Immagini della pagina
PDF
ePub

Aggiunta alla Nota XIII (t. II. p. 346).
Assoldamenti di capitani generali.

A. 1364. — Assodamento di Luchino del Verme per capitano generale dei Veneziani.

(Dalla collezione Capponi in Firenze, cod. 1$2)

Comissio capitane! generalis terre Luchini del verme.

Juro ad evangelia sancta Dei. Ego Luchinus del verme qui sum constitutus capitaneus generalis exercitus terrestris quem inclitus dominus dux et comune venetiarum mittunt et habere intendunt contra Cretenses rebelles ipsius domini ducis et comunis venetiarum regere et gubernare feliciter et jegaliter exercitum et gentes soldatas per dictum comune tam equites quam pedites pro exercitu terrestri predicto et cum eis intendere viriliter et solicite ac procurare toto posse omnia et singula respicientia honorem et exaltationem dicti comunis venetiarum et dampnum ac confusionem dictorum suorum rebellium et omnium locorum suorum et quarumcumque persona rum eis adherentium vel faventium quoquo modo bona fide sine fraude.

Et debeo habere apud me duos gubernatores de nobilibus venetiarum qui michi per dominum ducem et sua Consilia deputabuntur cum quibus per maiorem partem nostrum trium procedere et ordinare debeo quecumque occurrerint ordinanda et disponenda circa negotia diete guerre tam de modo et ordine guerrizandi preliandi et oflendendi hostes quam regendi gubernandi et procedendi contra eos in terra per omnem modum pro bouo agendorum. Verum ego solus debeo esse executor eorum que fuerint inter nos deliberata et ordinata.

Rationem autera et iustitiam in civilibus et criminalibus (*) omnibus stipendiariis et gentibus dicti exercitus lerrestris, ego solus capitaneus facere debeo et de ipsa disponere et ordinare sicut mkhi soli secunduin deum et iustitiam apparebit

Sciendum est quod quicumque nobiles veneti missi sunt qui esse debent provisores super omnibus tractatubus et negotiis dicti domini ducis et comunis venetiarum in partibus illis quibus provisoribus si videretur seu iliis qui se ibi invenirent ex eis aut malori parti quod non procederetur per nos ad aliquam novitatem vel novitates propter casus vel tractatus qui occurrerent, in hoc ego et gubernatores predirti servare debemus illud quod per dictos provisores fuerit ordinatum.

Habere quidem debeo pro salario meo pro persona mea et sonatoribus meis ducatos vece auri in mense et possum conducere et habere pro custodia mea usque centum equites et Cl pedites ad soldum parta et conditiones aliorum soldatorum equitum et peditum dirti comunis pro exercitu supradicto.

Item ultra predictos possimi conducere alios L equites et L pedites ad soldum et conditionem aliorum stipendiariorum ducalis dominii.

Parta vero soldatorum equitum et peditum faciam inviolabiliter observari.

Omnia quedominus dux cumsuo Consilio mihi precipiendo mandaverit attendam et fideliter observabo (**).

Data in nostro ducali palatio anno domini MCCCLXIIII indictione secunda die xxvm mensis martii felieiter amen.

(*) Correclum infra in fine.

(**) Nota quod comissio capitanei terre iuxla eius requisìtionem i'iiit reformata ut infra in secunda persona.

Notificamo, del doge.

Nos Laurentius celsi dei gratta dux venetiarum etc. Comittimus vobis egregio filiti luchino del verme dilecto civi nostro quod cum de probitate fama et providentia vestra plenissimam habeamus fiduciam ire debeatis et esse in nomine JesuChristi capitaneus generalis exercitus terrestris quem mittimus et habere intendimus contra cretenses rebelles nostros quem exercitum et gentes que erunt in eo tam equites quampedites regere et gubernaredebeatisfideliter et legaliter et cum eis intendere viriliter et solicite ac procurare toto posse omnia et singula respicientia honorem et exaltationem nostram et nostri comunis et damnum et confusionem dictorum nostrorum rebellium et omnium locorum suorum et quarumcumque personarum eis adherentium vel faventium quoquo modo bona fide sine fraude.

De ratione et iustitia fienda in civilibus et criminalibus omnibus de exercitu terrestri et pertinentibus ad capitaneatum vos capitaneus solus disponere exercere ac ordinare debeatis sicut secundum Deum et iustitiain vobis videbitur convenire.

Et cetera ut supra, mutatis mutandis.

Ex Libro Secrctorum sub illustri et excelso domino domino Laurentio Celsi inclito Venetiarum duce, Incepto MCCCLXlll Indictione prima.

Aggiunta alla Nota XXII (t. HI. p. 430). Composizione di una bandiera di fanti nel XIVsecolo.

A. 1364. — Jssoldamento di fanti al servigio
della repubblica di Venezia.

(Dal codice citalo della soddella collezione Capponi, f. 53)

Commissio Nicolai de Parma.

Nicolae vadas cum Tiberto cui comisimus quod in Feraria et alibi ubi melius poterit procuret invenire ad nostrum soldum et servitium pro factis crete usque XH banderias honorum peditum de xxv pagis pro banderia.

Pacta vero et conditiones cum quibus accepimus alios sunt.

Quod conestabilis habeat pagani duplam et pro qualibet banderia sint ad minus x balistarii et vili pavesarli.

Item contentamur pro qualibet banderia habeat unum tamburinum.

Item pro qualibet banderia habeat usque tres ragacinos et si non posset fieri cum tribus ragacinis possitis vos elargare ad mi.

Item quod detur eis prestantia de duobus mensibus et sicut erunt scripti habeant pagam tertii mensis dando bonam plezariam de eo quod receperint et de medietate plus.

Item quod balistarius habeat libras XVI parvorum iu mense et pavesarius libras x et si vellent aliam divisionem facere inler se faciant sicut volunt dumroodo inter balistari um et pavesarium non habeant ultra libras xxvi in mense.

Item quod habeant fi imam de tribus aliis mensibus ultra ìllos primos tres de quibus in principio recipient pagam.

Item quod quilibel balistarius sit furnitus coratia barbuta balista manichis spata et cutello et pavesarius coratia barbuta manichis pavesio spata cutello et lancea.

Item quod facta prestantia et data recolta possint se presentare in Ferraria ilii qui erit ibi pro dominio et accipere ab eo lilteras presentationis et venire Venetias ita quod sint Venetiis a die xv februarii usque dies vm martii, et intra tres dies postquam applicuerint teneantur fieri facere monstras suas; et statina cum erunt facte incipiant lucrare soldum; illi vero qui erunt approbati et ultra hoc habebunt soldum sex dierum pro expensis adventus sui.

Item quod teneantur ad alia pacta soldatorum equestrìum in quantum spectat ad eos quorum copiam vobis dedimus propter specificata superius. Dat. penultimo decembris secunde Indictionis.

FINE

DEL VOLUME QUARTO ED ULTIMO.

« IndietroContinua »