Immagini della pagina
PDF
ePub

similitudine 'lituus' vocetur. Utitur autem vocabulo isto Ver

[ocr errors][merged small]

'Et lituo pugnas insignis obibat et hosta.'

V, viii.

496. THE ROMAN THEORY AND PRACTICE OF ADOPTION.

Cum in alienam familiam inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per praetorem fit, aut per populum. Quod per praetorem fit, adoptatio dicitur: quod per populum, arrogatio. Adoptantur autem, cum a parente, in cuius potestate sunt, tertia mancipatione in iure ceduntur; atque ab eo, qui adoptat, apud eum, apud quem legis actio est, vindicantur. Arrogantur ii, qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese potestatem tradunt: eiusque rei ipsi auctores fiunt. Sed arrogationes non temere nec inexplorate committuntur. Nam comitia, arbitris [etiam] pontificibus, praebentur, quae curiata appellantur: aetas quoque eius, qui arrogare vult, an liberis potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui arrogatur ne insidiose appetita sint, consideratur iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum licitur, quod in arrogando iuraretur. Sed arrogari non potest, nisi iam vesticeps. Arrogatio autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit. Eins rogationis verba haec sunt: velitis iubeatis, [quirites,] uti Lucius Valerius Lucio Titio tam iure lege Q. filius [sibi] siet, quam si ex eo patre matre Q. familias eius natus esset, uti Q. ei vitae necis Q. in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Haec ita uti dixi ita vos, quirites, rogo. Neque pupillus autem, neque mulier, quae in parentis potestate non est, arrogari possunt: quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est; et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae ditioni subiciant. Libertinos vero ab ingenuis adoptari quidem iure posse, Massurius Sabinus scripsit. Sed id neque permitti dicit, neque permittendum esse unquam putat, ut homines libertini ordinis per adoptationem in iura ingenuorum invadant. Alioquin, si iuris ista antiquitas servetur, etiam servus a domino per praetorem dari in adoptionem potest. Idque, ait, plerosque iuris veteris auctores posse fieri scripsisse. Animadvertimus in

oratione P. Scipionis, quam censor habuit ad populum de moribus, inter ea, quae reprehendebat quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpavisse, quod filius adoptivus patri adoptatori inter praemia patrum prodesset. Verba ex ea oratione haec sunt: In alia tribu patrem, in alia filium suffragium ferre; filium adoptivum tam procedere, quam si [ex] se natum habeat; absentes censeri iubere, ut ad censum nemini necessum sit venire.

V, xix.

497. ARGUMENTS ADDUCED BY NIGIDIUS TO SHOW THE NATURAL AS DISTINCT FROM THE CONVENTIONAL ORIGIN OF LANGUAGE.

Nomina verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse, P. Nigidius in Grammaticis Commentariis docet; rem sane in philosophiae dissertationibus celebrem. Quaeri enim solitum apud philosophos, púσa Tà ὀνόματα sint, ἢ θέσει. In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis, quam arbitraria. Ex quibus hoc visum est lepidum et festivum: Vos, inquit, cum dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur, et labias sensim primores emovemus, ac spiritum atque animam porro versum, et ad eos, quibuscum sermocinamur, intendimus. At contra cum dicimus nos; neque profuso intentoque flatu vocis, neque proiectis labris pronuntiamus: sed et spiritum et labias quasi intra nosmetipsos coercemus. Hoc idem fit et in eo, quod dicimus tu et ego, et tibi et mihi. Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel oculorum a natura rei, quam significat, non abhorret ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus.

X, iv.

498. THE USE OF RARE WORDS A SIGN OF BAD TASTE.

Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci ỏμalíav appellant, ut, quod nunquam didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cunque et quacunque in re dicere. Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbis verba faceret, et dicere vellet, inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et fetidum potare: Hic,' inquit, 'eques Romanus apludam edit, et floces bibit.' Adspexerunt omnes, qui aderant, alius alium, primo tristiores turbato et requirente vultu, quidnam illud utriusque verbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt. Legerat autem ille, 'apludam' veteres rusticos frumenti furfurem dixisse; idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse. Item 'floces' audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis: idque apud Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat. Alter quoque, a lectionibus id genus paucis aπeɩpóкados, cum adversarius causam differri postularet: Rogo, praetor,' inquit, subveni, succurre : quonam usque nos bovinator hic demoratur?' Atque id voce magna ter quaterque inclamavit, 'bovinator est.' Commurmuratio fieri coepta est a plerisque, qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus. At ille, iactans et gestiens: 'Non enim Lucilium,' inquit, ‘legistis, qui tergiversatorem bovinatorem dicit.' Est autem in Lucilii undecimo versus,

'Hic strigosus, bovinatorque ore improbus duro.'

