Immagini della pagina
PDF
ePub

FRIDERICI CREUZERI

PRÆFATIO.

HORUM Ciceronis librorum quæ præstantia sit argumentique gravitas, constat inter omnes: eruditi norunt, quænam eorumdem hodieque sit textus conditio. Ac pæne dixerim. hujus integritati illam ipsam et gravitatem et præstantiam offecisse. Etenim hæ virtutes in causa videntur fuisse, cur bi libri inde a primis post Chr. natum sæculis ad medium usque ævum extremum legerentür a literarum studiosis et in scholis tractarentur. Unde factum est, ut iidem nimium quantum descripti etiam ab indoctis, et per manus tradiți sæculorum labentium sordes et ipsi paullatim contraherent, præcipue græcæ linguæ scientia per Europa plurimas terras obscurata. Cui malo a renatis literis mature occurrere studuerunt eruditi. Nemo tamen felicius Joanne illo Davisio; qui idem diligentius, quam antehac factum, græcos fontes latinosque reclusit. Neque tamen ille, nec magis J. A. Ernestus pro eo ac fieri debebat atque ipsi volebant, textui consulere poterant.

Quod ipsum quum intellexissem, idem in his libris mihi faciundum putavi, quod in aliis nuper utilissime ac doctissime fecit Gorenzius: ut uberiora, quam adhuc suppeterent, emendandi textus subsidia colligerem. Ac quum Davisiana exempla vidissem rarescere in his terris, cœpi etiam cogitare de repetenda universa annotationis silva, quam Davisii editio extrema habet; itemque de augenda notatione locorum ex utriusque linguae scriptoribus excerptorum, qui quidem ad interpretationem facere viderentur.

Itaque duplex natum consilium mihi, alterum emendationis interpretationis alterum. In utroque tamen continendum me duxi, et quasi cohibendum. Namque in hoc

a.

officio interpretationis omnium maxime brevitati studui, ut insigniora dumtaxat attingerem, et in laudandis locis scriptorum similibus ut plurimum acquiescerem. Quæ in hac parte ad uberiorem graviorum locorum explicationem desiderari videbuntur: ea, uti res tulerit, deinceps, fortasse per Meletematum meorum opportunitatem, explere conficereque annitar. Nemo enim me magis sentire potest, permulta nostris annotationibus addi posse, quæ illustrando horum librorum argumento vel maxime inserviant.

Alterum officium criticæ et ipsum nunc quidem circumscribendum duxi. Videlicet non tam illud agendum mihi est visum, ut novam quæ dicitur textus recensionem præstarem, quam ut materiam suppeditarem, unde aliquando nova recensio excudi posset. Et quoniam, in tam contaminato textu, nulla umquam recensio omnibus viris doctis usquequaque probabitur, hoc nunc quum maxime specto, ut uberrimo, quoad ejus fieri possit, apparatu unum in volumen colligendo, viris eruditis perpetuo copiam faciam eligendi.

Longum est hujusmodi consilii exponere causas, neque in has proœmii angustias cadere videtur. Hoc unum deprecor viros eruditos, ut hanc orationem ne in eam partem accipiant, quasi nihil tribuendum censeam vel criticæ, etiam conjectariæ, vel recensioni textuum. Conjectandi pericula necessaria judico; et nimium fortassis sum ipse periclitatus in hoc genere per hos etiam libros Ciceronianos. In recensendo autem novæque editioni præparando textu Plotinianorum librorum nunc ipsum elaboro.

Nimirum nec vacat, eamdem operam nunc quidem impertire Tullio, nec fortasse consultum videatur. Hoc quo pertineat, intelligetur, ubi de novissimis horum librorum editionibus monuero. Videlicet, ut alios taceam, qui post Ernestum hoc opus aggressi sunt, doctissimi duumviri Heindorfius et Schützius nuper se ad emendandos de Natura Deorum libros dedere. In Schützio viro clarissimo quænam

sagacitas insit quamque certa sermonis latini scientia, non est quod ego multis verbis notum faciam. Norunt enim, qui quidem paullo eruditiores sint, ad unum omnes. Quantum vero hæ virtutes Ciceroni profuerint, ipse lectionum index commonstrabit, quas e Schütziana editione enotatas infra exhibuimus.

De Heindorfio azapin præstet fortassis silere, ut in re exulcerata ac recens etiam in invidiam adducta. Verum quum neutrarum sim partium, et in omnibus rebus præponderare debeat veritas, dicam quod sentio. Quantum ego ei viro tribuam, nosse oportet eos, qui vel mea qualiacumque scripta legerint, vel meis lectionibus interfuerint. Utrobique enim ipsius nomen frequentare soleo, et gratus profiteri, utilem exstitisse operam ipsius Platoni in dialogis haud paucis.

