ars, alibi materia esset in pretio. Alias deinde gemmas violari nefas putavit: ac ne quis signandi causam in anulis esse intelligeret, solidas induit. Quasdam vero neque ab ea parte quae digito occultatur, auro clusit, aurumque millibus lapillorum vilius fecit. Contra vero multi nullas admittunt gemmas, auroque ipso signant: id Claudii Caesaris principatu repertum.
393. THE CHIEF USE OF PAINTING IN ANTIQUITY WAS FOR PORTRAITS. THE INVENTION OF A PROCESS BY WHICH COLORED IMPRESSIONS WERE MULTIPLIED IS DUE TO Varro.
Aliter apud maiores in atriis haec erant quae spectarentur, non signa externorum artificum, nec aera, aut marmora : expressi cera vultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilicia funera: semperque defuncto aliquo, totus aderat familiae eius, qui unquam fuerat, populus. Stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. Tablina codicibus implebantur, et monumentis rerum in magistratu gestarum. Aliae foris et circa limina domitarum gentium imagines erant, affixis hostium spoliis, quae nec emptori refigere liceret triumphabantque etiam dominis mutatis ipsae domus : et erat haec stimulatio ingens, exprobrantibus tectis, quotidie imbellem dominum intrare in alienum triumphum. Exstat Messalae oratoris indignatio, qua prohibuit inseri genti suae Laevinorum alienam imaginem. Similis causa Messalae seni expressit volumina illa, quae de familiis condidit, cum Scipionis Pomponiani transisset atrium, vidissetque adoptione testamentaria Salutiones, (hoc enim ei fuerat cognomen,) Africanorum dedecore irrepentes Scipionum nomini. Sed pace Messalarum dixisse liceat, etiam mentiri clarorum imagines, erat aliquis virtutum amor: multoque honestius, quam mereri, ne quis suas expeteret. Non est praetereundum et novitium inventum. Siquidem non solum ex auro argentove, aut certe ex aere in bibliothecis dicantur illi, quorum immortales animae in locis iisdem loquuntur: quin immo etiam quae non sunt, finguntur, pariuntque desideria non traditi vultus, sicut in Homero evenit. Quo maius (ut equidem arbitror) nullum est felicitatis specimen, quam
semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asinii Pollionis hoc Romae inventum, qui primus bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. An priores coeperint Alexandriae et Pergami reges, qui bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. Imaginum amore flagrasse quondam testes sunt et Atticus ille Ciceronis, edito de his volumine, et Marcus Varro benignissimo invento, insertis voluminum suorum fecunditati, nou nominibus tantum septingentorum illustrium, sed et aliquo modo imaginibus: non passus intercidere figuras, aut vetustatem aevi contra homines valere, inventor muneris etiam diis invidiosi, quando immortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique, et claudi possent.
C. VALERIUS FLACCUS, FL. 70-88 A. D.
394. HERCULES APPEARS TO DELIVER HESIONE FROM THE SEA-MONSTER.
Constitit Alcides, visuque enisus in alta
Rupe truces manicas, defectaque virginis ora Cernit, et ad primos turgentia lumina fluctus. Exanimum veluti, multo tamen arte coactum, Maeret ebur, Paviusve notas et nomina sumit, Cum lapis aut liquidi referunt miranda colores. Ductor ait: Quod, virgo, tibi nomenque genusque? Quae sors ista, doce, tendunt cur vincula palmas? Illa tremens, tristique oculos deiecta pudore, Non ego digna malis, inquit; suprema parentum Dona vides, ostro scopulos auroque frequentes. Nos Ili veteris quondam genus, invida donec Laomedonteos fugeret Fortuna penates. Principio morbi, caeloque exacta sereno Temperies; arsere rogis certantibus agri: Cum subitus fragor, et fluctus Idaea moventes
Cum stabulis nemora: ecce repens consurgere ponto Bellua, monstrum ingens; hanc tu nec montibus ullis, Nec nostro metire mari: primaeva furenti
Huic manus, amplexus inter planctusque parentum, Deditur hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon Virgineam damnare animam, sortitaque Lethen Corpora crudelis scopulis me destinat urna. Verum o, iam redeunt Phrygibus si numina, tuque Ille adeo, auguriis promisse et sorte deorum, Iam cui candentes votivo in gramine pascit Cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis, Annue, meque, precor, defectaque Pergama monstris Eripe; namque potes: neque enim iam lata videbam Pectora, Neptunus muros cum iungeret astris, Nec tales humeros pharetramque gerebat Apollo. Argon., ii, 462-492.