XI, vii, 3-10.

499. A QUARREL BETWEEN TWO GRAMMARIANS AS TO THE VOCATIVE OF EGREGIUS.'

[ocr errors]
[ocr errors]

Defessus ego quondam ex diutina commentatione, laxandi levandique animi gratia, in Agrippae campo deambulabam : atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parvi in urbe Roma nominis, certationi eorum acerrimae adfui; cum alter in casu vocativo 'vir egregi' dicendum contenderet, alter vir egregie.' Ratio autem eius, qui egregi' oportere dici censebat, huiuscemodi fuit: Quaecunque, inquit, nomina seu vocabula recto casu numero singulari 'us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est 'i' littera, ea omnia casu vocativo 'i' littera terminantur: ut Coelius Coeli, modius modi, tertius terti, Accius Acci, Titius Titi,' et similia omnia: sic igitur egregius,' quoniam 'us' syllaba in casu nominandi finitur, eamque syllabam praecedit 'i' littera, habere debebit in casu vocandi 'i' litteram extremam, et idcirco 'egregi,' non ' egregie' rectius dicetur. Nam divus' et 'rivus' et 'clivus non 'us' syllaba terminantur, sed ea, quae per duo 'u' scribenda est; propter cuius syllabae sonum declarandum, reperta erat nova littera F, quae digamma appellabatur. Hoc ubi ille alter audivit: O, inquit, egregie grammatice, vel, si id mavis, egregiissime, dic, oro te, 'inscius' et 'impius' et 'sobrius' et ebrius et 'proprius' et 'propitius' et 'anxius' et 'contrarius,' quae 'us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam 'i' littera est, quem casum vocandi habent? Me enim pudor et verecundia tenet, pronuntiare ea secundum tuam definitionem. Sed cum ille paulisper, oppositu horum vocabulorum commotus, reticuisset, et mox tamen se collegisset, eandemque illam, quam definierat, regulam retineret et propugnaret, diceretque, et proprium' et 'propitium' et anxium' et 'contrarium' itidem in casu vocativo dicendum, quia et 'adversarius' et 'extrarius' ita diceretur: 'inscium' quoque et 'impium' et 'ebrium' et sobrium' insolentius quidem paulo, sed rectius per 'i' litteram, non per ‘e,' in casu eodem pronuntiandum; eaque inter eos contentio cum longius duceretur, non arbitratus ego, operae pretium esse, eadem ista haec diutius audire, clamantes compugnantesque illos reliqui.

XIV, v.

500. AMATORY VERSES BY A FRIEND OF GELLIUS, BASED ON AN EPIGRAM BY PLATO.

Hoc distichon amicus meus ovк aμovoos adulescens in pluris versiculos licentius liberiusque vertit: qui quoniam mihi quidem visi sunt non esse memoratu indigni, subdidi,

Dum semihiulco savio

Meum puellum savior,
Dulcemque florem spiritus
Duco ex aperto tramite ;
Animula

aegra et saucia
Cucurrit ad labias mihi,
Rictumque in oris pervium
Et labra pueri mollia,
Rimata itineri transitus,
Ut transiliret, nititur.

Tum si morae quid plusculae
Fuisset in coetu osculi
Amoris igni percita

Transisset, et me linqueret:

Et mira prorsum res foret,
Ut ad me fierem mortuus

[blocks in formation]

L. APULEIUS, FL. CIRC. 160 A. D.

501. THE REASON OF THE REFLECTION IN A MIRROR.

Nam saepe oportet non modo similitudinem suam, verum etiam similitudinis ipsius rationem considerare: num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines, velut quaedam exuviae, iugi flore a corporibus manantes, cum leve aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contra versum respondeant: an, uti alii philosophi disputant, radii nostri, seu

« IndietroContinua »