156 si hominibus solis nota sunt, hominum facta esse causa judicanda sunt. Terra vero fæta frugibus, et vario leguminum genere, quæ cum maxima largitate fundit, ea ferarumne, an hominum causa gignere videtur? Quid de vitibus olivetisque dicam? quarum uberrimi lætissimique fructus nihil omnino ad bestias pertinent. Neque enim serendi, neque colendi, nec tempestive demetendi percipiendique fructus, neque condendi ac reponendi ulla pecudum scientia est; earumque omnium rerum, hominum est et usus, et cura. 157 LXIII. Ut fides igitur et tibias eorum causa factas dicendum est, qui illis uti possunt; sic ea, quæ diximus, solis iis confitendum est esse parata, qui utuntur. Nec si quæ bestiæ furantur aliquid ex his, aut rapiunt, illarum quoque causa ea nata esse dicemus. Neque enim homines murium aut formicarum causa frumentum condunt, sed conjugum, et liberorum, et familiarum suarum. Itaque bestiæ furtim, ut duxi, fruuntur; domini palam, et libere. Hominum igitur causa eas rerum 158 copias comparatas, fatendum est: nisi forte tanta ubertas et varietas pomorum, eorumque jucundus non gustatus solum, sed odoratus etiam et adspectus dubitationem affert, quin hominibus solis ea natura do 2. De vitibus olivetisque. Suspicari quis possit legendum olivisque, ut arbor arbori conjungatur. Sed in hujusmodi rebus auctores non usque adeo sunt anxii. Sic olivas et vireta copulavit Arnobius, lib. I, pag. 12. Themistius, Orat. XXI, p. 254 : Κατιὼν ὁ δῆμος ... ἐκ τῶν ἀγρῶν, καὶ ἐκ τῶν ΑΜΠΕΛΩΝ, καὶ ἐκ τῶν ἔργων τῶν ἀργυρίων. Licet ibi scribendum crediderim ἀμπελώνων. Quod si pronomen femininum, quod proxime sequitur, ullam pariat molestiam, videatur Scholiastes ad Iliad. B, 137. DAVIS. LXII.1. Fat.est... videamus. Interpunctio vulgata sensum pendere facit, et eum interrumpit. Locum igitur sic distingues: « Fatendum est (ni forte tanta... donaverit), tantumque abest, etc.. Tum demum recte procedent omnia, si modo voces, inclusæ semicirculis, εἰρωνικῶς dictæ censeantur. DAVIS. Vulgatam interpunctionem, quæ sensum non turbat, retinemus. naverit: tantumque abest, ut hæc bestiarum etiam causa parata sint, ut ipsas bestias hominum gratia generatas esse videamus. Quid enim oves aliud afferunt, nisi ut earum villis confectis atque contextis homines vestiantur? quæ quidem neque ali, neque sustentari, neque ullum fructum edere ex se sine cultu hominum et curatione potuissent. Canum vero tam fida custodia, tamque amans dominorum adulatio2, tantumque odium in externos, et tam incredibilis ad investigandum sagacitas narium, tanta alacritas in venando, quid significat aliud, nisi se ad hominum commoditates esse generatos? Quid de bobus loquar? 159 quorum ipsa terga declarant non esse se ad onus accipiendum figurata; cervices autem natæ ad jugum : tum vires humerorum et latitudines, ad aratra extrahenda. Quibus, quum terræ subigerentur fissione glebarum, ab illo aureo genere, ut poetæ loquuntur, vis numquam ulla afferebatur. 2. Canum vero tam fida custodia, tamque amans dominorum adulatio. Hæc adducit Nonius, cap. 1, ut ostendat, adulationem blandimenta canum proprie denotare. De re ipsa vide Just. Lipsium, Cent. I ad Belgas, Epist. 44. DAV. - Dedit Heindorf. ex cod. Reg. ⚫ quid aliud significat», ut est in nostris codd. G. et K. Sequens se post nisi contra Wopkensium, Lectt. Tull. 2, 13, qui alibi fere semper textum vulgatum ab aliorum conjecturis vindicat, defendit Heind, dicens, scriptum esse, quasi supra dixisset, «canes vero... quid aliud significant». At id ipsum, quod non ita dixit Cic. jam dudum me male habuit; quamquam sine libris eam vocem delere non ausim. MR. -Canum... tam fida custodia. Præclare Lucretius de Rer. Nat. lib. V, vs. 862: «At levisomna canum fido cum pectore corda». Similiter Tibullus, I, 2, 4, de canibus : <<«custodia sæva». Mox, adulatio. Cf. Gellii N. A. lib. XIV, p. 