Immagini della pagina
PDF
ePub

jocularem! ne ipse incidat in Diodorum3, docet Chaldæos, quo pacto eos exponere percepta oporteat. Quæro enim, si Chaldæi ita loquantur, ut negationes infinitarum conjunctionum potius, quam infinita connexa ponant: cur idem medici, cur geometræ, cur reliqui facere non possint? Medicus in primis, quod erit ei perspectum 4 in arte, non ita proponet : « Si cui venæ 5 sic moventur, is habet febrem >>; sed potius illo modo, «Non ei venæ sic moventur, et febrem is non habet ». Itemque geometres non ita dicet, « In sphæra maximi orbes medii inter se dividuntur»; sed potius illo modo, «Non et sunt in sphæra maximi 16 orbes, et hi non medii inter se dividuntur ». Quid est, quod non possit isto modo ex connexo transferri ad conjunctionum negationem? Et quidem aliis modis easdem res efferre possumus. Modo dixi, «In sphæra maximi orbes medii inter se dividuntur >>> : possuın dicere, «Si in sphæra maximi orbes erunt7»; possum dicere, «Quia in sphæra maximi orbes erunt». Multa genera sunt enuntiandi, nec ullum distortius, quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldæos contentos stoicorum causa fore. Illorum tamen nemo ita loquitur; majus est enim, has contortiones orationis, quam signorum ortus obitusque perdiscere.

3. Ne ipse incidat in Diodorum. Id est, ne incidat in Diodori sententiam. TURN.

4. Quod erit ei perspectum... Non ei venæ sic moventur. Non prorsus damno», inquit Hottingerus, «vocem perspectum. Sed tamen hic quoque legendum videtur perceptum, ut paullo ante, ut ita sua percepta pronuntient. Cf. c. 6, init.» (Docte conjecit hoc vir doct. ut solet, atque subtiliter. Nam de theorematibus perspicere vix legitur:) « Præterea, ni maxime sallor, pro ei legendum cui, ut perceptum generatim efferatur, quemadmodum paullo ante: Si cui venæ sic moventur: eodemque modo paullo superius, Si quis natus est oriente Canicula; et : Non et natus est quis oriente Canicula. Denique totum isthoc Medicus in primis...dividuntur; multo melius per

interrogationem enuntiari puto. Non enim dicit medicos, geometras, ceterosque, artis suæ percepta per conjunctionum negationes efferre, quamvis id facere possint. Itaque post illa verba, cur reliqui facere non possint, talis quædam enuntiatio mihi videtur esse supplenda: Possunt sane facere, sed non faciunt. » BREM.

5. Si cui vena, Ut apud Satyricum, <<< Tange miser venas ». Veteres et vulgus arterias a venis nihil distinguebant. Venas igitur arterias dicit, quæ micant continenter in corpore. TURN.

6. Maximi orbes. Ut æquator, zodiacus, meridianus: alii minores, tropici, arctici. - Mediü, id est, in duas æquales partes. TURN.

7. Quia in sphæra maximi orbes erunt. Fateor, me hæc non intelligere. Puto legendum esse, qui in sphæra

IX. Sed ad illam Diodori contentionem, quam 17 περὶ δυνατῶν appellant, revertamur; in qua, quid valeat id, quod fieri possit, anquiritur. Placet igitur Diodoro, id solum fieri posse, quod aut verum sit, aut verum futurum sit. Qui locus attingit hanc quæstionem, nihil fieri, quod non necesse fuerit; et, quidquid fieri possit, id aut esse jam, aut futurum esse; nec magis commutari ex veris in falsa ea posse, quæ futura sunt, quam ea, quæ facta sunt; sed in factis immutabilitatem apparere; in futuris quibusdam, quia non apparent, ne inesse quidem videri : ut in eo, qui mortifero morbo urgeatur, verum sit, << Hic morietur hoc morbo »; at hoc idem si vere dicatur in eo, in quo vis morbi tanta non appareat, nihilo minus futurum sit. Ita fit, ut commutatio ex vero in falsum ne in futuro quidem ulla fieri possit. Nam, « Morietur Scipio3», talem vim habet, ut, quam

maximi orbes erunt ». Sensum quidem video, sed hæc ratio multo etiam magis contorta est, quam illa Chrysippea, neque cuiquam in mentem venit, sic eloqui, BREM.

IX. 1. Sed ad illam. Explicat sententiam Diodori, qua Chrysippo respondere potest. Diodorus autem fatum non inducit, sed in enuntiatis vim verborum interpretatur, non causarum seriem ponit, quum tamen ex vi verborum et ex enuntiationibus fatum confirmaret Chrysippus. Hæc autem Diodori contentio tota ad logicen,

at initio dixit, pertinet. TURNEBUS. 2. Contentionem. Contendit enim, si quid in futuro verum sit, non posse non evenire. Libros περὶ δυνατῶν Chrysippus scripserat, in quibus. magna illi cum Diodoro luctatio erat. TURN.

