Immagini della pagina
PDF
ePub

iracundo, simillimus, qui denique semper et somno et cibo in vitam, non in voluptatem, uteretur; cum fuisset C. Mario sanguine coniunctissimus, atque idem Cinnae gener, cuius filiam ut repudiaret, nullo metu compelli potuit (cum M. Piso consularis Anniam, quae Cinnae uxor fuerat, in Sullae dimisisset gratiam), habuissetque fere XVIII annos eo tempore, quo Sulla rerum potitus est magis ministris Sullae adiutoribusque partium, quam ipso, conquirentibus eum ad necem, mutata veste, dissimilemque fortunae suae indutus habitum, nocte urbe elapsus est. Idem postea admodum iuvenis cum a piratis captus esset, ita se per omne spatium, quo ab his retentus est, apud eos gessit, ut pariter his terrori venerationique esset, neque unquam aut nocte aut die (cur enim, quod vel maximum est, si narrari verbis speciosis non potest, omittatur?) aut excalcearetur aut discingeretur; in hoc scilicet, ne, si quando aliquid ex solito variaret, suspectus his, qui oculis tantummodo eum custodiebant, foret.

ii, 41.

VALERIUS MAXIMUS, TIME OF TIBERIUS.

343. THE ROMAN RELIGION OWED MUCH TO ETRUSCAN INFLUENCE.

Maiores nostri statas solemnesque caeremonias, Pontificum scientia; bene gerendarum rerum auctoritates, augurum observatione; Apollinis praedictiones, vatum libris; portentorum depulsa, Etrusca disciplina explicari voluerunt. Prisco etiam instituto rebus divinus opera datur, cum aliquid commendandum est, precatione: cum exposcendum, voto: cum solvendum, gratulatione cum inquirendum vel extis vel sortibus, impetrito: cum solemni ritu peragendum, sacrificio. Quo etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes procurantur. Tantum autem studium antiquis non solum observandae, sed etiam amplificandae religionis fuit, ut e florentissima tum et opulentissima civitate decem principum filii S. C. singulis Etruriae populis percipiendae sacrorum disciplinae gratia traderentur.

I, i, 1.

344. THE GODS WILL NOT ENDURE TO BE SLIGHTED.

Non sinit nos M. Crassus, inter gravissimas nostri imperii iacturas numerandus, hoc loco de se silentium agere: plurimis et evidentissimis ante tantam ruinam monstrorum pulsatus ictibus. Ducturus erat a Carris adversus Parthos exercitum. Ei pullum traditum est paludamentum, cum in proelium exeuntibus album aut purpureum dari soleret. Maesti et taciti milites ad principia convenerunt, qui vetere instituto cum clamore alacri accurrere debebant. Aquilarum altera vix convelli a primipilo potuit: altera aegerrime extracta in contrariam, ac ferebatur, partem seipsa convertit. Magna haec prodigia: sed et illae clades aliquanto maiores; tot pulcherrimarum legionum interitus, tam multa signa hostilibus intercepta manibus, tantum Romanae militiae decus barbarorum obtritum equitatu: optimae indolis filii cruore paterni respersi oculi, corpusque imperatoris inter promiscuas cadaverum strues, avium ferarumque laniatibus obiectum. Vellem equidem placidius, sed relatu verum est. Sic dii spreti excandescunt: sic humana consilia castigantur, ubi se caelestibus praeferunt.

I, vi, 11.

PHAEDRUS, TIME OF TIBERIUS AND CLAUDIUS.

345.

345. THE FROGS ASK FOR A KING.

Athénae cum florérent aequis légibus,
Procáx libertas cívitatem míscuit,
Frenúmque solvit prístinum licéntia.
Hinc cónspiratis fáctionum pártibus,
Arcém tyrannus óccupat Pisístratus.
Cum trístem servitútem flerent Áttici,
Non quía crudelis ílle, sed quoniám grave
Omne ínsuëtis ónus, et coepissént queri:
Aesópus talem túm fabellam rétulit.

Ranaé, vagantes líberis palúdibus,
Clamóre magno régem petiere á Iove,
Qui díssolutos móres vi compésceret.
Patér deorum rísit, atque illís dedit
Parvúm tigillum, míssum quod subitú vadi
Motú sonoque térruit pavidúm genus.
Hoc mérsum limo cúm lateret díutius,
Forte una tacite prófert e stagnó caput,
Et éxplorato rége cunctas évocat.
Illaé, timore pósito, certatim ádnatant,
Lignumque supra túrba petulans ínsilit.
Quod cum ínquinassent ómni contumélia,
Aliúm rogantes régem misere ád Iovem,
Inútilis quoniam ésset, qui fuerát datus.
Tum mísit illis hýdrum, qui dente áspero
Corrípere coepit síngulas. Frustrá necem
Fugitánt inertes: vócem praecludít metus.
Furtim ígitur dant Mercúrio mandata ád Iovem,
Adflictis ut succúrrat. Tunc contrá deus:
Quia nóluistis véstrum ferre, inquít, bonum,
Malúm perferte. Vós quoque, o civés, ait,
Hoc sústinete, máius ne veniát, malum.

