Immagini della pagina
PDF
ePub

nimis alta semper cupiebat. Hune, 'post dominationem Lucii Sullae, lubido maxuma invaserat reipublicae capiundae ; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, 'quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox, inopia rei familiaris, et conscientia scelerum ; quae utraque 'his artibus auxe. rat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ae diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis 'tempus admonuit, supra repetere, ac, paucis, 'instituta majorum domi militiaeque ; 1oquomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint; ut, paullatim immutata, ex pulcherruma, pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

VI. URBEM Romam, "sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio 12Trojani, qui, Aenea duce, profugi, sedibus incertis vagabantur; cumque his 13Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, "sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, "dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes; incredibile memoratu est quam facile coaluerint. Sed, postquam 17res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera, satisque pollens videbatur; 19sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitimi bello 20tentare: pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri, metu "perculsi, a periculis aberant. At Romani, domi militiaeque intenti, festinare, parare, alius alium hortari; hostibus obviam ire; libertatem, patriam parentesque armis tegere: post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant; magisque dandis quam accipiundis beneficiis, amicitias parabant. Imperium legitimum, nomen imperii regium ha

bebant: delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum, reipublicae 'consultabant: hi, vel aetate, vel curae similitudine, PATRES appellabantur. Post, ubi regium imperium, quod, initio, 3conservandae libertatis, atque augendae reipublicae fuerat, in superbiam 'dominationemque "convertit; immutato more, annua imperia, binosque imperatores sibi fecere eo modo minume posse pu tabant per licentiam 'insolescere animum humanum.

VII. SED ea tempestate 'coepere se quisque extollere, magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus 1oboni, quam mali, suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas, incredibile memoratu est, "adepta libertate, quantum brevi creverit: tanta cupido gloriae incesserat. Jam primum juventus, 12simul laboris ac 13belli patiens erat, in castris "per usum militiam discebat: magisque in decoris armis et "militaribus equis, quam in scortis atque conviviis, lubidinem habebant. Igi. tur talibus viris non labos insolitus, non locus ullus asper, aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: "virtus omnia domuerat. Sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: 18sese quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici dum tale facinus faceret, properabat : eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant: laudis avidi, pecuniae liberales erant: gloriam ingentem, "divitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis 2maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbes, natura munitas, pugnando ceperit, "ni ea res longius ab incepto traheret.

24.

VIII. SED profecto Fortuna in omni re dominatur; ea "res cunctas, ex lubidine magis quam ex vero, 25celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego 2oaestumo, satis amplae magnificaeque fuere ; verum verum ali. quanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed, quia

provenere ibi 'scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum verbis 'eam potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano nunquam 3ea copia fuit: quia 'prudentissimus quisque negotiosus maxume erat; ingenium nemo sine corpore exercebat; 'optumus quisque facere, quam dicere; sua ab aliis benefacta laudari, quam ipse aliorum narrare, malebat.

IX. IGITUR domi militiaeque boni mores colebantur ; concordia maxuma, minuma avaritia erat; jus bonumque apud eos, non legibus magis quam natura, valebat. 10Jur. gia, discordias, simultates, cum hostibus exercebant: ci. ves cum civibus de virtute certabant : in "suppliciis deo. rum magnifici, domi parci, 12in amicis fideles erant. Dua bus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat, ae quitate, seque remque publicam curabant. Quarun rerum ego maxuma documenta haec habeo; quod sae pius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius, revocati, bello excesserant, quam qui signa relinquere, aut, pulsi, loco cedere ausi erant; in pace vero, quod beneficiis, quam metu, impe. rium "agitabant, et, accepta injuria, ignoscere, quam persequi, malebant.

16

X. SED, ubi labore atque justitia respublica crevit, 13reges magni bello domiti, nationes ferae, et populi ingentes vi subacti, 20Carthago, aemula imperii Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant; saevire Fortuna, ac miscere omnia, coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium, divitiae "optandae aliis, oneri miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniae, deinde imperii cupido crevit: ea qua.

si materies omnium malorum fuere.

Namque ava.

ritia fidem, probitatem, ceterasque artis bonas subver. tit; pro his, superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere, edocuit : ambitio multos mortalis 'falsos fieri subegit; aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere; amicitias inimicitiasque, non 'ex re, sed ex commodo, aestumare; magisque vul. tum, quam ingenium bonum habere. Haec primo paullatim crescere, interdum vindicari: post, ubi, contagio quasi, pestilentia invasit, civitas immutata; imperium, ex justissumo atque optumo, crudele intolerandumque fac

tum.

XI. SED primo magis ambitio, quam avaritia, animos hominum exercebat: quod tamen vitium propius 'virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium, 1obonus, ignavus, aeque sibi exoptant: sed ille "vera via nititur ; huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniae 12studium habet, quam nemo sapiens concupivit: ea, quasi 13venenis malis imbuta, corpus animumque virilem effeminat semper infinita, insatiabilis, "neque copia, neque inopia, minuitur.Sed, postquam L. Sulla, armis recepta republica, 16ex bonis initiis malos eventus habuit; "rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere; neque modum, neque modes. tiam victores habere, foeda crudeliaque in civibus facinora facere. Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, 2oquem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem majorum, luxuriose nimisque liberaliter habuerat; loca amoena, voluptaria, facile in otio ferocis militum ani. mos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus populi Romani "amare, potare; signa, tabulas pictas, vasa caełata mirari; ea privatim ac publice rapere; "delubra spoli. are; sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi mili

tes, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animos 'fatigant: ne illi, corruptis moribus, victoriae temperarent.

XII. POSTQUAM divitiae honori coepere, et eas gloria, imperium, potentia sequebatur; hebescere virtus, paupertas probro haberi, 'innocentia pro malivolentia duci coepit. Igitur, ex divitiis, juventutem luxuria atque avaritia, cum superbia, invasere: "rapere, consumere; sua parvi pendere, aliena cupere; "pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi atque moderati habere. Operae pretium est, quum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri majores, religiosissumi mortales, fecere. "Verum illi delubra deorum pietate, domos sua gloria decorabant ; neque victis quidquam, praeter injuriae licentiam, eripiebant. At hi contra, ignavissumi homines, per summum scelus, omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri 10victores reliquerant: proinde quasi injuriam facere, id demum esset imperio uti.

XIII. NAM quid ea memorem, quae, nisi iis qui videre, nemini credibilia sunt: a privatis compluribus subversos montes, maria "constructa esse: quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae; quippe, quas honeste habere licebat, abuti per 1turpidinem properabant. Sed lubido ganeae, ceterique 13cultus, non minor incesserat: "4vescendi caussa, terra marique omnia exquirere; dormire prius, quam somni cupido esset; non famem, aut sitim neque frigus, neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia 15luxu antecapere. Haec juventutem, ubi familiares opes defecerant ad facinora incendebant. Animus imbutus malis artibus haud facile 16lubidinibus carebat: eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus

erat,

« IndietroContinua »