Immagini della pagina
PDF
ePub

POMPONIUS MELA, TIME OF CLAUDIUS.

377. A GENERAL OUTLINE OF THE GEOGRAPHY OF THE EARTH.

Omne igitur hoc, quicquid est, cui mundi caelique nomen indidimus, unum id est, et uno ambitu se cunctaque amplectitur : partibus differt. Unde sol oritur, oriens nuncupatur, aut ortus : quo demergitur, occidens, vel occasus: qua decurrit, meridies: ab adversa parte, septentrio. Huius medio terra sublimis cingitur undique mari: eodemque in duo latera, quae hemisphaeria nominantur, ab oriente divisa ad occasum, zonis quinque distinguitur. Mediam aestus infestat, frigus ultimas: reliquae habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter. Antichthones alteram, nos alteram incolimus. Illius situs ob ardorem intercedentis

plagae incognitus; huius dicendus est. Haec ergo ab ortu porrecta ad occasum, et quia sic iacet, aliquanto quam ubi latissima est longior, ambitur omnis oceano, quatuorque ex eo maria recipit; unum a septentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. Suis locis illa referentur. Hoc primum angustum, nec amplius decem millibus passuum patens, terras aperit atque intrat: tum, longe lateque diffusum, abigit vaste cedentia litora, iisdemque ex diverso prope coëuntibus, adeo in arctum agitur, ut minus mille passibus pateat. Inde se rursus, sed modice admodum, laxat: rursusque etiam quam fuit arctius exit in spatium. Quo cum est acceptum, ingens iterum et magno se extendit ambitu, et magnae paludi, ceterum exiguo ore, coniungitur. Id omne qua venit, quaque dispergitur, uno vocabulo nostrum mare dicitur. Angustias introitumque venientis, nos fretum, Graeci Topoμóv appellant. Qua diffunditur, alia aliis locis cognomina acceptat. Ubi primum se arctat, Hellespontus vocatur: Propontis, ubi expandit: ubi iterum pressit, Thracius Bosporus: ubi iterum effundit, Pontus Euxinus: qua paludi committitur, Cimmerius Bosporus: palus ipsa, Maeotis. Hoc mari et duobus inclytis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes universa dividitur. Tanais a septentrione ad meridiem vergens, in mediam fere Maeotida defluit: ex diverso Nilus in Pelagus. Quod terrarum

iacet a freto ad ea flumina, ab altero latere Africam vocamus; ab altero, Europen: ad Nilum, Africam; ad Tanain, Europen. Ultra quicquid est, Asia est.

De Situ. Orb., I, 1.

378. AN ACCOUNT OF THE RIVER NILE, WITH SUGGESTIONS AS TO THE CAUSE OF ITS ANNUAL OVErflow.

Hic ex desertis Africae missus, nec statim navigari facilis, nec statim Nilus est; et cum diu simplex saevusque descendit, circa Meroen, late patentem insulam, in Aethiopiam diffunditur, alteraque parte Astaboras, altera Astape dictus est. Ubi rursus coit, ibi nomen hoc capit. Inde partem asper, partim navigia patiens, in immanem lacum devenit: ex quo praecipiti impetu egressus, et Tachompso, alteram insulam, amplexus, usque ad Elephantinem urbem Aegyptiam, atrox adhuc fervensque decurrit. Tum demum placidior, et iam bene navigabilis, primum juxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. Deinde iterum iterumque divisus ad Delta et ad Melin, it per omnem Aegyptum vagus atque dispersus: septemque in ora se scindens, singulis tamen grandis evolvitur. Non pererrat autem tantum eam, sed aestivo sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut praeter id, quod scatet piscibus, quod hippopotamos crocodilosque, vastas belluas, gignit, glebis etiam infundat animas, ex ipsaque humo vitalia effingat. Hoc eo manifestum est, quod, ubi sedavit diluvia, ac se sibi reddidit, per humentes campos quaedam nondum perfecta animalia, sed tum primum accipientia spiritum, et ex parte iam formata, ex parte adhuc terrena, visuntur. Crescit porro, sive quod solutae magnis aestibus nives, ex immanibus Aethiopiae iugis, largius, quam ripis accipi queant, defluunt: sive quod sol hieme terris proprior, et ob id fontem eius minuens, tunc altius abit, sinitque integrum, et ut est plenissimus, surgere: sive quod per ea tempora flantes Etesiae, aut actas a septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre praecipitant; aut venienti obvii adverso spiritu cursum descendentis impediunt; aut arenis, quas cum fluctibus litori applicant, ostia obducunt: fitque maior, vel quod nihil ex semet amittit; vel quod plus, quam solet, accipit; vel quod minus, quam debet emittit. Quod si est alter orbis,

suntque oppositi nobis a meridie Antichthones; ne illud quidem a vero nimium abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alveo penetraverit, in nostris rursus emergere, et hac re solstitio accrescere, quod tum hiems sit, unde oritur. De Situ. Orb., I, 9.