346. THE FOX AND THE CROW.

Qui sé laudari gaúdent verbis súbdolis
Será dant poenas túrpes poeniténtia.
Cum dé fenestra córvus raptum cáseum
Comésse vellet, célsa residens árbore,
Hunc vídit vulpis, deinde sic coepít loqui:
O quí tuarum, córve, pennarum ést nitor!
Quantúm decoris córpore et vultú geris!
Si vócem haberes, núlla prior alés foret.
At ille stultus, dúm vult vocem ostendere,
Emísit ore cáseum; quem céleriter
Dolósa vulpis ávidis rapuit déntibus.
Tum démum ingemuit córvi deceptús stupor.

I, ii.

I, xiii.

347. TIBERIUS INDULGES IN A JEST.

Est árdelionum quaédam Romae nátio,
Trepidé concursans, óccupata in ótio,
Gratís anhelans, múlta agendo níhil agens,
Sibí molesta et áliis odiosíssima:

Hanc émendare, sí tamen possúm, volo
Verá fabella: prétium est operae atténdere.
Caesár Tiberius, cúm, petens Neapolim,
In Mísenensem víllam venissét suam,
Quae, mónte summo pósita Lucullí manu,
Prospéctat Siculum, et déspicit Tuscúm mare:
Ex álticinctis únus atriénsibus,

Cui túnica ab umeris línteo Pelusio
Erát destricta, círris dependéntibus,
Perámbulante laéta domino víridia,
Alvéolo coepit lígneo conspérgere

Humum aéstuantem, come officium iáctitans:
Sed déridetur. Inde notis fléxibus

Praecúrrit alium in xystum, sedans púlverem.
Agnóscit hominem Caésar, remque intélligit.
Id út putavit ésse nescio quíd boni:
Heus! ínquit dominus. Ille enimvero adsilit,
Donátionis álacer certae gaúdio.

Tum síc iocata est tánta maiestás ducis:
Non múltum egisti, et ópera nequidquám perit;
Multó maioris álapae mecum véneunt.

348. THE LION AND THE MOUSE.

Ne quís minores laédat, fabula haec monet.
Leóne in silva dórmiente, rústici
Luxúriabant murés, et unus éx iis
Supér cubantem cásu quodam tránsiit.
Expérgefactus míserum leo celeri ímpetu
Arrípuit. Ille véniam sibi darí rogat:
Crimén fatetur, péccatum imprudéntiae.

II, v.

Hoc réx ulcisci glóriosum nón putans,
Ignóvit et dimísit. Post paucos dies
Leo, dúm vagatur nóctu, in foveam décidit.
Captum út se agnovit láqueis, voce máxima
Rugíre coepit; cúius immanem ád sonum
Mus súbito accurrens: nón est, quod timeás, ait,
Benefício magno grátiam reddám parem.
Mox ómnes artus ártuum et ligámina
Lustráre coepit, cógnitosque déntibus
Nervós rodendo, láxat ingenia ártuum,√
Sic cáptum mus leonem silvis réddidit.

App., I, vi.

A. CORNELIUS CELSUS, FROM TIBERIUS TO NERO.

349. A SHORT HISTORY OF THE ART OF MEDICINE.

Vetustissimus auctor Aesculapius celebretur. Qui, quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est. Huius deinde duo filii, Podalirius et Machaon, bello Troiano ducem Agamemnonem secuti, non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt. Quos tamen Homerus non in pestilentia, neque in variis generibus morborum aliquid attulisse auxilii, sed vulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse, proposuit. Ex quo apparet, has partes medicinae solas ab iis esse tractatas, easque esse vetustissimas. Eodemque auctore disci potest, morbos tum ad iram deorum immortalium relatos esse, et ab iisdem opem posci solitam. Verique simile est, inter nulla auxilia adversae valetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desideria, neque luxuria vitiarant; siquidem haec duo corpora, prius in Graecia, deinde apud nos, afflixerunt. Ideoque multiplex ista medicina neque olim apud Graecos, neque apud alias gentes necessaria, vix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit. Ergo etiam post eos, de quibus retuli, nulli

« IndietroContinua »