3. Morietur Scipio. Emilianus, qui quum Flacco, Graccho, et Carboni adversatus esset, fortis valensque, in cubiculo mortuus inventus est postridie. Ei vim Carbo attulisse existimatus, ut scribit Cicero ad Pætum : quod et hic sequi videtur. Alii venenum ei

quam de futuro dicitur 4, tamen [ut] id non possit converti in falsum: de homine enim dicitur, cui necesse 18 est mori. Sic si diceretur, «Morietur noctu5 in cubiculo suo Scipio vi oppressus»; vere diceretur: id enim fore diceretur, quod esset futurum; futurum autem fuisse, ex eo, quia factum est, intelligi debet. Nec magis erat verum, <<Morietur Scipio >», quam, «Morietur illo modo»; nec minus necesse mori Scipionem, quam illo modo mori6; nec magis immutabile ex vero in falsum, «Necatus est Scipio », quam « Necabitur Scipio » : nec, quum hæc ita sint7, est causa, cur Epicurus fatum extimescat, et ab atomis petat præsidium, easque de via deducat, et uno tempore suscipiat res duas ine

ab uxore Sempronia Gracchi sorore datum suspicati sunt. TURN.

4. Ut quamquam de futuro dicitur, tamen ut id non possit converti in falsum. Lectio hæc vulgata sæpe legitur; aliter autem edidit Brem. vett. edd. fide: « ut, quamquam de futuro dicatur, tamen id non possit converti in falsum. Sed addit vir eruditus : • Vulgo legitur tamen ut id, quod forsitan aliquis exemplis defendat, in quibus Cicero sæpe eamdem vocem, post interjectam aliquam enuntiationem, etiam brevem, repetit. Ita v. c. de Fin. III, 13, V, 15; de Div. I, 17, quibus in locis non erat, cur doctissimi interpretes hærerent. Nam hæc constructio apud Ciceronem non est infrequens. Mirus est ex hoc genere locus in Oratore, c. 42. BREM.

5. Morietur noctu in cubiculo suo Scipio vi oppressus. Quod tamen in speciem minus necessarium esse videtur, quam morietur: propterea quod omnes mortales hac conditione nati sunt, ut moriendum sit eis. Contendit tamen Diodorus non minus esse necesse. TURN.

6. Nec minus necesse, mori Scipionem, quam illo modo mori. Duæ sunt rationes, quibus hic locus emendari possit: aut, « nec magis necesse », quod Ramus voluit, aut, nec minus necesse mori Scipionem illo modo quam mori»; quod Davisius conjecit. Tertia enim, quæ Turnebi est ratio Ciceroniana non est : « Nec minus, quam necesse mori Scipionem, illo modo mori ». Verisimilior tamen videtur Rami emendatio. Vult enim Cicero ostendere, ea quæ quivis pro necessariis habeat, non magis necessaria fuisse, quam ea, quæ vulgo minus videantur. Re quidem utraque lectio æque bona est, sed Rami, Ciceronis menti, et ei quo utitur, enun tiandi generi, longe aptior. BREM.

7. Nec quum hæc ita sint. Quamquam enuntiationes necessitatem veri vel falsi habent, ut Diodorus censet, non tamen ea de causa fatum fuerit: quod quum timeret Epicuras, et omnem enuntiationem veram, vel falsam esse negavit, et motum quemdam commentitium declinationis atomorum in duxit. TURN.

nodabiles; unam, ut sine causa fiat aliquid, ex quo exsistet, ut de nihilo quippiam fiat, quod nec ipsi, nec cuiquam physico placet; alteram, ut, quum duo 19 individua per inanitatem ferantur, alterum e regione moveatur, alterum declinet. Licet enim Epicuro, concedenti, omne enuntiatum aut verum, aut falsum esse, non vereri, ne omnia fato fieri sit necesse. Non enim æternis causis1o, naturæ necessitate manantibus, verum est id, quod ita enuntiatur : « Descendit11 in Academiam Carneades 12 »; nec tamen sine causis ; sed interest inter causas fortuito antegressas, et inter causas cohibentes in se efficientiam naturalem 13. Ita et semper verum fuit, « Morietur Epicurus, quum duo et septuaginta annos vixerit, archonte Pytharato 14»; neque tamen

8. Ut sine causa fiat. Quia declinationis nullam causam Epicurus affert, ut aliorum motuum. Moveri per inane profundum, verbi gratia, individua corpuscula dicit propter pondus, et resilire in concursionibus ex plaga : ut illorum duorum motuum causæ

sint, pondus et plaga; declinationis autem quam afferre tandem causam potest? Itaque in ea et a Cicerone, et ab omnibus Stoicis valde exagitatur et

vexatur. TURN.

