Immagini della pagina
PDF
ePub

Haec praemonuisse sufficiat. De typorum concinnitate, totiusque operis forma, judicet qui in his paginis versabitur.

E Musaeo meo, in Aedibus Academicis.
VIII. Kal.Iun. ciɔ 1ɔ CCC XXIX.

VIRO

PLURIMUM REVERENDO,

PIETATIS, INGENII, DOCTRINAE LAUDIBUS

FLORENTI.

IOANNI HENRICO HOBART, S. T. D

EPISCOPO

NEO-EBORACENSI

DIGNISSIMO,

QUEM,

IN EXTERAS REGIONES

OB INCOMMODAM VALETUDINEM

PROFECTUM,

DESIDERIIS ICTA FIDELIBUS,

VOTIS PRECIBUSQUE VOCAVIT,

NUNC AUTEM

RENOVATIS VIRIBUS REDUCEM

ANIMO LAETISSIMO SALUTAT

PATRIA,

HOSCE LABORES SUOS

VENERABUNDUS OBTULIT

FAUTOR ATQUE AMICUS.

C. CRISPI

SALLUSTII

BELLUM CATILINARIUM.

I. 'OMNIS homines, qui 3sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet vitam 'silentio ne transeant, veluti pecora, quae natura 5prona, atque ventri obedientia, finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore "sita: "animi imperio, corporis servitio magis utimur: alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. "Quo mihi rectius videtur ingenii quam virium opibus gloriam quaerere; et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, 1omemoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragi. lis; virtus clara aeternaque "habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an "virtute animi, "res militaris magis procederet. Nam et prius, quam incipias, consulto; et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque, por se indigens, alterum alterius auxilio 16veget.

II. IGITUR initio reges (nam in terris nomen "imperii id primum fuit) 18diversi, pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate 2oagitabatur; sua cuique satis placebant. Postea vero quam

in Asia 'Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in max. umo imperio putare; tum demum 3periculo atque negotiis compertum est, in bello plurimum ingenium posse. "Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, "aequabilius atque constantius sese res humanae haberent; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his "artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum, ubi *pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad "optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines 1arant, navigant, aedificant, 13virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam, sicuti peregrinantes, transegere; quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque "juxta aestumo, "quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque 19frui anima videtur, qui, aliquo negotio intentus, praeclari facinoris, aut artis bonae famam quaerit. Sed, 20in magna copia rerum, aliud alii natura iter ostendit.

III. PULCHRUM est bene facere reipublicae: etiam "bene dicere haud absurdum est. Vel pace, vel bello, clarum fieri licet: et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tamen etsi haud. quaquam par gloria sequatur scriptorem et 26 auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere primum, quod facta 28dictis sunt exaequanda hinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia "putant: ubi de magna virtute et gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat,

de

aequo animo accipit; 'supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus, initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum; ibique mihi advorsa multa fuere. 'Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus. aspernabatur, insolens malarum artium; tamen, inter tanta vitia, imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur: ac me, cum ab 'reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quae ceteros, fama atque invidia vexabat.

IV. IGITUR, ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam aetatem a republica procul habendam decrevi, non fuit consilium, secordia atque desidia bonum otium conterere ; neque vero agrum co. lendo, aut venando, 'servilibus officiis intentum, aetatem agere sed, a quo incepto 1ostudio me ambitio mala deti. nuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani "carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere eo magis, quod mihi a spe, metu, 12partibus reipublicae animus liber erat. Igitur de Catilinae eonjuratione, quam verissume potero, 13paucis absolvam: nam id faci. nus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

V. LUCIUS CATILINA, "nobili genere natus, magna vi et animi et corporis, 15sed ingenio malo pravoque. Huic ab 16adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis, grata fuere ; ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, vigiliae, algoris, supra quam cui. que credibile est : animus audax, subdolus, "varius, cujus rei libet 20 simulator ac dissimulator : alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: "satis loquentiae, sapientiae parum. 22Vastus animus immoderata, incredibilia,

« IndietroContinua »