonorum, qui currunt circum curvaturam circinationis, dirigant ascensus scalasque inter cuneos ad primam praecinctionem. Supra autem alternis itineribus superiores cunei medii dirigantur. Hi autem, qui sunt in imo et dirigunt scalaria, erunt numero septem [anguli] reliqui quinque scenae designabunt compositionem; et unus medius contra se valvas regias habere debet, et qui erunt dextra ac sinistra hospitalium designabunt compositionem; extremi duo spectabunt itinera versurarum. Gradus spectaculorum, ubi subsellia componantur, ne minus alti sint palmopede, ne plus pede et digitis sex: latitudines eorum ne plus pedes duos semis, ne minus pedes duo constituantur. Tectum porticus, quod futurum est in summa gradatione, cum scenae altitudine libratum perficiatur ideo, quod vox crescens aequaliter ad summas gradationes et tectum perveniet. Namque si non erit aequale, quo minus fuerit altum, vox praeripietur ad eam altitudinem, ad quam perveniet primo. Orchestra inter gradus imos quam diametron habuerit, eius sexta pars sumatur, et in cornibus utrinque aditus ad eius mensurae perpendiculum inferiores sedes praecidantur, et qua praecisio fuerit, ibi constituantur itinerum supercilia; ita enim satis altitudinem habebunt eorum confornicationes. Scenae longitudo ad orchestrae diame tron duplex fieri debet: podii altitudo ab libramento pulpiti cum corona et lysi duodecima orchestrae diametri: supra podium columnae cum capitulis et spiris altae quarta parte eiusdem diametri: epistylia et ornamenta earum columnarum altitudinis quinta parte: pluteum insuper cum unda et corona inferioris plutei dimidia parte: supra id pluteum columnae quarta parte minore altitudine sint quam inferiores: epistylia et ornamenta earum columnarum quinta parte. Item si tertia episcenos futura erit, mediani plutei summum sit dimidia parte: columnae summae medianarum minus altae sint quarta parte: epistylia cum coronis earum columnarum item habeant altitudinis quintam partem. Nec tamen in omnibus theatris symmetriae ad omnes rationes et effectus possunt respondere: sed oportet architectum animadvertere, quibus proportionibus necesse sit sequi symmetriam, et quibus rationibus ad loci naturam aut magnitudinem operis debeat temperari. V, vi (vii). 310. CLIMATE DETERMINES THE MENTAL QUALITIES OF NATIONS. Hoc autem verum esse, ex humidis naturae locis graviora fieri et ex fervidis acutiora, licet ita experiendo animadvertere. Calices duo in una fornace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque uno sonitu sumantur: ex his unus in aquam demittatur, postea ex aqua eximatur: tunc utrique tangantur. Cum enim ita factum fuerit, largiter inter eos sonitus discrepabit, aequoque pondere non poterunt esse. Ita et hominum corpora uno genere figurationis et una mundi coniunctione concepta alia propter regionis ardorem acutum spiritum aëris exprimunt tactu, alia propter humoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates. Item propter tenuitatem caeli meridianae nationes ex acuto fervore mente expeditius celeriusque moventur ad consiliorum cogitationes. Septentrionales autem gentes, infusae crassitudine caeli, propter obstantiam aëris humore refrigeratae, stupentes habent mentes. Hoc autem ita esse, a serpentibus licet aspicere, quae per calorem cum exhaustam habent humoris refrigerationem, tunc acerrime moventur; per brumalia autem et hiberna tempora mutatione caeli refrigeratae, immotae sunt stupore. Ita non est mirandum, si acutiores efficit calidus aër hominum mentes, refrigeratus autem contra tardiores. Cum sint autem meridianae nationes animis acutissimis infinitaque solertia consiliorum, simul ut ad fortitudinem ingrediuntur, ibi succumbunt; quod habent exustas ab sole animorum virtutes. Qui vero refrigeratis nascuntur regionibus, ad armorum vehementiam paratiores sunt, magnisque virtutibus sunt sine timore, sed tarditate animi sine considerantia irruentes, sine solertia, suis consiliis refragantur. 311. A DESCRIPTION OF THE ZODIAC. VI, i, 9, 10. Mundus autem est omnium naturae rerum conceptio summa caelumque sideribus conformatum. Id volvitur continenter circum terram atque mare per axis cardines extremos. Namque in his locis naturalis potestas ita architectata est collocavitque cardines tanquam centra, unum a terra et a mari in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum, alterum transcontra sub terra in meridianis partibus; ibique circum eos cardines orbiculos, [tanquam] circum centra ut in torno, perfecit, qui Graece Tódot nominantur; per quos pervolitat sempiterno caelum: ita media terra cum mari centri loco naturaliter est collocata. His natura dispositis ita, uti septentrionali parte a terra excelsius habeat altitudine centrum, in meridiana autem parte in inferioribus locis subiectum a terra obscuretur; tunc etiam per medium transversa et inclinata in meridiem circuli lata zona duodecim signis est conformata; quae eorum species stellis dispo-itis duodecim partibus peraequatis exprimit depictam a natura figurationem. Itaque lucentia cum mundo reliquoque siderum ornatu circum terram mareque pervolantia cursus perficiunt ad caeli rotunditatem. IX, i, 2, 3. P. OVIDIUS NASO, 43 B. C.-17 A. D. 312. A LOVER CHIDES A STREAM WHICH BARS HIS PATH. Amnis, arundinibus limosas obsite ripas, Ad dominam propero; siste parumper aquas. Non eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae, Te quoque credible est aliqua caluisse puella: Quis te unquam potuit sitiens haurire viator? Forsitan haec alios; me mea damna movent. Amor., III, vi, 1-10, 19-26, 83-102. 313. ELEGY ON THE DEATH OF TIBULLUS. Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales? Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant. Hic certe manibus fugientis pressit ocellos Delia discedens, Felicius, inquit, amata Sum tibi: vixisti, dum tuus ignis eram. Si tamen e nobis aliquid, nisi nomen et umbra, His comes umbra tua est, si qua est modo corporis umbra. Amor., III, ix, 41-66. |