9. Quum duo individua per inanitatem ferantur. Lambinus conjecit : « quum duo individua corpora per inanitatem deorsuın ferantur ». Utrumque exemplis bene refutavit Wopkensius. BREM.

10. Non enim æternis causis. Reg. atque Ball. habent « externis causis », aude Davisius conjecit, « ex æternis causis », quod placet. Ita cap. 1o, ex æternitate verum ». Neque minus probabilis est Guelph. atque U lectio « a naturæ necessitate». BREM.

1. Descendit. Erat enim in declivi Academia, Athenæ in edito. TURN.

12. Carneades. Novæ Academiæ philosophus, disputator acerrimus.

TURN.

13. Et inter causas cohibentes in se efficientiam naturalem. Wopkensius conjecit continentes. Gesnerus in Thes.. vulgatam sic explicat : « Cohibentes, i. e. continentes in se causas libere et proinde contingenter agentes; et agentes physice et ex necessitate suæ naturæ », locum dans Lucretii II, 1030. Observandum est cohibere pro continere tum dici, quum aliquid in alio quasi inclusum, et fere confusum cum eo fit. Arctiorem igitur conjunctionem indicat, quam continere. Ita terra semen dicitur in se cohibere de Senectute, c. 15. Locus, quem Ernestius in Clavi laudavit ex libro de Natura Deor. II, 13, non convenit. Ibi cohibere est regere, dominari. BREM.

14. Pytharato. Ita recte ediderunt nonnulli ex Diog. Laert. X, 15, nummo argenteo et edd. vett. Habet etiam Plutarch. in Vitis Oratt. Gr. p. 847, D. Vulgo Pitharato. Archon fuit Olymp. cxxvii. BREM.

erant causæ fatales, cur ita accideret; sed, quod ita 20 cecidisset, certe casurum, sicut cecidit, fuit. Nec ii, qui dicunt 15 immutabilia esse, quæ futura sint, nec posse verum futurum converti in falsum, fati necessitatem confirmant, sed verborum vim interpretantur16. At, qui introducunt 17 causarum seriem sempiternam, ii mentem hominis voluntate libera spoliatam necessitate fati devinciunt. Sed hæc hactenus : alia videamus.

21

X. Concludit enim Chrysippus hoc modo: « Si est motus1 sine causa, non omnis enuntiatio, quod ἀξίωμα dialectici appellant, aut vera, aut falsa erit. Causas enim efficientes quod non habebit, id nec verum, nec falsum erit. Omnis autem enuntiatio, aut vera, aut falsa est. Motus ergo sine causa nullus est. Quod si ita est, omnia, quæ fiunt, causis fiunt antegressis. Si id ita est, omnia fato fiunt 2. Efficitur igitur, fato fieri, quæcumque fiant». Hic primum si mihi libeat assentiri Epicuro 3, et negare omnem enuntiationem

1

15. Nec ii, qui dicunt. Ut Diodorus, qui tantum quærit, quid valeant enuntiationes de eo quod fieri potest aut non potest, non causas fatales scrutatur. TURN.

16. Verborum vim interpretantur. Veræne sint enuntiationes an falsæ.

TURN.

17. At, qui introducunt. Ut Stoici.

TURN.

X. 1. Si est motus. Ut appetitio et voluntas: nec contra Epicurum ista disseruntur, sed ad confirmationem fati. Disputat Alexander, lib. II de Animo, κίνησίν τινα ἀναίτιον εἶναι.

TURN.

2. Id si ita est, omnia fato fiunt. Davisius cum cod. Ball. legendum censet «omnia quæ fiunt, fato fiunt ».

At unus codex, neque is admodum bonus, nihil facit momenti, præsertim quum vulgata lectio bona sit, et ipse Davisius infra, c. 12, Lambinum sine sontica causa simile quid inseruisse dicat. Capite nostro, et aliis hujus libri locis simpliciter omnia fato fieri dicuntur. - Adde, quod, si ter illa tam brevi intervallo legerentur, oratio foret injucunda. BREM.

3. Hic primum mihi libeat assentiri Epicuro. Ita edidi ex certissima erud. Hottingeri emendatione. Vulgo legitur: Primum si mihi. Non apparet, inquit vir doct. cur primum dicat: nihil enim sequitur secundum. Neque hanc vocem contextus patitur hic eo modo accipi, quo sæpe absolute poni, Wopkensius, Lect. Tull. p. 52,

« IndietroContinua »