Q. CURTIUS RUFUS, TIME OF CLAUDIUS AND NERO.

379. ALEXANDER CUTS THE GORDIAN KNOT.

Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus, pluribus vicis quam urbibus frequens. Tunc habebat nobilem quondam Midae regiam. Gordium nomen est urbi, quam Sanganius amnis praeterfluit, pari intervallo Pontico et Cilicio mari distantem. Inter haec maria angustissimum Asiae spatium esse comperimus, utroque in artas fauces, conpellente terram. Quae quia continenti adhaeret sed magna ex parte cingitur fluctibus, speciem insulae praebet ac, nisi tenue discrimen obiceret, quae nunc dividit maria, committeret. Alexander urbe in dicionem suam redacta Iovis templum intrat. Vehiculum, quo Gordium, Midae patrem vectum esse constabat, aspexit, cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu abhorrens. Notabile erat iugum adstrictum conpluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus. Incolis deinde adfirmantibus, editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae. Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa expectatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia: quippe serie vinculorum ita adstricta, ut, unde nexus inciperet quove se conderet, nec ratione nec visu perspici posset, solvere adgressus inicerat curam ei, ne in omen verteretur irritum inceptum. Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis, Nihil,' inquit, 'interest, quomodo solvantur': gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel inplevit.

[ocr errors]

Hist. Alex., III, i, 2.

380. DEATH OF THE WIFE OF DARIUS.

Interceptae deinde Darei litterae sunt, quibus Graeci milites sollicitabantur, ut regem aut interficerent aut proderent, dubitavitque, an eas pro contione recitaret, satis confisus Graecorum quoque erga se benevolentiae ac fidei. Sed Parmenio deterruit, non esse talibus promissis inbuendas aures militum adfirmans : patere vel unius insidiis regem: nihil nefas esse avaritiae. Secutus consilii auctorem castra movit. Iter facienti spado e captivis, qui Darei uxorem comitabantur, deficere eam nuntiat et vix spiritum ducere. Itineris continui labore animique aegritudine fatigata inter socrus et virginum filiarum manus conlapsa erat, deinde et extincta. Id ipsum nuntians alius supervenit. Et rex haud secus, quam si parentis mors nuntiata esset, crebros edidit gemitus lacrimisque obortis, qualis Dareus profudisset, in tabernaculum, in quo mater erat Darei, defuncto adsidens corpori, venit. Hic vero renovatus est maeror, ut prostratam humi vidit. Recenti malo priorum quoque admonita receperat in gremium adultas virgines, magna quidem mutui doloris solacia, sed quibus ipsa deberet esse solacio. In conspectu erat nepos parvulus, ob id ipsum miserabilis, quod nondum sentiebat calamitatem, ex maxima parte ad ipsum redundantem. Crederes Alexandrum inter suas necessitudines flere et solacia non ad

hibere, sed quaerere. Cibo certe abstinuit omnemque honorem funeri patrio Persarum more servavit, dignus, hercule, qui nunc quoque tantae et mansuetudinis et continentiae ferat fructum. Semel omnino eam viderat, quo die capta est, nec ut ipsam, sed ut Darei matrem videret, eximiamque pulchritudinem formae eius non libidinis habuerat invitamentum, sed gloriae.

Hist. Alex., IV, x, 41.

L. JUNIUS MODERATUS COLUMELLA,
TIME OF CLAUDIUS AND NERO.

381. AGRICULTURE IS THE ONLY STRICTLY HONORABLE METHOD OF MAKING MONEY.

Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis affert. An bellum perosis, maris et negotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae foedere terrestre animal homo ventorum et maris obiectus irae se fluctibus audeat credere, semperque ritu volucrum longinqui litoris peregrinus ignotum pererret orbem? An feneratio probabilior sit, etiam his invisa quibus succurrere videtur? Sed ne caninum quidem, sicut dixere veteres, studium praestantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes et pro nocentibus, neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latrocinium ? An honestius duxerim mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum, somnumque regis sui rumoribus augurantis? neque enim roganti quid agatur intus respondere servi dignantur. An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere, miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium profuso tamen patrimonio mercari? nam nec gratuita servitute sed donis rependitur honor. Quae si et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione contingit.

I, Prooem.

« IndietroContinua »