Neque in Tullio, infitias iverim, eumdem multa acute vidisse, haud pauca item feliciter emendasse, et accurate multa de utriusque sermonis legibus præcepisse. Verum eumdem et video et præ me fero in Cicerone sæpiuscule novatorem exstitisse, ubi minime debebat; nimium porro tribuisse binis codicibus suis, et præsertim Glogaviensi; parum attendisse breviloquentiam; quæ tamen in Tullianis disputationibus iis regnare soleat, ubi inter se colloquuntur homines elegantes et urbani. Est enim urbanitatis quasi quædam filia breviloquentia, progenita ex erudito sensu humanitatis; quo ducti nobiscum alios, qui quidem liberaliter instituti sint, juxta sapere judicamus; hactenus, ut quod tantummodo adumbratum sit in diverbio a nobis, et nutu quasi magis quam verbo significatum, ii nihilo secius continuo percipiant intelligantque. Contra nimiam perspicuitatem, constat, officere urbanitati, et putidam judicari. Unde consequens est, caute usurpandos esse codices, ut ita dicam, textum dilatantes. Natum enim hoc genus lectionis est ex periphrasi, sive circumlocutione, quam frequentare coguntur, qui in ludis pueros, vel certe nondum satis subacti ingenii discipulos erudiunt.

Neque igitur ullum codicum genus deosculabimur, nedum istud, quod scholarum umbratilem operam, quamquam ut plurimum haud ineptam, refert. Sed quantum et Glogaviensi codici et ut quisque e nostris simillimus ejus est (sunt autem aliquot persimiles) tribuendum censuerimus, monstrabit nostra adnotatio. Hoc additum volumus, mirificos rumores ex illo codice Glogaviæ reperto percrebuisse per Germaniam, quos nunc malumus silentio prætermittere. Calidiora enim refugimus consilia quum aliis in partibus doctrinarum, tum vero maxime in critica, quæ ut a judicando nomen habet, ita prudente judicio maxime continetur. Quocirca pervelim, Schützium, qui diuturno usu Ciceronis perpolitum sensum Tullianæ latinitatis habet (quo eum non æquare videtur Heindorfius), plus tribuisse suo ipsum et usui et sensui, quam auctoritati lectionum Heindorfianarum, neque novitatis specie interdum allectari se inducique esse passum.

Quæ quum ita sint, ne eidem nos scopulo impingeremus, consultum duximus, pedem referre ad eum locum, ubi J. A. Ernestus Tullianum textum constituit: qui vir, vere Ciceronianus, qua hodieque auctoritate polleat, nemo nescit, itemque quam late per cultioris Europæ partes ejus editiones etiamnum celebrentur. In eo igitur loco consistendum videbatur nobis, neque altius contendendum. Quos lectionum collegimus fructus, ii interea maturescant. Quibùs non deerunt, qui recte utantur. Et proxime faciet Goerenzius vir doctus, quem, qua pollet Tulliana doctrina, certo scimus nec ipsum favere calidioribus consiliis. Nobis sufficiat expedita præstitisse quum emendationis tum explicationis uberiora aliquanto, quam adhuc suppetebant, præsidia.

De consilio nostro satis dictum videtur. Nunc de copiis dicendum est. Quarum et numerum et naturam explicabit index, huic præfationi subjectus. Itaque h. 1. nihil magnopere restat, quam uti grates persolvam viris doctis mihique

[ocr errors]

amicis, qui me in hac paranda editione certatim adjuverunt. Quorum officia quo insigniora exstiterunt in me : hoc magis ego hac et loci et temporis excusatione utar, ut simpliciter tantum et paucis describám. Neque enim eorum animo operosa affectataque gratiarum actio placeat.

Ac primum Savignyus, vir celeberrimus, iter Parisinum, quod literarum causa instituerat, non sibi soli prodesse voluit, verum etiam amicis. Quocirca et ipse ejus voluntati acceptum refero quidquid Parisini apparatus ad hos libros a nobis adhibitum est. Wyttenbachius item, vir in literis primarius, non codicum modo Leidensium mihi ultro copiam fecit, verum etiam, licet oculis suis officere sensisset id negotium, scholas super hoc libro suas mea causa ipse perlustravit correxitque. Quo singulari in me studio factum est, ut earumdem Excerptis hanc meam editionem augere et exornare possem. Porro Gorenzius V. Cl. posteaquam consilii mei rationes cognovisset, licet et ipse in Ciceronianæ philosophiæ monumentis illustrandis desudaret, tamen sponte mihi copiarum suarum, his libris inservientium, maximam partem ita permisit, ut aliorum librorum Tullianorum excerpta mutuo a me acciperet. Denique Moserus meus, qui probe me exerceri vidisset quum jusso muneris negotio, tum aliis etiam lucubrationibus, hac quoque in causa voluntatem in me suam, tot aliis rebus dudum perspectam, comprobavit, quum rogante me laboris maximam partem in se reciperet, et libenter devoraret tædium tot apographa excerptaque digerendi redigendique, atque judicandi. Qua in re qua ille vel dexteritate vel eruditione versatus sit, non meum est dicere, et optime æstimabunt judices eruditi qua fide autem, qua industria ac modestia, nemo me magis intelligere potest, ut qui universas illas schedas etiamnum in manibus habeam. Quod vero idem librariorum etiam quisquilias in notatione critica congestas exhiberet, hoc me jubente factum est, quoniam probe intellexeram, in istiusmodi textu hoc faciundum esse dili

« IndietroContinua »