329: «Leo... candam more atque ritu adulantium canum clementer et blande movet». Quem ipsum locum, uti nostrum Tullii, Euripidi adhibuit Walckenaerius ad Hippolytum, vs. 862, græca addens de canibus, ut σαίνουροι eει προσσαίνειν. Constructionem autem hujus loci (qui duplici genitivo memorabilis est : «Canum amans... dominorum adulatio) illustrat J. Fr. Gronovius ad Livium, lib. XXXIV, c. 26, p. 814 ed. Drakenb. laudans geminos locos, ut Tuscul. IV, 11. Attic. epist. II, 5: • Cupio ab hominum satietate nostri discedere ». Св. - Humerorum et latit. pro lati humeri: hæc dicendi forma poetis in primis nsitata. Ferrea tum vero proles 3 exorta repente est, Ausaque funestum prima est fabricarier ensem, Et gustare manu victum 4, domitumque juvencum. Tanta putabatur utilitas percipi ex bobus, ut eorum visceribus vesci scelus haberetur. LXIV. Longum est mulorum persequi utilitates et asinorum; quæ certe ad hominum usum paratæ sunt. 160 Sus vero quid habet præter escam? cui quidem, ne putisceret1, animam ipsam pro sale datam dicit esse Chrysippus 2. Qua pecude, quod erat ad vescendum hominibus apta 3, nihil genuit natura fœcundius. Quid 3. Ferrea tum vero proles, ete. Tullius hæc ex Arato suo vertit, 130 sq. Permulta Veterum loca huc pertinentia congesserunt scriptores ad Æliani V. H. lib. V, cap. 14: «Et sane bovis tanta fuit apud antiquos veneratio, ut tam capitale esset bovem necasse quam civem; teste Colum. lib. VI, R. R. Præf. p. 207. DAV. 4. Victum, domitumque juvencum. Vinctum habet antiquus liber, eamque lectionem confirmant ea, quæ περὶ βοὸς ἀροτῆρος cecinerunt græci poetæ. URSINUS. Victum tuetur Grotius. Eamdem tamen, quam liber Ursini, lectionem dant Eliens. Med. et Ascens. Unde legerim «manu junctum domi-. tumque juvencum ». Junctus autem juvencus is est, qui jugum passus est: quemadmodum junctus mulus apud Columellam, lib. II, cap. 22. Sulpicius Severus, vit. Martini, cap. 21: << Junctis scilicet bubus dum dissoluta arctius lora constringit, etc.» DAVIS. Ernest. cum Grotio præferebat victum; Heindorf. dedit vinctum. Mihi quoque lectio vinctum magis arridet. MR. LXIV. 1. Cui quidem, ne putisceret, etc. Legendum, libris omnibus invitis, ut est apud Nonium in voce pu tidum, ne putisceret, et ita etiam olim edi jusseram; nam vulgo legitur, neputresceret. Huic loco similis ille, lib. Vde Fin. «Animam illi pecudi datam pro sale, ne putisceret. Sic enim illic quoque legendum est, non putresceret, ut habent libri vulgati. LAMB. Putisceret. Non inscite illud dictum videatur in sae, animum illi pecudi datum pro sale, ne putisceret. Et sane plures MSS hoc in loco dant putesceret, quod eodem redit. Ego tamen cum Cl. Boherio in Leopardi castra transierim, qui, lib. XVII Emendat. cap. 3, legit, ne putresceret, prout exhibent nonnulli codices. Nam Græci τῷ σαπῆναι rem designant, quod non malam odorem, sed putrefactionem -denotat. Vide Clementem Alexandrinum, Strom. lib. VII, p. 304, aliosque locos, quos citavit vir ille doctissimus. Iis addas licet Plinium, Histor. Natur. lib. VIII, cap. 51, et Porphyrium de Abstin. lib. III, § 20. Non aliter de piscibus loquutus est Philo Judæus de Opif. Mundi, p. 10. Dav. 2. Dicit esse Chrysippus. Dictum a Stoicis memorat Plut. in Quæst. Conv. 10, pag. 685, ubi complures qui hoc dictum citarunt memoramus. WYTT. 3. Quod... apta. Hæc omnino pu multitudinem suavitatemque piscium dicam? quid avium? ex quibus tanta percipitur voluptas, ut interdum Pronœa 4 nostra Epicurea fuisse videatur. Atque hæ ne caperentur quidem, nisi hominum ratione atque solertia. Quamquam aves quasdam, et alites, et oscines, ut nostri augures appellant, rerum augurandarum causa esse natas putamus. Jam vero immanes 6 161 et feras belluas nanciscimur venando, ut et vescamur iis, et exerceamur in venando ad similitudinem bellicæ disciplinæ, et utamur domitis et