Immagini della pagina
PDF
ePub

eum consuleretur. Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus:

[ocr errors]

-XIV. "Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi præcepit, uti regni Numidiæ tantummodo procurationem existimarem meam, ceterùm jus et imperium ejus penes vos esse: simul eniterer domi militiæque quàm maximo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, vos affinium loco ducerem: si ea fecissem, in vestrâ amicitiâ exercitum, divitias, munimenta regni me habiturum.' Quæ quum præcepta parentis mei agitarem, Jugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissimus, contempto imperio vestro, Masinissæ me nepotem, et jam ab stirpe socium atque amicum populi Romani, regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, patres conscripti, quoniam eò miseriarum venturus eram, vellem potiùs ob mea quàm ob majorum meorum beneficia posse a vobis auxilium petere, ac maximè deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egérem; secundùm, ea si desideranda erant, utì debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est, neque mihi in manu fuit, Jugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrimum est, cogor priùs oneri quàm usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt, aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiverunt: familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides ejus quàm fortuna petenda erat. Quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati me, nepotem Masinissæ frustrà a vobis auxilium petere.

Si ad impetrandum nihil causæ haberem præter miserandam fortunam, quòd paulo antè rex genere, famân

atque copiis potens, nunc deformatus æruninis, inops alienas opes exspecto, tamen erat majestatis populi Romani prohibere injuriam, neque pati cujusquam regnum per scelus crescere. Verùm ego his finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus Romanus dedit; unde pater et avus meus unà vobiscum expulêre Syphacem et Carthaginienses. Vestra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in meâ injuriâ despecti estis. Eheu me miserum! Huccine, Micipsa pater, beneficia tua evasêre, utì, quem tu parem cum liberis tuis, regnique participem fecisti, is potissimùm stirpis tuæ extinctor sit? Numquam ergo familia nostra quieta erit? semperne in sanguine, ferro, fugâ versabimur? Dum Carthaginienses incolumes fuêre, jure omnia sæva patiebamur: nostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africâ ejecta est, læti pacem agitabamus: quippe quîs hostis nullus erat, nisi forte quem vos jussissetis. Ecce autem ex improviso Jugurtha intolerandâ audaciâ, scelere atque superbiâ sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, primùm regnum ejus sceleris sui prædam fecit: pòst, ubi me iisdem dolis nequit capere, nihil minùs quàm vim aut bellum exspectantem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patriâ, domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutiùs quàm in meo regno essem. Ego sic existimabam, patres conscripti, ut prædicantem audiveram patrem meum, qui vestram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterùm ex omnibus maximè tutos esse.' Quod in familiâ nostrâ fuit, præstitit, utì in omnibus bellis adesset vobis. nos utì per otium tuti simus, in manu vestrâ est, patres conscripti. Pater nos dos fratres reliquit; tertium, Ju

66

gurtham, beneficiis suis ratus est conjunctum nobis fore. Alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? aut quò potissimùm infelix accedam? Generis præsidia omnia exstincta sunt: pater, utì necesse erat, naturæ concessit; fratri, quem minimè decuit, propinquus per scelus vitam eripuit; affines, amicos, propinquos ceteros, alium alia clades oppressit: capti ab Jugurthâ pars in crucem acti, pars bestiis objecti sunt; pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum mærore et luctu morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quæ aut amisi, aut ex necessariis adversa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperii jus et injurias omnes curæ esse decet. Nunc verò exsul patriâ, domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quò accidam, aut quos appellem? nationesne an reges, qui omnes familiæ nostræ ob vestram amicitiam infesti sunt? an quòquam mihi adire licet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta plurima sint? aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit?

Postremò Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, 'ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne fœdera nova acciperemus; abundè magna præsidia nobis in vestrâ amicitiâ fore; si huic imperio fortuna mutaretur, unà nobis occidendum esse.' Virtute ac dîs volentibus, magni estis et opulenti, omnia secunda et obedientia sunt; quo faciliùs sociorum injurias curare licet Tantùm illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurtha parum cognita transversos agat, quos ego audio rnaximâ ope niti, ambire, fatigare vos singulos, 'ne quid de ahsente, incognitâ causâ, statuatis: fingere me verba, et

fugam simulare, cui icuerit in regno manere' Quòd utinam illum, cujus impio facinore in has miserias projec tus sum, eadem hæc simulantem videam, et aliquando aut apud vos, aut apud deos immortales rerum humanarum cura oriatur! Næ ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque præclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum graves pœnas reddet. Jam jam frater animo meo carissime, quamquam tibi immaturo, et unde minimè decuit, vita erepta est, tamen lætandum magis quàm dolendum puto casum tuum: non enim regnum, sed fugam, exsilium, egestatem et omnes has, quæ me prernunt ærumnas cum animâ simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala præcipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum præbeo, incertus quid agam, tuasne inurias persequar, ipse auxilii egens, an regno consulam, cujus vitæ necisque potestas ex opibus alienis pendet. Utinam emori fortunis meis honestus exitus esset, neu vivere contemptus viderer, si defessus malis injuriæ concessissem. Nunc neque vivere libet, neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentes vestros, per majestatem populi Romani, subvenite misero mihi, ite obviàm injuriæ, nolite pati regnum Numidiæ, quod vestrum est, per scelus et sanguinem familiæ nostræ tabescere."

[ocr errors]

XV. Postquam rex finem loquendi fecit, legati Jugurthæ, largitione magis quàm causâ freti, paucis respondent: Hiempsalem ob sævitiam suam ab Numidis interfectum: Adherbalem ultro bellum inferentem, postquani superatus sit, queri, quòd injuriam facere nequivisset Jugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent, ac Numantiæ cognitus esset, neu verba inimici ante facta

sua ponerent.' Deinde utrique curiá egrediuntur. Senatus statim consulitur. Fautores legatorum, præterea magna pars gratiâ depravata, Adherbalis dicta contemnere, Jugurthæ virtutem extollere laudibus; gratiâ, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, suâ quasi pro gloriâ, nitebantur. At contrà pauci, quibus bonum et æquum divitiis carius erat, subveniendum Adherbali, et Hiempsalis mortem severè vindicandam' censebant: sed ex omnibus maximè Æmilius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus, avidus potentiæ, honoris, divitiarum, ceterùm vitia sua callidè occultans. Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consuetâ libidine continuit.

XVI. Vicit tamen in senatu pars illa, quæ vero pretium aut gratiam anteferebat. Decretum fit, 'utì decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Jugurtham et Adherbalem dividerent.' Cujus legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tunc in senatu potens; quia consul, C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis, acerrimè victoriam nobilitatis in plebem exercuerat. Eum Jugurtha tametsi Romæ in inimicis habuerat, tamen accuratissimè recepit: dando et pollicitando multa perfecit, utì famæ, fidei, postremò omnibus suis rebus commodum regis anteferret. Reliquos legatos eâdem viâ aggressus. plerosque capit: paucis carior fides quàm pecunia fuit. In divisione, quæ pars Numidiæ Mauretaniam attingit. agro virisque opulentior, Jugurthæ traditur; illam alteram specie quàm usu potiorem, quæ portuosior et ædificiis magis exornata erat, Adherbal possedit.

XVII. Res postulare videtur Africæ situm paucis exponere, et eas gentes, quibuscum nobis bellum aut amicit

« IndietroContinua »