libris, quam regem proferant : quem Romæ posthæc nec dii, nec homines esse patiantur 9. LV. At multi sæpe vera vaticinati, ut Cassandra, 113 Num igitur me cogis etiam fabulis credere? Quæ delectationis habeant, quantum voles; verbis, sententiis, numeris, cantibus adjuventur: auctoritatem quidem nullam debemus nec fidem, commentitiis rebus adjungere: eodemque modo nec ego Publicio3 nescio cui, nec Marciis vatibus, nec Apollinis opertis credendum existimo; quorum partim ficta aperte, partim effutita temere numquam ne mediocri quidem cuiquam, non modo prudenti, probata sunt. Quid? inquies: re- 114 mex 4 ille de classe Coponii, nonne ea prædixit, quæ facta sunt? Ille vero, et ea quidem, quæ omnes eo tempore, ne acciderent, timebamus. Castra enim in Thessalia castris collata audiebamus; videbaturque nobis exercitus Cæsaris et audaciæ plus habere, quippe qui patriæ bellum intulisset; et roboris, propter ve tione facilius, si per religiones superstitionem audire velis. 9. Patiantur. Legitur nonnumquam patiuntur, et quoque, patientur. bat». Atque sic Cicero sæpius hac particula utitur, ubi aut id, quod dictum erat, extenuare, aut rei alicujus admirationem tollere vult. Ut de Fi LV. 1. Jamque mari magno. Vide nib. I, 10: «Torquem detraxit hosti sup. I, 31. Нотт. 2. Eheu, videte. Vid. I, 50. Нотт. 3. Publicio, nescio cui. Vid. eod. et 40. Нотт. 4. Remex ille. Vid. I, 32. Нотт. 5. Et ea quidem. Particula quidem h. 1. non auget, sed minuit: q. d. • prædixit utique, sed ea scilicet, quæ nostrum unusquisque per se exspecta (Torquatus). Et quidem se texit, ne interiret. At magnum periculum adiit. In oculis quidem exercitus». Tusc. III, 20: At laudat (Epicurus), et sæpe, virtutem. Et quidem C. Gracchus, quum largitiones maximas fecisset, et effudisset ærarium, verbis tamen defendebat ærarium » : ad quem locum frustra hæsit Ernestius. Нотт. 115 tustatem. Casum autem prælii, nemo nostrum erat, quin timeret; sed ita, ut constantibus hominibus par erat, non aperte. Ille autem Græcus, quid mirum, si magnitudine timoris, ut plerumque fit, a constantia, atque a mente, atque a se ipse discessit? qua perturbatione animi, quæ, sanus quum esset, timebat, ne evenirent, ea demens eventura esse dicebat. Utrum tandem, per deos atque homines! magis verisimile est, vesanum remigem, an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, me 8, Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deorum immortalium perspicere potuisse? LVI. Sed jam ad te venio, O sancte Apollo, qui umbilicum certum terrarum obsides, Unde superstitiosa3 primum sæva 4 evasit vox fera. 6. Ut constantibus hominibus par erat. Ernestius, addita præpositione, legendum censet : « ut in constantibus, etc. propterea, quod non dicant Latini, « par est mihi », pro decet me. Ego vero nescio, cur id non dici possit: ac, si exempla quæruntur, mihi certe nullum occurrit, quo vel altera illa ratio queat vindicari. Нотт. 7. Atque a mente, atque a se ipse. Vide, ne prius sit posterioris interpretatio: nam « a mente discedere >>> quid aliud est, quam « a se discedere >> ? nec in oratione soluta atque geminari solet. RATH. 8. Me, Catonem. Alii, omisso pronomine, M. Catonem legunt, idque certe modestius est. LVI. 1. O sancte Apollo. Ut istorum versuum metrum sibi constet, aut priori syllaba demenda est, aut alteri addenda. Posterius Lambinus tentavit, ita legendum censens: unde hac, etc. Gruterns vero delendum existimavit in priore particulam excla mandi. Quod ego potius probem. Nam illud o versui adhæsisse poterat, ex præcedenti verbo venio. Sed tamen et Varro, L. L.VI, versus istos sic habet. Нотт. 2. Qui umbilicum certum terraruin obsides. Veteres nimirum Delphos in medio quasi terrarum