Immagini della pagina
PDF
ePub

Aggiunta alla NOTA XIII (t. II. p. 346).

Assoldamenti di capitani generali.

A. 1564.

quem

Assoldamento di Luchino del Verme

per capitano generale dei Veneziani.

(Dalla collezione Capponi in Firenze, cod. 142)

Comissio capitanei generalis terre Luchini del verme. Juro ad evangelia sancta Dei. Ego Luchinus del verme qui sum constitutus capitaneus generalis exercitus terrestris inclitus dominus dux et comune venetiarum mittunt et habere intendunt contra Cretenses rebelles ipsius domini ducis et comunis venetiarum regere et gubernare feliciter et legaliter exercitum et gentes soldatas per dictum comune tam equites quam pedites pro exercitu terrestri predicto et cum eis intendere viriliter et solicite ac procurare toto posse omnia et singula respicientia honorem et exaltationem dicti comunis venetiarum et dampnum ac confusionem dictorum suorum rebellium et omnium locorum suorum et quarumcumque personarum eis adherentium vel faventium quoquo modo bona fide sine fraude.

Et debeo habere apud me duos gubernatores de nobilibus venetiarum qui michi per dominum ducem et sua consilia deputabuntur cum quibus per maiorem partem nostrum trium procedere et ordinare debeo quecumque occurrerint ordinanda et disponenda circa negotia dicte guerre tam de modo et ordine guerrizandi preliandi et offendendi hostes quam regendi gubernandi et procedendi contra eos in terra per omnem modum bono agendorum. Verum ego solus debeo esse executor eorum que fuerint inter nos deliberata et ordinata.

pro

[ocr errors]

Rationem autem et iustitiam in civilibus et criminalibus (*) omnibus stipendiariis et gentibus dicti exercitus terrestris, ego solus capitaneus facere debeo et de ipsa disponere et ordinare sicut michi soli secundum deum et iustitiam apparebit.

Sciendum est quod quicumque nobiles veneti missi sunt qui esse debent provisores super omnibus tractatubus et negotiis dicti domini ducis et comunis venetiarum in partibus illis quibus provisoribus si videretur seu illis qui se ibi invenirent ex eis aut maiori parti quod non procederetur per nos ad aliquam novitatem vel novitates propter casus vel tractatus qui occurrerent, in hoc ego et gubernatores predicti servare debemus illud quod per dictos provisores fuerit ordinatum.

Habere quidem debeo pro salario mec pro persona mea et sonatoribus meis ducatos vccc auri in mense et possun conducere et habere pro custodia mea usque centum equites et CL pedites ad soldum pacta et conditiones aliorum soldatorum equitum et peditum dicti comunis pro exercitu supradicto.

Item ultra predictos possum conducere alios L equites et L pedites ad soldum et conditionem aliorum stipendiariorum ducalis dominii.

Pacta vero soldatorum equitum et peditum faciam inviolabiliter observari.

Omnia que dominus dux cum suo consilio mihi precipiendo mandaverit attendam et fideliter observabo (**).

Data in nostro ducali palatio anno domini MCCCLXII indictione secunda die XXVIII mensis martii feliciter amen.

(*) Correctum infra in fine.

(**) Nota quod comissio capitanei terre iuxta eius requisitionem fuit reformata ut infra in secunda persona.

Notificanza del doge.

Nos Laurentius celsi dei gratia dux venetiarum etc. Comittimus vobis egregio militi luchino del verme dilecto civi nostro quod cum de probitate fama et providentia vestra plenissimam habeamus fiduciam ire debeatis et esse in nomine Jesu Christi capitaneus generalis exercitus terrestris quem mittimus et habere intendimus contra cretenses rebelles nostros quem exercitum et gentes que erunt in eo tam equites quam pedites regere et gubernare debeatis fideliter et legaliter et cum eis intendere viriliter et solicite ac procurare toto posse omnia et singula respicientia honorem et exaltationem nostram et nostri comunis et damnum et confusionem dictorum nostrorum rebellium et omnium locorum suorum et quarumcumque personarum eis adherentium vel faventium quoquo modo bona fide sine fraude.

De ratione et iustitia fienda in civilibus et criminalibus omnibus de exercitu terrestri et pertinentibus ad capitaneatum vos capitaneus solus disponere exercere ac ordinare debeatis sicut secundum Deum et iustitiam vobis videbitur convenire.

Et cetera ut supra, mutatis mutandis.

Ex Libro Secretorum sub illustri et excelso domino domino Laurentio Celsi inclito Venetiarum duce, Incepto MCCCLXIII Indictione prima.

Aggiunta alla NOTA XXII (t. III. p. 430).

Composizione di una bandiera di fanti nel XIV secolo.

[merged small][ocr errors]

della repubblica di Venezia.

(Dal codice citato della suddetta collezione Capponi, f. 53)

Commissio Nicolai de Parma.

Nicolae vadas cum Tiberto cui comisimus quod in Feraria et alibi ubi melius poterit procuret invenire ad nostrum soldum et servitium pro factis crete usque XII banderias bonorum peditum de xxv pagis pro banderia.

Pacta vero et conditiones cum quibus accepimus alios sunt. Quod conestabilis habeat pagam duplam et pro qualibet banderia sint ad minus x balistarii et VIII pavesarii.

Item contentamur pro qualibet banderia habeat unum tamburinum.

Item pro qualibet banderia habeat usque tres ragacinos et si non posset fieri cum tribus ragacinis possitis vos elargare ad III.

Item quod detur eis prestantia de duobus mensibus et sicut erunt scripti habeant pagam tertii mensis dando bonam plezariam de eo quod receperint et de medietate plus.

Item quod balistarius habeat libras XVI parvorum in mense et pavesarius libras x et si vellent aliam divisionem facere inter se faciant sicut volunt dummodo inter balistarium et pavesarium non habeant ultra libras XXVI in mense. Item quod habeant firmam de tribus aliis mensibus ultra illos primos tres de quibus in principio recipient pagam.

Item quod quilibet balistarius sit furnitus coratia barbuta balista manichis spata et cutello et pavesarius coratia barbuta manichis pavesio spata cutello et lancea.

Item quod facta prestantia et data recolta possint se presentare in Ferraria illi qui erit ibi pro dominio et accipere ab eo litteras presentationis et venire Venetias ita quod sint Venetiis a die xv februarii usque dies VIII martii, et intra tres dies postquam applicuerint teneantur fieri facere monstras suas; et statim cum erunt facte incipiant lucrare soldum; illi vero qui erunt approbati et ultra hoc habebunt soldum sex dierum pro expensis adventus sui.

Item quod teneantur ad alia pacta soldatorum equestrium in quantum spectat ad eos quorum copiam vobis dedimus propter specificata superius. Dat. penultimo decembris secunde Indictionis.

FINE

DEL VOLUME QUARTO ED ULTIMO.

« IndietroContinua »