Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

quibus, reipublicae magnitudine, belli timor insolitus, 'adflictare sese; manus supplices ad coelum tendere; miserari parvos liberos; rogitare; omnia pavere; superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tamen etsi praesidia parabantur, et ipse 'lege Plautia interrogatus ab 5L. Paullo. Postremo, dissimulandi caussa, atque sui expurgandi, sicuti jurgio lacessitus foret, in senatum venit. Tum M. Tullius consul, sive 'praesentiam ejus timens, seu ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem reipublicae ; "quam postea scriptam edidit. Sed, ubi ille 1adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare, "Patres conscripti ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita ab adolescentia vitam instituisse, ut 13omnia bona in spe haberet: ne aestumarent, sibi patricio homini, 14cujus ipsius atque majorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita republica opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae." Ad hoć maledictia alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque 1oparricidam vocare. Tum ille furibundus : "Quoniam quidem circumventus," inquit, "ab inimicis praeceps agor, "incendium meum ruina restinguam."

XXXII. DEIN se ex curia domum proripuit ; ibi multa secum ipse volvens; quod neque insidiae consuli procedebant, et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, 19optumum factum credens, exercitum augere, ac prius, quam legiones scriberentur, antecapere quae bello usui forent; "nocte intempesta "cum paucis in Manliana castra profectus est. Sed Cethego atque Lentulo, ceterisque quorum cognoverat promtam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia, aliaque belli facinora

parent: sese 'prope diem cum magno exercitu ad urbem accessurum. Dum haec Romae geruntur, C. Manlius 'ex suo numero ad Marcium Regem mittit, 'cum mandatis hujuscemodi :

XXXIII. "DEOs hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse, neque quo periculum *homini faceremus, sed uti corpora nostra ab injuria tuta forent; qui miseri, egentes, violentia atque crudelitate foeneratorum, plerique patriae, sed omnes fama atque fortunis, expertes sumus: neque cuiquam nostrum licuit, more majorum, lege uti, neque, amisso patrimonio, liberum corpus habere; tanta saevitia foeneratorum atque praetoris fuit. Saepe 'majores vestrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis 1oinopiae opitulati sunt: ac novissume, memoria nostra, propter magnitudinem aeris alieni, volentibus omnibus bonis, "argentum aere solutum est. Saepe ipsa plebes, aut dominandi studio permota, aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum caussa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt: sed libertatem, quam 13nemo bonus, nisi cum anima simul, "amittit. Te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus; legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis: neve eam necessitudinem imponatis, ut quaeramus, 15quonam modo ultimaxume sanguinem nostrum pereamus."

XXXIV. Ad haec Q. Marcius: "Si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia senatum populumque Romanum semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit." At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea "optumo cuique, litteras mittit "se falsis criminibus circumventum,

quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, 'Massiliam in exilium proficisci; non 'quo sibi tanti sceleris conscius; sed uti respublica quieta foret, neve 'ex sua contentione seditio oriretur." Ab his longe diversas litteras Q. Catulus in senatu 'recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat: earum exemplum infra scriptum.

XXXV. "L. CATILINA Q. Catulo S. "Egregia tua fides, re cognita, gratam in magnis periculis fiduciam commendationi meae tribuit. Quamobrem defensionem in novo consilio non statui parare; satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, 'quam, 1ome dius fidius, veram licet cognoscas. Injuriis contumeliisque concitatus, quod, "fructu laboris industriaeque meae privatus, 12statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi: non quin aes alienum 13meis nominibus ex possessionibus solvere possem, cum alienis nominibus liberalitas Orestillae, suis filiaeque copiis, persolveret: sed quod "non dignos homines honore honestatos videbam, meque 1falsa suspicione alienatum sentiebam. 16Hoc nomine satis honestas, pro meo casu, spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura cum scribere vellem, nunciatum est, vim mihi parari. Nunc Orestillam commendo, tuaeque fidei trado: "eam ab injuria defendas, per liberos tuos rogatus. Haveto."

XXXVI. SED ipse, paucos dies commoratus apud C. Flaminium Flammam 'in agro Arretino, dum vicinitatem, antea sollicitatam, armis exornat, cum fascibus atque aliis imperii insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta; senatus "Catilinam et Manlium hostes judicat; ceterae multitudini diem statuit, ante 21sine fraude liceret ab armis discedere, "praeter rerum capitalium condemnatis." Praeterea decernit, “uti

quam

consules 'dilectum habeant; Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet ; Cicero urbi praesidio sit." Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile visum: cui cum, ad occasum ab ortu solis, omnia domita armis paterent; domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent; fuere tamen cives qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent. Namque, duobis senati decretis, ex tanta multitudine, neque praemio inductus conjurationem patefecerat, neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi, uti tabes, plerosque civium animos invaserat.

XXXVII. NEQUE solum illis "aliena mens erat, qui conscii conjurationis; sed omnino cuncta plebes, novarum rerum studio, Catilinae incepta probabat. Id adeo more suo videbatur facere. Nam semper in civitate, 'quis opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt; vetera odere, nova exoptant; odio suarum rerum mutari omnia student; sturba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. Sed urbana 'plebes, ea vero praeceps ierat multis de caussis. "Primum omni. um, qui ubique probro atque petulantia maxume praesta. bant; item alii "per dedecora patrimoniis amissis; postremo omnes quos flagitium aut facinus domo expulerat ; ii Romam, 12sicuti in sentinam, confluxerant. Deinde, multi memores Sullanae victoriae, quod, ex 13gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, uti "regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, 15gi in armis forent, ex victoria talia sperabant. Praeterea, juventus, quae in agris, manuum mercede, inopiam toleraverat, "privatis atque publicis largitionibus excita, urbanum otium ingrato labori praetulerant. Eos atque alios omnis malum publicum alebat. Quo minus miran

dum, homines egentis, malis moribus, maxuma spe, 'rei. publicae juxta ac sibi consuluisse. Praeterea, quorum, victoria Sullae, parentes proscripti, bona erepta, jus libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant. Ad hoc, quicumque 3aliarum atque senati partium erant, conturbari rempublicam, quam minus valere ipsi, malebant. 'Id adeo malum multos post annos in civitatem reverterat.

XXXVIII. NAM, postquam, Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus, "tribunicia potestas restituta; homines adoles. centes, ['summam potestatem nacti,] 'quibus aetas animusque ferox, coepere, senatum criminando, plebem exagitare; dein, largiundo atque pollicitando, magis incendere ; ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos summa ope ́nitebatur pleraque nobilitas, senati specie, pro sua magnitudine. Namque, uti paucis absolvam, per illa tempora quicumque rempublicam agitavere, honestis nominibus, alii, sicuti populi jura defenderent, pars, quo senati auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes, pro sua quisque potentia certabant: "neque modestia, neque modus contentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant.

XXXIX. SED, postquam Cn. Pompeius ad bellum 13maritimum atque 13Mithridaticum missus; "plebis opes imminutae ; paucorum potentia crevit. Hi magistratus, provincias, aliaque omnia tenere: ipsi 15innoxii, florentes, sine metu aetatem agere; 16ceteros judiciis terrere, quo plebem in magistratu "placidius tractarent. Sed, 13ubi primum dubiis rebus novandis spes oblata, "vetus certamen animos eorum arrexit. Quod si primo praelio Catilina superior, aut 20aequa manu discessisset, profecto "magna clades atque calamitas rempublicam oppressisset, neque illis, qui victoriam adepti, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exsanguibus, qui plus posset, imperium

« IndietroContinua »