puneto sitos existimarunt. De qua re ita Claudianus in Mall. Theod. Cons. II: «Jupiter, ut perhibent, spatium quum discere vellet Naturæ, regni nescins ipse sui; Armigeros utrimque duos æqualibus alis Misit ab Eois Occiduisque plagis. Parnassus geminos fertur junxisse volatus; Contulit alternas Pythius axis aves». Certum, quod negat se concoquere Ernestius, nihil aliud puto esse, <<< accurate definitum ». obsides, quum cod. Ursini scriptus, tum Varro habet, obtines. Нотт. quam, - Pro 3. Superstitiosa. I. e. fatidica, ut sup. І, 3г. Нотт. 4. Sæva. Hoc perinde, ut fera, pertinet sine dubio ad sonum vocis ter Tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen implevit partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione sæpissime; partim flexiloquis 6 et obscuris, ut interpres egeat interprete, et sors ipsa ad sortes referenda sit; partim ambiguis, et quæ ad dialecticum deferenda sint7. Nam quum sors illa edita est opulentissimo regi Asiæ, Cræsus Halym & penetrans magnam pervertet opum vim : hostium vim sese perversurum putavit, pervertit au- 116 tem suam. Utrum igitur eorum accidisset, verum oraculum fuisset. Cur autem hoc credam umquam editum Cræso? aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio? Num minus ille potuit de Cræso, quam de Pyrrho fingere Ennius? Quis enim est, qui credat, Apollinis ex oraculo Pyrrho esse responsum, Aio, te, Æacida, Romanos vincere posse ? Primum latine Apollo numquam loquutus est. Deinde ista sors inaudita Græcis est. Præterea Pyrrhi temporibus jam Apollo versus facere desierat. Postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est, ribilem atque ululatum, quo Pythia oracula edere solebat. Нотт. - Pro ■ sæva evasit vox fera», conjecere «sæpe evasit foras». Sunt qui putent OEdipi verba esse. RATH. 5. In omni oratione. I. e. in vita, et sermone quotidiano: si tamen lectio sana est. Nam fateor, vocabulum oratione mihi hic non optime lectum videri. Нотт. 6. Flexiloquis. H. e, parum accurate definitis, ita ut sensus nec certus sit, neque perspicuus: a quibus ambigua, quæ paullo post dicuntur, sic differunt, ut hæc quidem intellectum habeant facilem, sed sensum tamen duplicem, ac fallacem. Нотт. 7. Ad dialecticum deferenda sint. Ita e MSS quibusdam ediderunt Davisius et Ernestius. Recte. Sic inf. 65, defert ad conjectorem, etc.» et 70, ad interpretem detulit ». Vulgo referenda, quod imperiti correctores refinxerunt ad illa: «et sors ipsa ad sortes referenda sit». Нотт. 8. Cræsus Halym, etc. Versus græcus, quem, post Herodotum, multi scriptores laudant, sic habet: Κροῖσος Αλυν διαβάς μεγάλην ἀρχὴν καταλύσει, DAV. Stolidum genus Eacidarum, Bellipotentes 9 sunt magi', quam 10 sapientipotentes: tamen hanc amphiboliam versus intelligere potuisset, « vincere te Romanos», nihilo magis in se, quam in Romanos valere. Nam illa amphibolia, quæ Cræsum decepit, vel Chrysippum potuisset fallere: hæc vero ne11 Epicurum quidem. 117 LVII. Sed, quod caput est, cur isto modo jam oracula Delphis non eduntur, non modo nostra ætate, sed jam diu, jam ut nihil possit esse contemptius? Hoc loco quum urgentur, evanuisse, aiunt, vetustate vim loci ejus, unde anhelitus ille terræ fieret, quo Pythia mente incitata oracula ederet. De vino, aut salsamento putes loqui, quæ evanescunt vetustate. De vi loci agi 9. Stolidum genus Æacidarum, Bellipotentes sunt magi". Huc faciunt illa Hesiodea : Αλκὴν μὲν γὰρ ἔδωκεν ὀλύμπιος Αἰακίδαισι· Νοῦν δ ̓ Αμυθαονίδαις πλοῦτον δέ περ Ατρείδησι. Dav. 10. Sapientipotentes. Multi vitiose, adversante metro: « sapientiæ potentes». Нотт. 11. Ne Epicurum quidem. Hominem hebetem. Vide sup. 50. Hотт. LVII. 1. Quod caput est, cur isto modo jam oracula Delphis non