condocefactis, ut elephantis; multaque ex earum corporibus remedia morbis et vulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, quarum utilitates longinqui tem tabatur esse caro maxime ad nutriendum et vires augendas apta, itaque etiam sub Cæsaribus fora suaria, id est, ubi caro suilla gratis dabatur, publice dedicata erant. WYTT. 4. Pronœa videtur a Cicerone scripta esse græce: nec enim est latina vox πρόνοια, quam Cicero alibi vertit providentiam : πρόνοια autem a Græcis pro divina providentia ab Euripide primum videtur dicta esse, quod monuit Bentleius in Diss. Phalar. de qua diximus in Bibl. Crit. P. II. WYTT. 5. Oves... alites, oscines. Ita dividebant augures genus avium, ut avis universe notaret omne animal volans: ales autem majorem avem, v. c. aquilam, similes; oscen, cinis, avis quæ ore canit. Ut enim a tibia et cano est nomen tibicen, sie ab os et cano est nomen oscen, WYTT. 6. Immanes. Id est, quæ manibus tangi et tractari se non patiuntur: his opponuntur mansuetæ, i. e. quæ adsuetæ sunt manibus hominum. WYTT. 7. Exerceamur in venando ad similitudinem bellicæ disciplinæ. Clemens Alexandrinus de Mose, Strom. lib. I, pag. 149 : Ποιμαίνει πρόβατα, προδιδασκόμενος εἰς ἡγεμονίαν ποιμενι κήν (leg. ποιμενικῇ· hæc enim via multo facilior est ea, quam institit Cl. Potterus) προγυμνασία γὰρ βασιλείας, τῷ μέλλοντι τῆς ἡμερωτάτης τῶν ἀνθρώπων ἐπιστατεῖν ἀγέλης, ἡ ποιμενι κὴ, καθάπερ καὶ τοῖς πολεμικοῖς τῇ φύσει ἡ θηρευτική. Hunc locum adumbravit ex Philone de vita Mosis, I, pag. 475. Aristides, Orat. II, p. 25: Δι ̓ ἐν μὲν, ὅτι τῆς ΠΟΛΕΜΙΚΗΣ μόριον τέχνης ἐστί· μάλλον δὲ ΕΙΚΩΝ, etc. Hinc Polluci lib. V Proæm. venatio dicitur τοὐπιτήδευμα ἡρωϊκὸν καὶ βασιλικὸν, καὶ πρὸς εὐσωματίαν ἅμα καὶ εὐψυχίαν ἀσκοῦν, καὶ εἰρηνικῆς τε καρτερίας ἅμα καὶ πολεμικῆς τόλμης μελέ τημα. Præter alios plures vide sis Xenophontem, Cyropæd. lib. I, cap. 2, 10; Aristotelem de Rep. lib. I, cap. 8, et Plinium, Pan. cap. 81, 2. DAV. Exerceamur in venando... bellicæ disciplinæ. Hanc in rem ad locum Plinii, Panegyr. 81, pag. 405, et multa alia commode congessit et nostrum etiam locum adhibuit Schwarzius. Eum adiisse te non pænitebit. Cr. poris usu et periclitatione percepimus. Totam licet animis, tamquam oculis, lustrare terram, mariaque omnia: cernes jam spatia frugifera atque immensa camporum, vestitusque densissimos montium, pecudum pastus, tum incredibili cursus maritimos celeri162 tate. Nec vero supra terram, sed etiam in intimis ejus tenebris plurimarum rerum latet utilitas, quæ ad usum hominum orta, ab hominibus solis invenitur. LXV. Illud vero, quod uterque vestrum fortasse arripiet ad reprehendendum : Cotta, quia Carneades libenter in stoicos invehebatur1; Velleius, quia nihil tam irridet Epicurus, quam prædictionem rerum futurarum: mihi videtur vel maxime confirmare, deorum providentia consuli rebus humanis. Est enim profecto divinatio, quæ multis locis, rebus, temporibus appa 163 ret, tum in privatis, tum maxime in publicis. Multa cernunt aruspices, multa augures provident; multa oraculis declarantur, multa vaticinationibus, multa somniis, multa portentis: quibus cognitis, multæ sæpe res hominum sententia atque utilitate partæ 3, multa 8. Nec vero supra terram, sed etiam in intimis ejus tenebris. In editis plerisque legitur, «nec vero tantum supra terram ». Sed ea vox non agnoscitur a MSS, et eleganter potest intelligi: sic enim loquuti sunt Veteres, ut ostendit Jos. Scaliger ad Varronem de Re Rust. lib. III, pag. 244. Pariter Græci. Lucianus, Jud. Vocal. p. 45; Longinus, περὶ ὕψους, § 35; Memnon apud Photium, cod. CCXXIV. Nec vero... sed etiam, omisso tantum, attigit Valckenaerius, ab Heind. laudatus, ad locum geminum J. Chry sostomi in laud. Paulli Apost. p. 15, qui Davisii hane ipsam notam adhibuit. Adde etiam supra lib. I, c. 22: non opinione, sed etiam, ubi so |