Immagini della pagina
PDF
ePub

quæ autem in nostra potestate sint, ab his 10 fatum abesse *****

XX. Hoc modo hanc causam disceptari oportet, 46 non ab atomis errantibus', et de via declinantibus præsidium petere. Declinat, inquit, atomus. Primum cur? Aliam quamdam vim motus habebunt a Democrito impulsionis, quam plagam ille appellat; a te, Epicure, gravitatis et ponderis. Quæ ergo nova causa in natura est, quæ declinet atomum3 ? aut num sortiuntur inter se, quæ declinet, quæ non? aut cur minimo 4 declinent intervallo, majore non? aut cur declinent uno minimo, non declinent duobus 5, aut tribus? Optare hoc quidem est, non disputare. Nam neque 47 extrinsecus impulsam atomum loco moveri, et declinare dicis ; neque in illo inani, per quod feratur atoinus, quidquam fuisse causæ, cur ea non e7 regione ferretur: nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum

est notio, cui vim affert Chrysippus, ut aliquid in nostra potestate relinquat: nam contra omnium sententiam fatum necessitate liberat, et in prægressione causarum adjuvantium ponit. In quo ab Alexandro reprehenditur. TURN.

10. Ab his fatum. In quibus tamen a Chrysippo etiam fatum ponitur. Docuit ergo paullo ante Cicero Chrysippum, dum aliquid in nostra potestate relinquit, in eorum sententiam esse delapsum qui omnia fato fieri negant. Mox Epicurum dicet fatum sine necessitate sequi potius debuisse, commentitios motus afferre. quam Nam ita defendere posset quemdam esse animi motum voluntarium, si in fato necessitas nulla esset. TURN.

11. Abesse. Hic quædam merito deesse censentur. BREM.

XX. 1. Errantibus. Id est, non recte cadentibus in præceps. TURn.

2. Inquit. Scilicet Epicurus. TURN.

3. Quæ declinet atomum. Haud dubie hic declinare significatione transitiva adhibetur, «< facere ut alteram declinet ». Cujus usas quamquam in hoc verbo nullum præter hoc scio apud Ciceronem exemplum, aliorum tamen multorum in Cicerone ejus generis vocabulorum usus et hujus ipsius apud alios scriptores, ut apud Livium, I, 28, etc. me movet, ut plane nihil mutandum censeam. BREM.

4. Minimo. Quod appellavit Epicurus, ut ait antea Cicero, ¿λżyɩ500.

5. Duobus. Minimis intervallis. 6. Optare hoc. Voluntatis alicujus et optati potius hoc esse videtur, quam disputationis et doctrinæ. Cicero in Lucullo, cap. 38: «Somnia censet hæc esse Democriti non docentis, sed optantis D. Et Tuscul. II, 12 : « Optare hoc quidem est, non docere ». 7. E regione. Id est, ad lineam.

724 M. T. CICERONIS DE FATO, 20.

est, quamobrem naturalem sui ponderis motum non teneret. Ita quum attulisset nullam causam,quæ istam declinationem efficeret : tamen aliquid sibi dicere videtur; quum id dicat, quod omnium mentes asper48 nentur ac respuant. Nec vero quisquam magis confirmare mihi videtur non modo fatum, verum etiam necessitatem et vim omnium rerum, sustulisseque motus animi voluntarios, quam hic, qui aliter obsistere fato fatetur se non potuisse, nisi ad has commentitias declinationes confugisset. Nam, ut essent atomi, quas quidem esse, mihi probari nullo modo potest: tamen declinationes ista numquam explicarentur. Nam si atomis 9, ut gravitate ferantur, tributum est necessitate naturæ, quod omne pondus, nulla re impediente, moveatur et feratur necesse est : illud quoque necesse est, declinare quibusdam atomis, vel, si volunt, omnibus naturaliter 10***.

Multa desunt.

8. Nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est. Davisius legendum censet factum esse, quia hæc quoque pendeant e verbo dicis. Sed Cicero subito orationem obliquam mutat in rectam, ut sæpe. Ita Orat. cap. 31, fin; de Finib. lib. I, cap. 9; Tuscul. Dispp. IV, 10. BREM.

9. Nam si atomis. Ut gravitatis et ponderis motus in atomis necessarius est, ita declinationis motus. Ex quo evenit, ut, quo commento fatum se depulsurum putavit Epicurus, eo imprudens fatum constituat. Necessarium esse motum ponderis non potest infi

cias ire, nisi suorum convellat principiorum motum perpetuum, qui si non esset necessarius, non debuit excogitare declinationem ad fati depulsionem. TURN.

10. Declinare q. atomis, vel, si volunt, omnibus naturaliter. In fine non minus quam in reliquis partibus mancus et mutilus est hicce liber. Ex eo tamen fragmenta quædam servant tenuia, Agell. Noct. Attic. lib. XVII, cap. 2, et Macrobius, Saturnal. lib. II, cap. 12. Nec aliunde, nisi fallor, hausta sunt ea, quæ Servius habet, Virg. Æn. III, 376. DAV.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Tabula chronologica græcorum philosophorum, de quibus mentio fit apud Ciceronem de Natural Deorum ..

DE NATURA DEORUM.

IX

XI

XVII

[ocr errors]

XXIV

Argumentum libri primi.....

3

M. T. Ciceronis de Natura Deorum, ad M. Junium

Brutum, liber primus.

7

Argumentum libri secundi

105

M. T. Ciceronis de Natura Deorum, ad M. Junium

Brutum, liber secundus...

Argumentum libri tertii.....

M. T. Ciceronis de Natura Deorum, ad M. Junium

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

259

261

369

371

375

[blocks in formation]

M. T. Ciceronis de Divinatione liber primus..... 405 Argumentum libri secundi...

537

[blocks in formation]
« IndietroContinua »