395. JASON DESTROYS THE DRAGON'S SEED.
Ille, velut campos Libyes ac pinguia Nili Fertilis arva secet, plena sic semina dextra Spargere gaudet agris, oneratque novalia bello. Martius hic primum ter vomere fusus ab ipso Clangor, et ex omni sonuerunt cornua sulco; Bellatrix tum gleba quati, pariterque creari Armarique phalanx totisque insurgere campis. Cessit et ad socios paulum se retulit heros Opperiens, ubi prima sibi daret agmina tellus Adverso. Ut summis iam rura recedere cristis Vidit et infesta vibrantes casside terras, Advolat: atque uno tellus qua proxima collo, Necdum humeri videre diem, prior ense sequaci Aequat humo truncos: rutilum thoraca sequenti Aut primas a matre manus premit obvius ante. Nec magis aut illis aut illis millibus ultra Sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius hydrae Agmina Palladios defessus respicit ignes. Ergo iterum ad socias convertere Colchidos artes, Et galeae nexus ac vincula dissipat imae,
Cunctaturque tamen totique occurrere bello Ipse cupit, spes nulla datur, sic undique densant Terrigenae iam signa duces, clamorque, tubaeque Iamque omnes odere virum, iamque omnia contra Tela volant: tunc vero amens discrimine tanto, Quam modo Tartareo galeam Medea veneno Infectam dederat, ususque armarat in illos, In medios torsit; conversae protinus hastae. Qualis ubi attonitos maestae Phrygas annua Matris Ira, vel exsectos lacerat Bellona comatos; Haud secus accensus subito Medea cohortes, Implicat, et miseros agit in sua proelia fratres. Omnis ibi Aesoniden sterni putat; omnibus ira Talis erat. Stupet Aeetes ultroque furentes Ipse viros revocare cupit; sed cuncta iacebant Agmina, nec quisquam primus ruit, aut super ullus Linquitur, atque hausit subito sua funera tellus.
396. MEDEA LEAVES HER HOME.
At trepidam in thalamis et iam sua facta paventem Colchida circa omnes pariter furiaeque minaeque Patris habent; nec caerulei timor aequoris ultra, Nec miserae terra ulla procul; quascumque per undas Ferre fugam, quamcumque cupit iam scandere puppim. Ultima virgineis tunc flens dedit. oscula vittis, Quosque fugit, complexa toros, crinemque genasque Ungue per antiqui carpsit vestigia somni, Atque haec impresso gemuit miseranda cubili: O mihi. si profugae genitor nunc ille supremos Amplexus, Aeeta, dares fletusque videres
Ecce meos! Ne crede, pater, non carior ille est, Quem sequimur; tumidis utinam simul obruar undis! Tu, precor, haec longa placidus mox sceptra senecta Tuta geras, meliorque tibi sit cetera proles. Dixit, et Haemonio nunquam spernenda marito Condita letiferis prodit medicamina cistis, Virgineosque sinus ipsumque monile venenis
Implicat, ac saevum super omnibus addidit ensem. Inde velut torto Furiarum eiecta flagello Prosilit; attonito qualis pede prosilit Ino
In freta nec parvi meminit conterrita nati,
Quem tenet; extremum coniux ferit irritus Isthmon.
397. ABSYRTUS URGES HIS MEN TO RECOVER MEDEA.
Absyrtus subita praeceps cum classe parentis Advehitur, profugis infestam lampada Graiis Concutiens diramque premens clamore sororem: Atque, Hanc, o si quis vobis dolor iraque, Colchi, Accelerate viam, neque enim fugit aequore raptor Iuppiter, aut falsi sequimur vestigia tauri. Puppe, nefas, una praedo Phrixea reportat Vellera; qua libuit, remeat cum virgine; nobis, O pudor! et muros et stantia tecta reliquit. Quid mihi deinde satis? nec quaero vellera, nec te Accipio, germana, datam, nec foederis ulla Spes erit, aut irae quisquam modus. Inde reverti Patris ad ora mei tam parvo in tempore fas sit? Quinquaginta animae me scilicet unaque mersa Sufficiet placare ratis? te, Graecia fallax,
Persequor atque tuis hunc quasso moenibus ignem ; Nec tibi digna, soror, desum ad connubia frater; Primus et ecce fero quatioque hanc lampada vestro Coniugio; primus celebro dotalia sacra,
Qui potui; patriae veniam da, quaeso, senectae. Quin omnes alii pariter populique patresque Mecum adsunt: magni virgo ne regia Solis Haemonii thalamos adeas despecta mariti, Tot decuit coisse rates, tot fulgere taedas.
« IndietroContinua » |