eduntur. Quod quam absurdum sit, docte acuteque ostendit Hottingerus, quem vide. RATH. - Porro Hottingerum videamus, qui sic pergit: Nonnulli, in quibus interpres Francogallus, hæc ita intelligunt, quasi diceret Tullius: «Apollinem Delphicum jam diu nulla plane oracula edere», et contextu recusante, et adversante historia. Quomodo recuset textus me non intelligere fateor. Nam si falsa est quam lacessit Hottingerus interpretatio, cur infra apud Nostrum le. gimus hanc vocem, evanuisse ? Immo nonne hæc verba, quod caput est», nobiscum facere videntur? Postquam enim obscuritatem et ambiguitatem oraculi Delphici impugnavit Cicero, quod potest acutius telum injicere quam hoc, scilicet «isto modo jam oracula Delphis non edi? » Ceteroquin quum ex conjectura hunc sensum explanaverimus, adsit reliqua pars Hottingerianæ adnotationis: Quid? quod ipse Tullius hujus contemptus præcipuam causam paullo post accuratius explicat? «Quando, inquit, ista vis evanuit ? an, postquam homines minus creduli esse cœperunt? Istam nimirum credulitatem, quam priscæ ætati exprobrat, certe non versus, non formam oraculorum externam, sed eorumdem argumentum et internam rationem spectare, sole clarius est. Quid igitur? Mihi quidem certum videtur, particulam negantem, quam uncis separavi, esse delendam. Antea videlicet notaverat oraculorum Apollinis Delphici obscuritatem, atque ambiguitatem; nune pergit, de eorum tur, neque solum naturali, sed etiam divina: quæ quo tandem modo evanuit? Vetustate, inquies. Quæ vetustas est, quæ vim divinam conficere possit? Quid tam divinum autem, quam afflatus ex terra mentem ita movens, ut eam providam rerum futurarum efficiat, ut ea non modo cernat multo ante, sed etiam numero versuque pronuntiet? Quando autem ista vis evanuit? An postquam homines minus creduli esse cœperunt? Demosthenes quidem, qui abhinc annos 118 prope ccc fuit, jam tum φιλιππίζειν Pythiam dicebat [id est, quasi cum Philippo facere 2]. Hoc autem eo spectabat, ut eam a Philippo corruptam diceret. Quo licet existimare, in aliis quoque oraculis Delphicis aliquid non sinceri fuisse. Sed nescio, quomodo isti philosophi, superstitiosi, et pæne fanatici, quidvis malle videntur, quam se non ineptos. Evanuisse mavultis, et exstinctum esse id, quod, si umquam fuisset, certe æternum esset, quam ea, quæ non sunt credenda, non credere. dicturus miseria. Ita enim intelligenda sunt illa verba: «sed quod caput est, etc. quæ se non referunt ad ea, quæ proxime antecedunt, sed continuant orationem, post illam digressionem, qua oraculorum adductorum νοθεῖαν conatus erat ostendere. Conjecturam meam egregie confirmant illa, quæ Quintus sup. I, 19, disserit, cujus ipsa verba, Tullius in hoc nostro loco respicit. «Numquam, inquit, illud oraculum Delphis tam celebre, et tam clarum fuisset, neque tantis donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis ætas, oraculorum illorum veritatem esset experta. Jamdiu idem non facit, etc. >>> 2. Id est, quasi cum Philippo facere. Placet Walkeri et Ernestii sen tentia, hæc verba pro glossemate habentium. Quod autem Davisius Ciceronem passim voces græcas explicare dicit, alia nimirum res est, ubi ipse primum vocabula fecit latina : ut sup. 44, ὁρίζοντες reddit finientes, et 53, λήμματα sumptiones. Verum talia, quale hoc est, quis Ciceroni tribuat potius quam glossatori? Quin tanto inertius est hoc additamentum, quod sequuntur illa: «Hoc autem eo spectabat, ut eam a Philippo corruptam diceret ». Hujuscemodi glossemata plura græcis vocibus, apud Ciceronem passim adspersa viri docti jam dudum damnaverunt: ut de Fin. II, 7: «Quis enim vestrum non edidicit Epicuri κυρίας δόξας, id est, quasi maxime ratas, quia gravissimæ sint ad beate |